Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

135

140

145

Si pudet uxoris ; non nupta, sed hospita dicar.

Dum tua sit Dido, quodlibet esse feret. Nota mihi freta sunt Afrum frangentia littus :

Temporibus certis dantque negantque viam. Cùm dabit aura viam, præbebis carbasa ventis.

Nunc levis ejectam continet alga ratem.
Tempus ut observem, manda mihi ; certiùs ibis :

Nec te, si cupies ipse, manere sinam.
Et socii requiem poscunt, laniataque classis

Postulat exiguas semirefecta moras.
Pro meritis, et siqua tibi præbebimus ultrà,

Pro spe conjugii tempora parva peto.
Dum freta mitescunt, et Amor : dum tempore et usu

Fortiter edisco tristia posse pati.
Sin minùs ; est animus nobis effundere vitam.

In me crudelis non potes esse diu.
Adspicias utinam, quæ sit scribentis imago !

Scribimus ; et gremio Troïcus ensis adest: Perque genas lacrymæ strictum labuntur in ensem ;

Qui jam pro lacrymis sanguine tinctus erit. Quàm bene conveniunt fato tua munera nostro !

Instruis impensâ nostra sepulcra brevi.
Nec mea nunc primò feriuntur pectora telo :

Ille locus sævi vulnus Amoris habet.
Anna soror, soror Anna, meæ malè conscia culpæ,

Jam dabis in cineres ultima dona meos.
Nec, consumpta rogis, inscribar, Elissa Sichæi;

Hoc tamen in tumuli marmore carmen erit : * Præbuit Æneas et causam mortis et ensem, Ipsa suâ Dido concidit usa manu.'

150

155

160

EPISTOLA X.

ARIADNE THESEO.

5

10

Conterrita surgo :

Mitius inveni, quàm te, genus omne ferarum :

Credita non ulli, quàm tibi, pejùs eram.
Quæ legis, ex illo, Theseu, tibi littore mitto,

Unde tuam sine me vela tulêre ratem.
In quo me somnusque meus malè prodidit, et tu,

Per facinus somnis insidiate meis.
Tempus erat, vitreâ quo primùm terra pruinâ

Spargitur, et tectæ fronde queruntur aves.
Incertùm vigilans, a somno languida, movi

Thesea pressuras semisupina manus.
Nullus erat : referoque manus, iterumque retento,

Perque torum moveo brachia : nullus erat.
Excussêre metus somnum.

Membraque sunt viduo præcipitata toro. Protinus adductis sonuerunt pectora palmis :

Utque erat a somno turbida, rapta coma est.
Luna fuit : specto, si quid, nisi littora, cernam.

Quod videant oculi, nil, nisi littus, habent.
Nunc huc, nunc illuc, et utroque, sine ordine, curro :

Alta puellares tardat arena pedes.
Interea toto clamanti littore, · Theseu,'

Reddebant nomen concava saxa tuum : Et quoties ego te, toties locus ipse vocabat.

Ipse locus miseræ ferre volebat opem. Mons fuit ; apparent frutices in vertice rari:

Hinc scopulus raucis pendet adesus aquis. Adscendo (vires animus dabat), atque ita latè

Æquora prospectu metior alta meo.

15

20

25

30

Hæc ego.

Indè ego (nam ventis quoque sum crudelibus usa)

Vidi præcipiti carbasa tenta Noto.
Aut vidi : aut etiamn, cùm me vidisse putarem.

Frigidior glacie semanimisque fui.
Nec languere diù patitur dolor. Excitor illo,

Excitor, et summâ Thesea voce voco.
Quo fugis ? ' exclamo: scelerate, revertere, Theseu. 35
Flecte ratem : numerum non habet illa suum.'

ego. Quod voci deerat, plangore replebam.
Verbera cum verbis mista fuêre meis.
Si non audires, ut saltem cernere posses,
Jactatæ latè signa dedêre manus.

40 Candidaque imposui longæ velamina virgæ,

Scilicet oblitos admonitura mei.
Jamque oculis ereptus eras : tum denique flevi.

Torpuerant molles antè dolore genæ.
Quid potiùs facerent, quàm me mea lumina flerent, 45

Postquam desierant vela videre tua ? Aut ego diffusis erravi sola capillis,

Qualis ab Ogygio concita Baccha deo : Aut mare prospiciens in saxo frigida sedi : Quàmque lapis sedes, tam lapis ipsa fui.

