Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nec, nisi cùm senior similes æquaverit annos,
Æthereas sedes cognataque sidera tanget.
Hanc animam interea cæso de corpore raptam,
Fac jubar, ut semper Capitolia nostra Forumque
Divus ab excelsâ prospectet Julius æde.'

295
Vix ea fatus erat, mediâ cùm sede Senatûs
Constitit alma Venus, nulli cernenda, suique
Cæsaris eripuit membris, nec in aëra solvi
Passa recentem animam, cælestibus intulit astris.
Dumque tulit, lumen capere, atque ignescere sensit, 300
Emisitque sinu. Luuâ volat altiùs illa,
Flammiferumque trahens spatioso limite crinem
Stella micat, natique videns bene facta, fatetur
Esse suis majora, et vinci gaudet ab illo.
Hic sua præferri quanquam vetat acta paternis; 305
Libera fama tamen, nullisque obnoxia jussis,
Invitum præfert ; unâque in parte repugnat.
Sic magni cedit titulis Agamemnonis Atreus :
Ægea sic Theseus, sic Pelea vincit Achilles.
Denique, ut exemplis ipsos æquantibus utar,

310 Sic et Saturnus minor est Jove. Jupiter arces Temperat æthereas, et mundi regna triformis : Terra sub Augusto : pater est et rector uterque.

Dî, precor, Æneæ comites, quibus ensis et ignis Cesserunt, dîque Indigetes, genitorque, Quirine, 315 Urbis, et invicti genitor, Gradive, Quirini, Vestaque Cæsareos inter sacrata Penates, Et cum Cæsareâ tu, Phoebe domestice, Vestâ, Quique tenes altus Tarpeias, Jupiter, arces, Quosque alios vati fas appellare piumque;

320 Tarda sit illa dies, et nostro serior ævo, Quâ caput Augustum, quem temperat, orbe relicto Accedat cælo, faveatque precantibus absens.

PERORATIO.

v. 871.

325

Jamque opus exegi, quod nec Jovis ira, nec ignes,
Nec poterit ferrum, nec edax abolere vetustas.
Cùm volet illa dies, quæ nil nisi corporis hujus
Jus habet, incerti spatium mihi finiat ævi :
Parte tamen meliore mei super alta perennis
Astra ferar : nomenque erit indelebile nostrum.
Quâque patet domitis Romana potentia terris,
Ore legar populi, perque omnia sæcula fama
(Si quid habent veri vatum presagia) vivam.

330

HEROIDES.

EPISTOLA I.

PENELOPE ULYSSI.

5

10

Hanc tua Penelope lento tibi mittit, Ulysse.

Nil mihi rescribas ut tamen : ipse veni. Troja jacet certè, Danaïs invisa puellis.

Vix Priamus tanti, totaque Troja, fuit. Quando ego non timui graviora pericula veris?

Res est solliciti plena timoris amor.
In te fingebam violentos Troas ituros :

Nomine in Hectoreo pallida semper eram.
Sive quis Antilochum narrabat ab Hectore victum;

Antilochus nostri causa timoris erat :
Sive Menetiaden falsis cecidisse sub armis ;

Flebam successu posse carere dolos.
Sanguine Tlepolemus Lyciam tepefecerat hastam ;

Tlepolemi leto cura novata mea est.
Denique, quisquis erat castris jugulatus Achivis,

Frigidius glacie pectus amantis erat.
Sed bene consuluit casto deus æquus amori.

Versa est in cinerem sospite Troja viro.
Argolici rediêre duces : altaria fumant :

Ponitur ad patrios barbara præda deos.
Grata ferunt Nymphæ pro salvis dona maritis :

Illi victa suis Troïa fata canunt.
Mirantur justique senes, trepidæque puellæ :

Narrantis conjux pendet ab ore viri.

15

20

25

30

35

40

Atque aliquis positâ monstrat fera prælia mensa;

Pingit et exiguo Pergama tota mero. • Hâc ibat Simoïs, hîc est Sigeïa tellus ;

Hîc steterat Priami regia celsa senis. Illîc Æacides, illîc tendebat Ulysses :

Hîc lacer admissos terruit Hector equos.'
Omnia namque tuo senior, te quærere misso,

Retulerat nato Nestor : at ille mihi.
Retulit et ferro Rhesumque Dolonaque cæsos,

Utque sit hic somno proditus, ille dolo.
Ausus es, o nimiùm nimiùmque oblite tuorum,

Thracia nocturno tangere castra dolo; Totque simul mactare viros, adjutus ab uno.

At bene cautus eras, et memor antè mei. Usque metu micuêre sinus ; dum victor amicum

Dictus es Ismariis îsse per agmen equis. Sed mihi quid prodest vestris disjecta lacertis

Ilios ? et, murus quod fuit antè, solum ? Si maneo, qualis Troja durante manebam ;

Virque mihi, dempto fine carendus, abes?
Diruta sunt aliis, uni mihi Pergama restant ;

Incola captivo quæ bove victor arat.
Jam seges est ubi Troja fuit, resecandaque falce

Luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus.
Semisepulta virûm curvis feriuntur aratris

Ossa : ruinosas occulit herbà domos. Victor abes; nec scire mihi, quæ causa mor

orandi,
Aut in quo lateas ferreus orbe, licet.
Quisquis ad hæc vertit peregrinam littora puppim,

Ille mihi de te multa rogatus abit.
Quamque tibi reddat, si te modò viderit usquam,

Traditur huic digitis charta notata meis.

45

50

55

Nos Pylon, antiqui Neleïa Nestoris arva,

Misimus : incerta est fama remissa Pylo. Misimus et Sparten : Sparte quoque nescia veri. Quas habitas terras, aut ubi lentus abes ?

60 Utiliùs starent etiam nunc mạnia Phæbi.

(Irascor votis heu levis ipsa meis !) Scirem ubi pugnares; et tantùm bella timerem ;

Et mea cum multis juncta querela foret.
Quid timeam ignoro : timeo tamen omnia demens : 65

Et patet in curas area lata meas.
Quæcunque æquor habet, quæcunque pericula tellus,

Tam longæ causas suspicor esse moræ.
Hæc ego dum stultè meditor (quæ vestra libido est)
Esse peregrino captus amore potes.

70 Forsitan et narres, quàm sit tibi rustica conjux ;

Quæ tantùm lanas non sinat esse rudes.
Fallar ; et hoc crimen tenues vanescat in auras :

Neve, revertendi liber, abesse velis.
Me pater Icarius viduo discedere lecto

75 Cogit, et immensas increpat usque moras. Increpet usque licet : tua sum, tua dicar oportet

Penelope : conjux semper Ulyssis ero. Ille tamen pietate meâ precibusque pudicis Frangitur, et vires temperat ipse suas.

80 Dulichii, Samiique, et, quos tulit alta Zacynthos,

Turba ruunt in me luxuriosa, proci : Inque tuâ regnant, nullis prohibentibus, aula.

Viscera nostra, tuæ dilaniantur opes. Quid tibi Pisandrum, Polybumque, Medontaque dirum, 85

Eurymachique avidas, Antinoïque manus, Atque alios referam, quos omnes turpiter absens

Ipse tuo partis sanguine rebus alis ?

[ocr errors]
« ZurückWeiter »