Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

FASTI.

LIB. III. 1. LIB. II. 383. LIB. IV. 809.

ROMULUS ET REMUS.

BELLICE, depositis clypeo paulisper et hastâ,
Mars, ades; et nitidas casside solve comas.
Ipse vides manibus peragi fera bella Minervæ.
Num minùs ingenuis artibus illa vacat?
Palladis exemplo ponendæ tempora sume
Cuspidis invenies et quod inermis agas.

Tum quoque inermis eras, cùm te Romana sacerdos
Cepit, ut huic Urbi semina digna dares.

5

Ilia Vestalis (quid enim vetat inde moveri?)

[blocks in formation]

Blanda quies victis furtim subrepit ocellis,
Et cadit a mento languida facta manus.

Languida consurgit, nec scit cur languida surgat :
Et peragit tales arbore nixa sonos :

20

'Utile sit faustumque, precor, quod imagine somni Vidimus: an somno clarius illud erat?

Ignibus Iliacis aderam : cùm lapsa capillis

Decidit ante sacros lanea vitta focos. Inde duæ pariter (visu mirabile) palmæ

25

Surgunt. Ex illis altera major erat:
Et gravibus ramis totum protexerat orbem,
Contigeratque novâ sidera summa comâ.
Ecce meus ferrum patruus molitur in illas.

Terreor admonitu, corque timore micat.
Martia Picus avis gemino pro stipite pugnant,

Et Lupa: tuta per hos utraque palma fuit.'
Dixerat: et plenam non firmis viribus urnam

Sustulit. Implêrat, dum sua visa refert.
Interea crescente Remo, crescente Quirino,
Pondere cœlesti Silvia mater erat.
Hæc ubi cognovit contemptor Amulius æqui,
(Nam raptas fratri victor habebat opes)
Auferri jussit parvos, et in amne necari.
Quid facis ? ex istis Romulus alter erit.
Jussa recusantes peragunt lacrymosa ministri :
Flent tamen, et geminos in loca jussa ferunt.
Albula, quem Tiberin mersus Tiberinus in undâ
Reddidit; hibernis fortè tumebat aquis.
Huc ubi venerunt, nec jam procedere possunt
Longiùs; ex illis unus, an alter, ait :

'At quàm sunt similes! at quàm formosus uterque !
Plus tamen ex illis iste vigoris habet.

Si genus arguitur vultu ; (ni fallit imago)

Nescio quem vobis suspicor esse deum.
At si quis vestræ deus esset originis auctor;
In tam præcipiti tempore ferret opem.
Ferret opem certè, si non ope mater egeret:

30

35

40

45

50

Quæ facta est uno mater et orba die.
Nata simul, peritura simul, simul ite sub undas
Corpora.' Desierat; deposuitque sinu.

55

Vagierunt clamore pari: sentire putares.

Hi redeunt udis in sua tecta genis. Sustinet impositos summâ cavus alveus undâ. Heu quantum fati parva tabella vehit! Alveus in limo silvis appulsus opacis,

Paulatim fluvio deficiente, sedet.

Venit ad expositos (mirum) lupa fœta gemellos.
Quis credat pueris non nocuisse feram ?

Non nocuisse parum est: prodest quoque : quos lupa

nutrit,

Prodere cognatæ sustinuêre manus.

60

65

Constitit, et caudâ teneris blanditur alumnis,

Et fingit linguâ corpora bina suâ.

Marte satos scires; timor abfuit: ubera ducunt;

Martia ter senos proles adoleverat annos;

Nec sibi promissi lactis aluntur ope.

Et suberat flavæ jam nova barba comæ. Omnibus agricolis armentorumque magistris Iliadæ fratres jura petita dabant.

70

Sæpe domum veniunt prædonum sanguine læti;
Et redigunt actos in sua rura boves.

75

Ut genus andierunt, animos pater editus auget;
Et pudet in paucis nomen habere casis.
Romuleoque cadit trajectus Amulius ense;

Regnaque longævo restituuntur avo.
Jam luerat pœnas frater Numitoris, et omne
Pastorum gemino sub duce vulgus erat.
Contrahere agrestes, et moenia ponere utrique

Convenit. Ambigitur moenia ponat uter.
'Nil opus est,' dixit, 'certamine,' Romulus, 'ullo.
Magna fides avium est: experiamur aves.'

Res placet. Alter init nemorosi saxa Palatî :
Alter Aventinum manè cacumen adit.

80

85

Sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine: pacto

Statur et arbitrium Romulus urbis habet.

:

Apta dies legitur, quâ mœnia signet aratro.

6

Sacra Palis suberant : inde movetur opus.
Inde premens stivam designat monia sulco:
Alba jugum niveo cum bove vacca tulit.
Vox fuit hæc Regis: Condenti, Jupiter, urbem,
Et genitor Mavors, Vestaque mater, ades:
Quosque pium est adhibere deos, advertite cuncti :
Auspicibus vobis hoc mihi surgat opus.
Longa sit huic ætas, dominæque potentia terræ:
Sitque sub hâc oriens occiduusque dies.
Ille precabatur. Tonitru dedit omina lævo
Jupiter et lævo fulmina missa polo.
Augurio læti jaciunt fundamina cives ;

Et novus exiguo tempore murus erat.

90

95

100

Hoc Celer urget opus, quem Romulus ipse vocârat; 105

[ocr errors]

Sintque, Celer, curæ,' dixerat, 'ista tuæ.'

Neve quis aut muros, aut factam vomere fossam
Transeat: audentem talia dede neci.

[ocr errors]

Quod Remus ignorans, humiles contemnere muros
Cœpit et, His populus,' dicere, ‘tutus erit??
Nec mora, transiluit. Rutro Celer occupat ausum.
Ille premit duram sanguinolentus humum.
Hæc ubi Rex didicit, lacrymas introrsus obortas
Devorat, et clausum pectore vulnus habet.
Flere palàm non vult, exemplaque fortia servat :
'Sicque meos muros transeat hostis,' ait.

Dat tamen exsequias: nec jam suspendere fletum
Sustinet; et pietas dissimulata patet.
Osculaque applicuit posito suprema feretro:
Atque ait: 'Invitò frater adempte, vale.'

110

115

120

NUX, ELEGIA.

Nux ego juncta viæ, cùm sim sine crimine vitæ,
A populo saxis prætereunte petor.
Obruere ista solet manifestos pœna nocentes,
Publica cùm lentam non capit ira moram.
Nil ego peccavi : nisi si peccâsse vocetur,
Annua cultori poma referre suo.

At priùs arboribus, tum cùm meliora fuêre
Tempora, certamen fertilitatis erat.

5

Cùm domini memores sertis ornare solebant

Agricolas, fructu proveniente, deos.

10

Sæpe tuas igitur, Liber, miratus es uvas:

[blocks in formation]

Nos quoque frugiferæ (si nux modò ponor in illis)
Copimus in patulas luxuriare comas.

Nunc neque continuos nascuntur poma per annos :
Uvaque læsa domum, læsaque bacca venit.
Certè ego, si nunquam peperissem, tutior essem.
Ista Clytemnestræ digna querela fuit.
Si sciat hoc vitis, nascentes supprimet uvas:
Orbaque, si sciat hoc, Palladis arbor erit.
Hoc in notitiam veniat maloque piroque ;
Destituent silvas utraque poma suas.
Quæque sibi vario distinguit poma colore,

Audiat hoc cerasus; stipes inanis erit.

20

25

« ZurückWeiter »