Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Indejecta malo; culmen tamen altior hujus
Unda tegit, pressæque labant sub gurgite turres.

Jamque mare et tellus nullum discrimen habebant.
Omnia pontus erant. Deerant quoque littora ponto.
Occupat hic collem:

Et ducit remos illîc,

cymbâ sedet alter aduncâ,

ubi nuper arârat.

Ille supra segetes, aut mersæ culmina villæ

Navigat hic summâ piscem deprendit in ulmo.
Figitur in viridi (si fors tulit) anchora prato :
Aut subjecta terunt curvæ vineta carinæ.
Et, modò quâ graciles gramen carpsêre capellæ,
Nunc ibi deformes ponunt sua corpora phoca.
Mirantur sub aquâ lucos, urbesque, domosque
Nereïdes silvasque tenent delphines, et altis
Incursant ramis, agitataque robora pulsant.

290

295

300

Nat lupus inter oves: fulvos vehit unda leones :
Unda vehit tigres: nec vires fulminis apro,

305

Crura nec ablato prosunt velocia cervo.
Quæsitisque diu terris, ubi sidere detur,

In mare lassatis volucris vaga decidit alis.
Obruerat tumulos immensa licentia ponti,

Pulsabantque novi montana cacumina fluctus.

310

Maxima pars undâ rapitur: quibus unda pepercit,

Illos longa domant inopi jejunia victu.

Separat Aönios Actæis Phocis ab arvis,

Terra ferax, dum terra fuit; sed tempore in illo
Pars maris, et latus subitarum campus aquarum.
Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,
Nomine Parnassus, supera que cacumine nubes.
Hic ubi Deucalion (nam cætera texerat æquor)
Cum consorte tori parvâ rate vectus adhæsit;
Corycidas nymphas, et numina montis adorant,

315

320

Fatidicamque Themin, quæ nunc oracla tenebat.
Non illo melior quisquam, nec amantior æqui
Vir fuit, aut illâ metuentior ulla deorum.
Jupiter ut liquidis stagnare paludibus orbem,
Et superesse videt de tot modò millibus unum,
Et superesse videt de tot modò millibus unam;
Innocuos ambos, cultores numinis ambos ;
Nubila disjecit: nimbisque Aquilone remotis,
Et cœlo terras ostendit, et æthera terris.
Nec maris ira manet; positoque tricuspide telo
Mulcet aquas rector pelagi: supraque profundum
Exstantem, atque humeros innato murice tectum,
Cæruleum Tritona vocat; conchæque sonaci
Inspirare jubet; fluctusque et flumina signo
Jam revocare dato. Cava buccina sumitur illi
Tortilis, in latum quæ turbine crescit ab imo:
Buccina, quæ medio concepit ut aëra ponto,
Littora voce replet, sub utroque jacentia Phoebo.
Tum quoque, ut ora dei madidâ rorantia barbâ
Contigit, et cecinit jussos inflata receptus,
Omnibus audita est telluris et æquoris undis :
Et quibus est undis audita, coërcuit omnes.

Jam mare littus habet: plenos capit alveus amnes:
Flumina subsidunt: colles exire videntur.

325

330

335

340

Surgit humus: crescunt loca decrescentibus undis. 345

Postque diem longam nudata cacumina silvæ

Ostendunt, limumque tenent in fronde relictum.

DEUCALION ET PYRRHA.

Redditus orbis erat.

v. 348.

Quem postquam vidit inanem, Et desolatas agere alta silentia terras, Deucalion, lacrymis ita Pyrrham affatur obortis : 'O soror, o conjux, o fœmina sola superstes, Quam commune mihi genus, et patruelis origo, Deinde torus junxit; nunc ipsa pericula jungunt : Terrarum, quascunque vident occasus et ortus, Nos duo turba sumus. Possedit cætera pontus. Nunc quoque adhuc vitæ non est fiducia nostræ

Certa satis terrent etiamnum nubila mentem.

