Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Non equidem invideo: numquid tamen ulla feritur,
Quæ sterilis solâ conspicienda comâ est?
Cernite sinceros omnes ex ordine truncos,
Qui modò nil, quare percutiantur, habent.
At mihi sæva nocent mutilatis vulnera ramis ;
Nudaque dejectâ cortice ligna patent.
Non odium facit hoc, sed spes indulta rapinæ.
Sustineant aliæ poma; querentur idem.
Sic reus ille ferè est, de quo victoria lucro
Esse potest: inopis vindice facta carent.
Sic timet insidias, qui scit se ferre viator,
Cui timeat: tutum carpit inanis iter.

30

35

40

Sic ego sola petor; soli quia causa petendi est.
Frondibus intactis cætera turba virent.

Nam quòd habent frutices alii quoque proxima nobis
Fragmina, quæ læso vimine multa jacent ;

Non istis sua facta nocent: vicinia damno est.

Excipiunt ictu saxa repulsa meo.

Idque fide careat; si non, quæ longiùs absunt,
Nativum retinent inviolata decus.

45

Ergo, si sapiant, et mentem verba sequantur ;

Devoveant umbras proxima quæque meas.

50

Quàm miserum est, odium damnis accedere nostris ;

Meque ream nimia proximitatis agi!

Sed, puto, magna mei est operoso cura colono.
Invenias, qui det nil mihi, præter humum.

Sponte meâ facilis contempto nascor in agro :
Parsque loci, quâ sto, publica penè via est.
Me, sata ne lædam (quoniam sata lædere dicor),
Imus in extremo margine fundus habet.
Non mihi falx nimias Saturnia deputat umbras:
Duratam renovat non mihi fossor humum.
Sole licèt siccâque siti peritura laborem ;

55

60

Irriguæ dabitur non mihi sulcus aquæ. At cùm maturas fisso nova cortice rimas Nux agit; ad partes pertica sæva venit. Pertica dat plenis immitia vulnera ramis;

Ne possim lapidum verbera sola queri. Poma cadunt, mensis non interdicta secundis ; Et condis lectas, parca colona, nuces.

65

Felix, secreto quæ nata est arbor in arvo ;

Et soli domino ferre tributa potest!

70

Non hominum strepitus audit, non illa rotarum :

Non a vicinâ pulverulenta viâ est.

Illa suo, quæcunque tulit, dare dona colono,

Et plenos fructus adnumerare potest.

At mihi maturos nunquam licet edere fœtus;

Ante diemque meæ decutiuntur opes.

Lamina mollis adhuc tenero dum lacte, quod intrò est;

Nec mala sunt ulli nostra futura bono:

Jam tamen invenias, qui me jaculentur, et ictu

Præfestinato munus inane petant.

Si fiat rapti, fiat mensura relicti,

Majorem domini parte, viator, habes. Sæpe aliquis, foliis ut nuda cacumina vidit, Esse putat Boreæ triste furentis opus.

75

80

Æstibus hic, hic me spoliatam frigore credit :

85

Est quoque, qui crimen grandinis esse putet.

At mihi nec grando, duris invisa colonis,

Nec ventus fraudi, solve, geluve fuit.

Fructus obest: peperisse nocet: nocet esse feracem:

Quæque fuit multis, et mihi præda malo est.

90

Præda malo, Polydore, fuit tibi: præda nefandæ

Conjugis Aonium misit in arma virum.

Hesperii regis pomaria tuta fuissent:

Una sed immensas arbor habebat opes.

At rubus, et sentes tantummodò lædere natæ,

Spinaque vindictâ cætera tuta suâ est.
Me, quia nec noceo, nec obuncis vindicor hamis,
Missa petunt avidâ saxa proterva manu.
Quid, si non aptas solem fugientibus umbras,
Finditur Icario cùm cane terra, darem?
Quid, nisi suffugium nimbos vitantibus essem;
Non exspectatâ cùm venit imber aquâ?
Omnia cùm faciam, cùm præstem sedula cunctis
Officium, saxis officiosa petor.

95

100

Hæc mihi perpessæ, domini patienda querela est.
Causa habeor, quare sit lapidosus ager.

105

Dumque repurgat humum, collectaque saxa remittit,
Semper habent in me tela parata viæ.

