Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nec par

aut eadem nocturnæ forma Dianæ Esse potest unquam : semperque hodierna sequente, Si crescit, minor est; major, si contrahit orbem.

Quid ? non in species succedere quatuor annum 140 Adspicis, ætatis peragentem imitamina nostræ ? Nam tener, et lactens, puerique simillimus ævo Vere novo est.

Tunc herba nitens, et roboris expers Turget, et insolida est, et spe delectat agrestem. Omnia tum florent; florumque coloribus almus 145 Ridet ager : neque adhuc virtus in frondibus ulla est. Transit in Æstatem, post Ver, robustior Annus : Fitque valens juvenis : neque enim robustior ætas Ulla, nec uberior, nec, quæ magis æstuet, ulla est. Excipit Autumnus, posito fervore juventæ

150 Maturus, mitisque, inter juvenemque senem que Temperie medius, sparsis per tempora canis. Inde senilis Hiems tremulo venit horrida passu; Aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos. Nostra quoque ipsorum semper, requieque sine ullâ, 155 Corpora vertuntur : nec, quod fuimusve, sumusve, Cras erimus. Jacuit primò sine viribus infans Mox quadrupes, rituque tulit sua membra ferarum : Paulatimque tremens, et nondum poplite firmo Constitit, adjutis aliquo conamine ervis.

160 Inde valens veloxque fuit : spatiumque juventæ Transit : et, emensis medii quoque temporis annis, Labitur occiduæ per iter declive senectæ. Subruit hæc ævi demoliturque prioris Robora : fletque Milon senior, cùm spectat inanes 165 Illos, qui fuerant solidorum mole tororum Herculeis similes, fluidos pendere lacertos. Flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles,

Tyndaris : et secum, cur sit bis rapta, requirit.
Tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas,

170 Omnia destruitis : vitiataque dentibus ævi Paulatim lentâ consumitis omnia morte.

Ne tamen oblitis ad metam tendere longè Exspatiemur equis; cælum, et quodcunque sub illo est, Immutat formas, tellusque, et quicquid in illâ est. 175 Nos quoque pars mundi, (quoniam non corpora solùm, Verùm etiam volucres animæ sumus, inque ferinas Possumus ire domos, pecudumque in pectora condi,) Corpora, quæ possint animas habuisse parentum, Aut fratrum, aut aliquo junctorum foedere nobis,

180 Aut hominum certè, tuta esse et honesta sinamus : Neve Thyesteïs cumulemur viscera mensis. Quàm malè consuescit, quàm se parat ille cruori Impius humano, vituli qui guttura cultro Rumpit ; et immotas præbet mugitibus aures !

185 Aut qui vagitus similes puerilibus hædum Edentem jugulare potest ; aut alite vesci, Cui dedit ipse cibos ! quantum est, quod desit in istis Ad plenum facinus ! quò transitus inde paratur !

Bos aret, aut mortem senioribus imputet annis : 190 Horriferum contra Borean ovis arma ministret : Ubera dent saturæ manibus pressanda capellæ. Retia cum pedicis, laqueosque artesque dolosas Tollite : nec volucrem viscatâ fallite virgâ : Nec formidatis cervos includite pinnis :

195 Nec celate cibis uncos fallacibus hamos. Perdite, si qua nocent : verùm hæc quoque perdite tantùm. Ora vacent epulis, alimentaque congrua carpant.”'

JULIUS CÆSAR IN COMETEN MUTATUS.

v. 746.

Cæsar in Urbe suâ deus est : quem Marte togâque Præcipuum, non bella magis finita triumphis,

200 Resque domi gestæ, properataque gloria rerum In sidus vertêre novum, stellamque comantem, Quàm sua progenies. Neque enim de Cæsaris actis Ullum majus opus, quàm quòd pater exstitit hujus. Scilicet æquoreos plus est domuisse Britannos, 205 Perque papyriferi septemflua flumina Nili Victrices egisse rates, Numidasque rebelles, Cinyphiumque Jubam, Mithridateïsque tumentem Nominibus Pontum, populo adjecisse Quirini, Et multos meruisse, aliquos egisse triumphos, 210 Quàm tantum genuisse virum, quo præside rerum Humano generi, superi, cavistis abundè. Ne foret hic igitur mortali semine cretus, Ille deus faciendus erat. Quod ut aurea vidit Æneæ genitrix ; vidit quoque triste parari

215 Pontifici letum, et conjurata arma moveri. Palluit: et cunctis, ut cuique erat obvia, divis,

Adspice,' dicebat, 'quantâ mihi mole parentur Insidiæ : quantâque caput cum fraude petatur, Quod de Dardanio solum mihi restat lülo.