50 Sæpe torum repeto, qui nos acceperat ambos;

Sed non acceptos exhibiturus erat.
Et tua, quâ possum, pro te, vestigia tango;

Strataque, quæ membris intepuêre tuis.
Incumbo ; lacrymisque toro manante profusis,

55 Pressimus,' exclamo, te duo: redde duos. Venimus huc ambo : cur non discedimus ambo?

Perfide, pars nostri, lectule, major ubi est ? ' Quid faciam? Quò sola ferar ? Vacat insula cultu. Non hominum video, non ego facta boum.

60

[merged small][merged small][ocr errors]

Omne latus terræ cingit mare. Navita nusquam :

Nulla per ambiguas puppis itura vias.
Finge dari comitesque mihi, ventosque, ratemque ;

Quid sequar ? Accessus terra paterna negat.
Ut rate felici pacata per æquora labar;

Temperet ut ventos Æolus ; exsul ero.
Non ego te, Crete, centum digesta per urbes,

Adspiciam, puero cognita terra Jovi.
Nam pater, et tellus justo regnata parenti,

Prodita sunt facto, nomina cara, meo. Cùm tibi, ne victor tecto morerere recurvo,

Quæ regerent passus pro duce fila dedi. Cùm mihi dicebas, “Per ego ipsa pericula juro,

Te fore, dum nostrûm vivet uterque, meam.'
Vivimus : et non sum, Theseu, tua : si modò vivis,

Fæmina, perjuri fraude sepulta viri.
Me quoque, quâ fratrem, mactâsses, improbe, clava.

Esset, quam dederas, morte soluta fides.
Nunc ego non tantùm, quæ sum passura, recordor;

Sed quæcunque potest ulla relicta pati.
Occurrunt animo pereundi mille figuræ :

Morsque minus pænæ, quàm mora mortis, habet. Jam jam venturos aut hâc, aut suspicor illâc,

Qui lanient avido viscera dente, lupos. Forsitan et fulvos tellus alat ista leones.

Quis scit, an hæc sævas tigridas insula habet ? Et freta dicuntur magnas expellere phocas.

Quid vetat et gladios per latus ire meum ? Tantùm ne religer durâ captiva catenâ ;

Neve traham servâ grandia pensa manu : Cui pater est Minos, cui mater filia Phoebi :

Quodque magis memini, quæ tibi pacta fui.

80

85

90

95

100

105

Si mare, si terras, porrectaque littora vidi ;

Multa mihi terræ, multa minantur aquæ. Cælum restabat : timeo simulacra deorum.

Destituor rapidis præda cibusque feris.
Sive colunt habitantque viri, diffidimus illis.

Externos didici læsa timere viros.
Viveret Androgeos utinam : nec facta luisses

Impia funeribus, Cecropi terra, tuis !
Nec tua mactasset nodoso stipite, Theseu,

Ardua parte virum dextera, parte bovem !
Nec tibi, quæ reditus monstrarent, fila dedissem ;

Fila per adductas sæpe recepta manus !
Non equidem miror, si stat victoria tecum,

Strataque Cretæam bellua tinxit humum. Non poterant figi præcordia ferrea cornu :

Ut te non tegeres, pectore tutus eras. Illîc tu silices, illîc adamanta tulisti :

Illîc, qui silices, Thesea, vincat, habes.
Crudeles somni, quid me tenuistis inertem?

At semel æternâ nocte premenda fui.
Vos quoque, crudeles venti, nimiùmque parati ;

Flaminaque in lacrymas officiosa meas.
Dextera crudelis, quæ me fratremque necavit:

Et data poscenti, nomen inane, fides.
In me jurârunt somnus, ventusque, fidesque.

Prodita sum causis una puella tribus.
Ergo ego nec lacrymas matris moritura videbo:

Nec, mea qui digitus lumina condat, erit ?
Spiritus infelix peregrinas ibit in auras;

Nec positos artus unguet amica manus ? Ossa superstabunt volucres inhumata marinæ ?

Hæc sunt officiis digna sepulcra meis?

110

115

120

« ZurückWeiter »