Ergo invisa aliis, uni mihi frigora prosunt :
Illo me tutam tempore præstat hiems.

Nuda quidem tunc sum; nudam tamen expedit esse :
Nec spolium de me, quod petat, hostis habet.
At simul induimus nostris sua munera ramis;

Saxa novos fructus grandine plura petunt.
Forsitan hîc aliquis dicat, 'Quæ publica tangunt,
Carpere concessum est: hoc via juris habet.'
Si licet hoc; oleas distringite : cædite messes.
Improbe, vicinum carpe, viator, olus.
Intret et urbanas eadem petulantia portas ;
Sitque tuis muris, Romule, juris idem.
Quilibet argentum primæ de fronte tabernæ

Tolfat et ad gemmas quilibet alter eat.
Auferat hic aurum, peregrinos ille lapillos;
Et quascunque potest tangere, tollat opes.
Sed neque tolluntur: nec, dum regit omnia Cæsar,
Incolumis, tanto præside, raptor erit.

110

115

120

125

At non ille deus pacem intra monia finit :
Auxilium toto spargit in orbe suum.

Quid tamen hoc prodest, mediâ si luce palàmque

Verberor, et tutæ non licet esse mihi?

130

Ergo nec nidos foliis hærere, nec ullam
Sedibus in nostris stare videtis avem.
At lapis, in ramo sedit quicunque bifurco,
Hæret, et ut captâ victor in arce manet.
Cætera sæpe tamen potuêre admissa negari,
Et crimen nox est inficiata suum.

135

Nostra notat fusco digitos injuria succo,

Cortice contactas inficiente manus.

Ille cruor meus est: illo maculata cruore
Non profecturâ dextra lavatur aquâ.

140

[ocr errors]

ego,

cùm longæ venerunt tædia vitæ, Optavi quoties arida facta mori!

Optavi quoties, aut cæco turbine verti,

Aut valido missi fulminis igne peti!

Atque utinam subitæ raperent mea poma procellæ,
Vel possem fructus excutere ipsa meos.

145

Sic, ubi detracta est a te tibi causa perîcli,

Quod superest, tutum, Pontice castor, habes.

Quid mihi tunc animi est, cùm sumit tela viator;
Atque oculis plaga destinat antè locum?

Nec vitare licet moto fera verbera trunco,

Quem sub humo radix vinclaque firma tenent.
Corpora præbemus plagis: ut sæpe sagittis,

Cùm populus manicas deposuisse vetat :
Utve gravem candens ubi tolli vacca securim,
Aut stringi cultros in sua colla videt.
Sæpe meas vento frondes tremuisse putâstis :

Sed metus in nobis causa tremoris erat.

150

155

Si merui, videorque nocens; imponite flammæ,
Nostraque fumosis urite membra focis.
Si merui, videorque nocens; excidite ferro :
Et liceat miseræ dedecus esse semel.
Si nec cur urar, nec cur excidar, habetis ;
Parcite. Sic coeptum perficiatis iter.

TRISTIA..

LIBER IV. ELEGIA X.

GENUS SUUM EXPONIT NASO.

ILLE ego, qui fuerim, tenerorum lusor amorum,
Quem legis, ut nôris, accipe, Posteritas.
Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis,
Millia qui novies distat ab Urbe decem.
Editus hîc ego sum: necnon, ut tempora nôris;
Cùm cecidit fato Consul uterque pari.

Si quid id est, usque a proavis vetus ordinis hæres ;
Non modò Fortunæ munere factus eques.

Nec stirps prima fui; genito jam fratre creatus ;
Qui tribus antè quater mensibus ortus erat.

Lucifer amborum natalibus adfuit idem :

Una celebrata est per duo liba dies.

160

5

10

Hæc est armiferæ festis de quinque Minervæ,
Quæ fieri pugnâ prima cruenta solet.

Protinus excolimur teneri, curâque parentis

15

Imus ad insignes Urbis ab arte viros. Frater ad eloquium viridi tendebat ab ævo,

Fortia verbosi natus ad arma Fori.

At mihi jam puero cœlestia sacra placebant;
Inque suum furtim Musa trahebat opus.

20

« ZurückWeiter »