Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

DAPHNE IN LAURUM MUTATA.

v. 452.

6

Primus amor Phæbi Daphne Peneïa ; quem non

430 Fors ignara dedit, sed sæva Cupidinis ira. Delius hunc nuper, victâ serpente superbus, Viderat adducto flectentem cornua nervo :

Quidque tibi, lascive puer, cum fortibus armis ? ' Dixerat: ‘ista decent humeros gestamina nostros ; 435 Qui dare certa feræ, dare vulnera possumus hosti. Qui modò, pestifero tot jugera ventre prementem, Stravimus innumeris, tumidum Pythona, sagittis.' Filius huic Veneris ; · Figat tuus omnia, Phoebe ; Te meus arcus, ' ait ; quantòque animalia cedunt Cuncta tibi, tantò minor est tua gloria nostra.' 441

Dixit : et eliso percussis aëre pennis Impiger umbrosa Parnassi constitit arce : Eque sagittiferâ prompșit duo tela pharetra Diversorum operum. Fugat hoc, facit illud amorem, Quod facit, auratum est, et cuspide fulget acutâ : 446 Quod fugat, obtusum est, et habet sub arundine plumbum. Hoc deus in nymphâ Peneide fixit; at illo Læsit Apollineas trajecta per ossa medullas. Protinus alter amat; fugit altera nomen amantis, 450 Silvarum latebris, captivarumque ferarum Exuviis gaudens, innuptæque æmula Phoebes. Vitta coërcebat positos sine lege capillos. Illa fugit, neque ad hæc revocantis verba resistit. * Nympha, precor, Penëi, mane : non insequor hostis, Nympha, mane. Sic agna lupum, sic cerva leonem, 456 Sic aquilam pennâ fugiunt trepidante columbæ ;

Hostes quæque suos.

Amor est mihi causa sequendi. Me miserum ! ne prona cadas, indignave lædi Crura secent sentes ; et sim tibi causa doloris. 460 Aspera, quâ properas, loca sunt. Moderatiùs, oro, Curre, fugamque inhibe : moderatiùs insequar ipse. Cui placeas, inquire tamen. Non incola montis, Non ego sum pastor : non hîc armenta, gregesve Horridus observo. Nescis, temeraria, nescis 465 Quem fugias : ideoque fugis. Mihi Delphica tellus, Et Claros, et Tenedos, Pataræaque regia servit. Jupiter est genitor. Per me, quod eritque, fuitque, Estque, patet : per me concordant carmina nervis. Certa quidem nostra est : nostrâ tamen una sagittâ 470 Certior, in vacuo quæ vulnera pectore fecit. Inventum medicina meum est; opiferque per orbem Dicor; et herbarum subjecta potentia nobis. Hei mihi, quòd nullis amor est medicabilis herbis : Nec prosunt domino, quæ prosunt omnibus, artes !' 475 Plura locuturum timido Peneïa cursu Fugit; cumque ipso verba imperfecta reliquit.

Ut canis in vacuo leporem cùm Gallicus arvo Vidit ; et hic prædam pedibus petit, ille salutem : Alter inhæsuro similis, jam jamque tenere

480 Sperat, et extento stringit vestigia rostro : Alter in ambiguo est, an sit deprensus, et ipsis Morsibus eripitur, tangentiaque ora relinquit : Sic deus, et virgo est : hic spe celer, illa timore. Qui tamen insequitur, pennis adjutus Amoris

485 Ocior est, requiemque negat : tergoque fugaci Imminet; et crinem sparsum cervicibus afflat. · Viribus absumptis expalluit illa : citæque Viota labore fugæ, spectans Peneïdas undas,

· Fer, pater,' inquit, 'opem ; si flumina numen habetis.' Vix prece finitâ, torpor gravis alligat artus :

491 Mollia cinguntur tenui præcordia libro: In frondem crines, in ramos brachia crescunt. Pes, modò tam velox, pigris radicibus hæret : Ora cacumen obit : remanet nitor unus in illâ. 495 Cui deus, 'At conjux quoniam mea non potes esse, Arbor eris certè,' dixit, “mea. Semper habebunt Te coma, te citharæ, te nostræ, laure, pharetræ. Tu ducibus Latiis aderis, cùm læta triumphum Vox canet; et longæ visent Capitolia pompæ. 500 Postibus Augustis eadem fidissima custos Ante fores stabis; mediamque tuebere quercum. Utque meum intonsis caput est juvenile capillis ; Tu quoque perpetuos semper gere frondis honores.'

