Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ibis Cecropios portus, patriâque receptus

125 Cùm steteris urbis celsus in arce tuæ, Et bene narrâris letum taurique virique, Sectaque per

dubias saxea tecta vias ; Me quoque narrato solâ tellure relictam : Non ego sum titulis subripienda tuis.

130 Nec pater est Ægeus ; nec tu Pittheïdos Æthræ

Filius : auctores saxa fretumque tui.
Dî facerent, ut me summâ de puppe videres !

Movisset vultus mæsta figura tuos.
Nunc quoque non oculis, sed, quâ potes, adspice mente
Hærentem scopulo, quem vaga pulsat aqua.

136 Adspice demissos lugentis in ore capillos;

Et tunicas lacrymis, sicut ab imbre, graves. Corpus, ut impulsæ segetes Aquilonibus, horret: Literaque articulo pressa tremente labat.

140 Non te per meritum, quoniam malè cessit, adoro.

Debita sit facto gratia nulla meo :
Sed nec pæna quidem. Si non ego causa salutis,

Non tamen est, cur sis tu mihi causa necis.
Has tibi, plangendo lugubria pectora lassas,

145 Infelix tendo trans freta longa manus. Hos tibi, qui superant, ostendo mcesta capillos.

Per lacrymas oro, quas tua facta movent : Flecte ratem, Theseu ; versoque relabere velo. Si priùs occidero; tu tamen ossa leges.

150

EPISTOLA XIII.

LAODAMIA PROTESILAO.

5

10

Mittit, et optat amans, quò mittitur, ire, salutem,

Æmonis Æmonio Laodamia viro. Aulide te fama est vento retinente morari.

Ah ! me cùm fugeres, hic ubi ventus erat ?
Tum freta debuerant vestris obsistere remis.

Illud erat sævis utile tempus aquis.
Oscula plura viro, mandataque plura dedissem :

Et sunt quæ volui dicere plura tibi.
Raptus es hinc præceps : et, qui tua vela vocaret,

Quem cuperent nautæ, non ego, ventus erat.
Ventus erat nautis aptus, non aptus amanti.

Solvor ab amplexu, Protesilaë, tuo ;
Linguaque mandantis verba imperfecta relinquit ;

Vix illud potuit dicere triste · Vale.'
Incubuit Boreas, abreptaque vela tetendit;

Jamque meus longè Protesilaus erat.
Dum potui spectare virum, spectare juvabat :

Sumque tuos oculos usque secuta meis.
Ut te non poteram, poteram tua vela videre :

Vela diu vultus detinuêre meos.
At postquam nec te, nec vela fugacia vidi;

Et quod spectarem, nil, nisi pontus, erat ;
Lux quoque tecum abiit ; tenebris exsanguis obortis

Succiduo dicor procubuisse genu.
Vix socer Iphiclus, vix me grandævus Acastus,

Vix mater gelidâ mæsta refecit aquâ.
Officium fecêre pium, sed inutile nobis.

Indignor miseræ non licuisse mori.

15

20

25

30

35

40

Ut redïit animus, pariter rediêre dolores;

Pectora legitimus casta momordit amor.
Nec mihi pectendos cura est præbere capillos :

Nec libet auratâ corpora veste tegi.
Ut quas pampineâ tetigisse Bicorniger hasta

Creditur ; huc illuc, quò furor egit, eo.
Conveniunt matres Phylleïdes, et mihi clamant,

* Indue regales, Laodamia, sinus.'
Scilicet ipsa geram saturatas murice vestes :

Bella sub Iliacis mænibus ille gerat ?
Ipsa comas pectar : galeâ caput ille prematur ?