:

Quid tibi, si sine me fatis erepta fuisses,

350

355

Nunc animi, miseranda, foret? quo sola timorem

Ferre modo posses? quo consolante doleres?

360

Namque ego (crede mihi,) si te modò pontus haberet,
Te sequerer, conjux : et me quoque pontus haberet.
O utinam possim populos reparare paternis
Artibus; atque animas formatæ infundere terræ !

Nunc genus in nobis restat mortale duobus,

365

(Sic visum superis) hominumque exempla manemus.' Dixerat, et flebant. Placuit cœleste precari

Numen, et auxilium per sacras quærere sortes.
Nulla mora est; adeunt pariter Cephisidas undas,
Ut nondum liquidas, sic jam vada nota secantes.
Inde ubi libatos irroravêre liquores
Vestibus et capiti; flectunt vestigia sanctæ
Ad delubra deæ: quorum fastigia turpi

Squalebant musco; stabantque sine ignibus are

370

Ut templi tetigêre gradus; procumbit uterque
Pronus humi, gelidoque pavens dedit oscula saxo.
Atque ita, 'Si precibus,' dixerunt, 'numina justis
Victa remollescunt, si flectitur ira deorum;

375

Dic, Themi, quâ generis damnum reparabile nostri
Arte sit et mersis fer opem, mitissima, rebus.'
Mota dea est; sortemque dedit: 'Discedite templo;
Et velate caput; cinctasque resolvite vestes :
Ossaque post tergum magnæ jactate parentis.'

380

Obstupuêre diu: rumpitque silentia voce
Pyrrha prior; jussisque deæ parere recusat :
Detque sibi veniam, pavido rogat ore: pavetque
Lædere jactatis maternas ossibus umbras.
Interea repetunt cæcis obscura latebris

Verba datæ sortis secum, inter seque volutant.
Inde Promethides placidis Epimethida dictis
Mulcet; et, Aut fallax,' ait, 'est sollertia nobis ;
Aut pia sunt, nullumque nefas oracula suadent.
Magna parens terra est: lapides in corpore terræ
Ossa reor dici: jacere hos post terga jubemur.'
Conjugis augurio quanquam Titania mota est;
Spes tamen in dubio est: adeò cœlestibus ambo
Diffidunt monitis. Sed quid tentare nocebit ?
Descendunt; velantque caput, tunicasque recingunt;
Et jussos lapides sua post vestigia mittunt.

Saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?)
Ponere duritiem cœpêre, suumque rigorem ;
Mollirique morâ, mollitaque ducere formam.
Mox, ubi creverunt, naturaque mitior illis
Contigit, ut quædam, sic non manifesta, videri
Forma potest hominis; sed utì de marmore cœpto
Non exacta satis, rudibusque simillima signis.

385

390

395

400

405

Quæ tamen ex illis aliquo pars humida succo,
Et terrena fuit, versa est in corporis usum.

Quod solidum est, flectique nequit, mutatur in ossa :
Quod modò vena fuit, sub eodem nomine mansit.
Inque brevi spatio, superorum numine, saxa

410

Missa viri manibus faciem traxêre virilem:

Et de fœmineo reparata est fœmina jactu.

Inde genus durum sumus, experiensque laborum :
Et documenta damus, quâ simus origine nati.

415

PYTHON.

v. 438.

Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python,
Tum genuit: populisque novis, incognita serpens,
Terror eras; tantum spatii de monte tenebas.
Hanc deus arcitenens, et nunquam talibus armis
Antè, nisi in damis capreisque fugacibus, usus,
Mille gravem telis, exhaustâ penè pharetrâ,
Perdidit, effuso per vulnera nigra veneno.
Neve operis famam possit delere vetustas,
Instituit sacros celebri certamine ludos,
Pythia, de domitæ serpentis nomine dictos.
His juvenum quicunque manu, pedibusve, rotâve
Vicerat; æsculeæ capiebat frondis honorem.
Nondum laurus erat; longoque decentia crine
Tempora cingebat de quâlibet arbore Phoebus.

420

425

« ZurückWeiter »