Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nec, nisi cùm senior similes æquaverit annos,
Æthereas sedes cognataque sidera tanget.
Hanc animam interea caso de corpore raptam,
Fac jubar, ut semper Capitolia nostra Forumque
Divus ab excelsâ prospectet Julius æde.'

Vix ea fatus erat, mediâ cùm sede Senatûs
Constitit alma Venus, nulli cernenda, suique
Cæsaris eripuit membris, nec in aëra solvi

295

Passa recentem animam, cœlestibus intulit astris.
Dumque tulit, lumen capere, atque ignescere sensit, 300
Emisitque sinu. Lunâ volat altiùs illa,

Flammiferumque trahens spatioso limite crinem
Stella micat, natique videns bene facta, fatetur
Esse suis majora, et vinci gaudet ab illo.
Hic sua præferri quanquam vetat acta paternis;
Libera fama tamen, nullisque obnoxia jussis,
Invitum præfert; unâque in parte repugnat.
Sic magni cedit titulis Agamemnonis Atreus :
Egea sic Theseus, sic Pelea vincit Achilles.
Denique, ut exemplis ipsos æquantibus utar,
Sic et Saturnus minor est Jove. Jupiter arces
Temperat æthereas, et mundi regna triformis :
Terra sub Augusto: pater est et rector uterque.

Dî, precor, Æneæ comites, quibus ensis et ignis
Cesserunt, dîque Indigetes, genitorque, Quirine,
Urbis, et invicti genitor, Gradive, Quirini,
Vestaque Cæsareos inter sacrata Penates,
Et cum Cæsareâ tu, Phœbe domestice, Vestâ,
Quique tenes altus Tarpeias, Jupiter, arces,
Quosque alios vati fas appellare piumque ;
Tarda sit illa dies, et nostro serior ævo,

Quâ caput Augustum, quem temperat, orbe relicto
Accedat cœlo, faveatque precantibus absens.

305

310

315

320

PERORATIO.

v. 871.

Jamque opus exegi, quod nec Jovis ira, nec ignes,
Nec poterit ferrum, nec edax abolere vetustas.
Cùm volet illa dies, quæ nil nisi corporis hujus
Jus habet, incerti spatium mihi finiat ævi :
Parte tamen meliore mei super alta perennis
Astra ferar: nomenque erit indelebile nostrum.
Quâque patet domitis Romana potentia terris,
Ore legar populi, perque omnia sæcula famâ
(Si quid habent veri vatum præsagia) vivam.

325

330

HEROIDES.

EPISTOLA I.

PENELOPE ULYSSI.

HANC tua Penelope lento tibi mittit, Ulysse.
Nil mihi rescribas ut tamen : ipse veni.
Troja jacet certè, Danaïs invisa puellis.

Vix Priamus tanti, totaque Troja, fuit.
Quando ego non timui graviora pericula veris?
Res est solliciti plena timoris amor.

In te fingebam violentos Troas ituros:

Nomine in Hectoreo pallida semper eram.

Sive quis Antilochum narrabat ab Hectore victum;
Antilochus nostri causa timoris erat :

Sive Mencetiaden falsis cecidisse sub armis ;

Flebam successu posse carere dolos.

Sanguine Tlepolemus Lyciam tepefecerat hastam ;

Tlepolemi leto cura novata mea est.

Denique, quisquis erat castris jugulatus Achivis,

Frigidius glacie pectus amantis erat.

Sed bene consuluit casto deus æquus amori.
Versa est in cinerem sospite Troja viro.
Argolici rediêre duces: altaria fumant:
Ponitur ad patrios barbara præda deos.
Grata ferunt Nymphæ pro salvis dona maritis :
Illi victa suis Troïa fata canunt.

Mirantur justique senes, trepidæque puellæ :
Narrantis conjux pendet ab ore viri.

5

10

15

20

Atque aliquis positâ monstrat fera prælia mensâ ;
Pingit et exiguo Pergama tota mero.
'Hâc ibat Simoïs, hîc est Sigeïa tellus;
Hic steterat Priami regia celsa senis.
Illic acides, illic tendebat Ulysses:

:

Hic lacer admissos terruit Hector equos.'
Omnia namque tuo senior, te quærere misso,
Retulerat nato Nestor at ille mihi.
Retulit et ferro Rhesumque Dolonaque casos,
Utque sit hic somno proditus, ille dolo.
Ausus es, o nimiùm nimiùmque oblite tuorum,
Thracia nocturno tangere castra dolo ;
Totque simul mactare viros, adjutus ab uno.
At bene cautus eras, et memor antè mei.
Usque metu micuêre sinus; dum victor amicum
Dictus es Ismariis îsse per agmen equis.
Sed mihi quid prodest vestris disjecta lacertis
Ilios? et, murus quod fuit antè, solum?
Si maneo, qualis Trojâ durante manebam ;
Virque mihi, dempto fine carendus, abes?
Diruta sunt aliis, uni mihi Pergama restant;

Incola captivo quæ bove victor arat.

Jam seges est ubi Troja fuit, resecandaque falce
Luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus.

25

30

35

40

45

Semisepulta virûm curvis feriuntur aratris

Ossa: ruinosas occulit herba domos.

50

Victor abes; nec scire mihi, quæ causa morandi,
Aut in quo lateas ferreus orbe, licet.

Quisquis ad hæc vertit peregrinam littora puppim,
Ille mihi de te multa rogatus abit.

Quamque tibi reddat, si te modò viderit usquam,
Traditur huic digitis charta notata meis.

55

Nos Pylon, antiqui Neleïa Nestoris arva,
Misimus incerta est fama remissa Pylo.

Misimus et Sparten : Sparte quoque nescia veri.
Quas habitas terras, aut ubi lentus abes?
Utiliùs starent etiam nunc monia Phobi.
(Irascor votis heu levis ipsa meis!)

Scirem ubi pugnares; et tantùm bella timerem ;
Et mea cum multis juncta querela foret.

60

Quid timeam ignoro: timeo tamen omnia demens :
Et patet in curas area lata meas.

65

Quæcunque æquor habet, quæcunque pericula tellus,

Tam longæ causas suspicor esse moræ.

Hæc ego dum stultè meditor (quæ vestra libido est)

Esse peregrino captus amore potes.

Forsitan et narres, quàm sit tibi rustica conjux ;
Quæ tantùm lanas non sinat esse rudes.

Fallar ; et hoc crimen tenues vanescat in auras :
Neve, revertendi liber, abesse velis.

Me pater Icarius viduo discedere lecto

Cogit, et immensas increpat usque moras.

Increpet usque licet: tua sum, tua dicar oportet

Penelope conjux semper Ulyssis ero.

70

75

Ille tamen pietate meâ precibusque pudicis

Frangitur, et vires temperat ipse suas.

80

Dulichii, Samiique, et, quos tulit alta Zacynthos,
Turba ruunt in me luxuriosa, proci :

Inque tuâ regnant, nullis prohibentibus, aulâ.

Viscera nostra, tuæ dilaniantur opes.

Quid tibi Pisandrum, Polybumque, Medontaque dirum, 85
Eurymachique avidas, Antinoïque manus,

Atque alios referam, quos omnes turpiter absens
Ipse tuo partis sanguine rebus alis?

« ZurückWeiter »