Ipsa novas vestes : dura vir arma ferat?
Quâ possum, squalore tuos imitata labores

Dicar : et hæc belli tempora tristis agam. Dux Pari Priamide, damno formose tuorum,

Tam sis hostis iners, quàm malus hospes eras.
Aut te Tænariæ faciem culpasse maritæ,

Aut illi vellem displicuisse tuam.
Tu, qui pro raptâ nimiùm, Menelaë, laboras,

Hei mihi, quàm multis flebilis ultor eris !
Dî, precor, a nobis omen removete sinistrum :

Et sua det reduci vir meus arma Jovi.
Sed timeo : quotiesque subit miserabile bellum,

More nivis, lacrymæ, sole madentis, eunt.
Ilion et Tenedos, Simoïsque, et Xanthus, et Ide,

Nomina sunt ipso penè timenda sono.
Nec rapere ausurus, nisi se defendere posset,

Hospes erat : vires noverat ille suas.
Venerat (ut fama est) multo spectabilis auro,

Quique suo Phrygias corpore ferret opes.
Classe virisque potens, per quæ fera bella geruntur :

Et sequitur regni pars quotacunque sui.

45

50

55

60

65

70

75

His ego te victam, consors Ledæa gemellis,

Suspicor : hæc Danaïs posse nocere puto. Hectora nescio quem timeo. Paris Hectora dixit

Ferrea sanguineâ bella movere manu. Hectora, quisquis is est, si sum tibi cara, caveto.

Signatum memori pectore nomen habe.
Hunc ubi vitâris, alios vitare memento :

Et multos illîc Hectoras esse puta.
Et facito dicas, quoties pugnare parabis,

• Parcere me jussit Laodamia sibi.'
Si cadere Argolico fas est sub milite Trojam ;

Te quoque non ullum vulnus habente cadat. Pugnet, et adversos tendat Menelaus in hostes :

Ut rapiat Paridi, quam Paris antè sibi. Irruat; et causâ quem vincit, vincat et armis.

Hostibus e mediis nupta petenda viro est.
Causa tua est dispar. Tu tantùm vivere pugna,

Inque pios dominæ posse redire sinus.
Parcite, Dardanidæ, de tot (precor) hostibus uni :

Ne meus ex illo corpore sanguis eat.
Nunc fateor ; volui revocare ; animusque ferebat ;

Substitit auspicii lingua timore mali.
Cùm foribus velles ad Trojam exire paternis,

Pes tuus offenso limine signa dedit.
Ut vidi, ut gemui ; tacitoque in pectore dixi :

· Signa reversuri sint, precor, ista viri.'
Hæc tibi nunc refero, ne sis animosus in armis :

Fac meus in ventos hic timor omnis eat. Sors quoque nescio quem fato designat iniquo,

Qui primus Danaûm Troada tangat humum. Infelix, quæ prima virum lugebit ademptum ! Dî faciant, ne tu strenuus esse velis !

80

85

90

Inter mille rates tua sit millesima puppis,

Jamque fatigatas ultima verset aquas. Hoc quoque præmoneo : de nave novissimus exi. 95

Non est, quò properes, terra paterna tibi. Cùm venies, remoque move veloque carinam;

Inque tuo celerem littore siste gradum. Sed tua cur nobis pallens occurrit imago ? Cur venit a verbis multa querela tuis ?

100 Excutior somno; simulacraque noctis adoro,

Nulla caret fumo Thessalis ara meo. Thura damus, lacrymamque super ; quâ sparsa relucet, Ut solet adfuso

surgere

flamma mero. Hoc quoque, quòd venti prohibent exire carinas, 105

Me movet : invitis ire paratis aquis.
Quis velit in patriam vento prohibente reverti?

A patriâ pelago vela vetante datis.
Ipse suam non præbet iter Neptunus ad urbem.

Quò ruitis ? Vestras quisque redite domos. 110 Quò ruitis, Danaï ? Ventos audite vetantes.

Non subiti casûs, numinis ista mora est. Quid petitur tanto, nisi turpis adultera, bello?

Dum licet, Inachiæ vertite vela rates. Sed quid ego revoco hæc ? Omen revocantis abesto, 115

Blandaque compositas aura secundet aquas. Ultima mandato claudetur epistola parvo ;

“Si tibi cura mei, sit tibi cura tui.'

« ZurückWeiter »