Finierat Pæan. Factis modò laurea ramis 505 Annuit : utque caput, visa est agitâsse cacumen.

10 ET ARGUS.

V. 625.

510

Centum luminibus cinctum caput Argus habebat.
Inde suis vicibus capiebant bina quietem :
Cætera servabant, atque in statione manebant.
Constiterat quocunque modo; spectabat ad lö:
Ante oculos lö, quamvis aversus, habebat.
Luce sinit pasci : cùm sol tellure sub altâ est,
Claudit, et indigno circumdat vincula collo.
Frondibus arbuteis, et amarâ pascitur herbâ :
Proque toro, terræ, non semper gramen habenti,
Incubat infelix ; limosaque flumina potat.

515

Illa etiam supplex Argo cùm brachia vellet
Tendere ; non habuit, quæ brachia tenderet Argo :
Conatoque queri mugitus edidit ore :
Pertimuitque sonos : propriâque exterrita voce est. 520

Venit et ad ripas, ubi ludere sæpe solebat,
Inachidas ripas : novaque ut conspexit in undâ
Cornua, pertimuit, seque externata refugit.
Naïdes ignorant, ignorat et Inachus ipse,
Quæ sit. At illa patrem sequitur, sequiturque sorores :
Et patitur tangi, seque admirantibus offert.

526 Decerptas senior porrexerat Inachus herbas ; llla manus lambit, patriisque dat oscula palmis; Nec retinet lacrymas : et, si modò verba sequantur, Oret opem ; nomenque suum, casusque loquatur. 530 Littera pro verbis, quam pes in pulvere ducit, Corporis indicium mutati triste peregit. Me miserum!' exclamat pater Inachus : inque gementis Cornibus, et niveæ pendens cervice juvencæ, • Me miserum !' ingeminat. Tune es quæsita per omnes, Nata, mihi terras ? Tu non inventa repertâ

536 Luctus eras levior. Retices :

: nec mutua nostris Dicta refers : alto tantùm suspiria prodis Pectore : quodque unuin potes, ad mea verba remugis. Nec finire licet tantos mihi morte dolores :

540 Sed nocet esse deum : præclusaque janua leti Æternum nostros luctus extendit in ævum.' Talia marenti stellatus submovet Argus, Ereptamque patri diversa in pascua natam Abstrahit. Ipse procul montis sublime cacumen 545 Occupat: unde sedens partes speculetur in omnes.

Nec superûm rector mala tanta Phoronidos ultrà Ferre potest : natumque vocat ; quem lucida partu

6

Pleïas enixa est: letoque det, imperat, Argum.
Parva mora est, alas pedibus, virgamque potenti 550
Somniferam sumpsisse manu, tegimenque capillis.
Hæc ubi disposuit, patriâ Jove natus ab arce
Desilit in terras. Illic tegimenque removit,
Et posuit pennas : tantummodo virga retenta est.
Hâc agit, ut pastor, per devia rura capellas,

555 Dum venit, abductas : et structis cantat avenis.

Voce novâ captus custos Junonius, ' At tu,
Quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo, ,
Argus ait : neque enim pecori foecundior ullo
Herba loco est : aptamque vides pastoribus umbram.'
Sedit Atlantiades, et euntem multa loquendo

561
Detinuit sermone diem : junctisque canendo
Vincere arundinibus servantia lumina tentat :
Ille tamen pugnat molles evincere somnos:
Et, quamvis sopor est oculorum parte receptus ; 565
Parte tamen vigilat. Quærit quoque, (namque reperta
Fistula nuper erat) quâ sit ratione reperta.
Talia dicturus vidit Cyllenius omnes
Succubuisse oculos, adopertaque lumina somno.
Supprimit extemplo vocem : firmatque soporem, 570
Languida permulcens medicatâ lumina virgâ.
Nec mora : falcato nutantem vulnerat ense,
Quâ collo confine caput : saxoque cruentum
Dejicit ; et maculat præruptam sanguine cautem.
Arge, jaces : quodque in tot lumina lumen habebas 575
Exstinctum est: centumque oculos nox occupat una.
Excipit hos, volucrisque suæ Saturnia pennis
Collocat; et gemmis caudam stellantibus implet.

Protinus exarsit, nec tempora distulit iræ, Horriferamque oculis animoque objecit Erinnyn 580

« ZurückWeiter »