220 Solane semper ero justis exercita curis ? Quam modò Tydidæ Calydonia vulneret hasta, Nunc malè defensæ confundant menia Trojæ : Quæ videam natum longis erroribus actum, Jactarique freto, sedesque intrare silentûm,

225 Bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur,

Cum Junone magis. Quid nunc antiqua recordor
Damna mei generis ? timor hic meminisse priorum
Non sinit. · In me acui sceleratos cernitis enses;
Quos prohibete, precor ; facinusque repellite : neve 230
Cæde sacerdotis flammas exstinguite Vestæ.'

Talia nequicquam toto Venus anxia coelo
Verba jacit, superosque movet. Qui rumpere quanquam
Ferrea non possunt veterum decreta Sororum,
Signa tamen luctûs dant haud incerta futuri.

235 Arma ferunt inter nigras crepitantia nubes, Terribilesque tubas, auditaque cornua celo Præmonuisse nefas. Phcebi quoque tristis imago Lurida sollicitis præbebat lumina terris. Sæpe faces visæ mediis ardere sub astris:

240
Sæpe inter nimbos guttæ cecidere cruentæ.
Cærulus et vultum ferrugine Lucifer atra
Sparsus erat : sparsi Lunares sanguine currus.
Tristia mille locis Stygius dedit omina bubo :
Mille locis lacrymavit ebur : cantusque feruntur 245
Auditi, sanctis et verba minacia lucis.
Victima nulla litat: magnosque instare tumultus
Fibra monet; cæsumque caput reperitur in extis.
Inque foro, circumque domos, et templa deorum
Nocturnos ululâsse canes ; umbrasque silentům 250
Erravisse ferunt, motamque tremoribus urbem.
Non tamen insidias, venturaque vincere fata
Præmonitus potuêre deûm: strictique feruntur
In templum gladii : neque enim locus ullus in Urbe
Ad facinus, diramque placet, nisi Curia, cædem. 255

Tum verò Cytherea manu percussit utrâque
Pectus : et æthereâ molitur condere nube,
Quâ priùs infesto Paris est ereptus Atridæ,

260

265

270

Et Diomedeos Æneas fugerat enses.
Talibus hanc genitor : “ Sola insuperabile fatum,
Nata, movere paras ? intres licèt ipsa Sororum
Tecta trium, cernes illîc molimine vasto
Ex ære, et solido rerum tabularia ferro :
Quæ neque concursum cæli, neque fulminis iram,
Nec metuunt ullas tuta atque æterna ruinas.
Invenies illic incisa adamante perenni
Fata tui generis : legi ipse, animoque notavi,
Et referam : ne sis etiamnum ignara futuri.
Hic sua complevit (pro quo, Cytherea, laboras)
Tempora, perfectis, quos terræ debuit, annis.
Ut deus accedat cælo, templisque colatur,
Tu facies, natusque suus, qui nominis hæres,
Impositum feret Urbis onus, cæsique parentis
Nos in bella suos fortissimus ultor habebit.
Illius auspiciis obsessæ monia pacem
Victa petent Mutinæ : Pharsalia sentiet illum,
Æmathiâque iterum madefacti cæde Philippi :
Et Magnum Siculis nomen superabitur undis :
Romanique ducis conjux Ægyptia, tædæ
Non bene fisa, cadet : frustràque erit illa minata,
Servitura suo Capitolia nostra Canopo.
Quid tibi Barbariem, gentes ab utroque jacentes
Oceano, numerem ? Quodcunque habitabile tellus
Sustinet, hujus erit : pontus quoque serviet illi.
Pace datâ terris, animum ad civilia vertet
Jura suum, legesque feret justissimus auctor :
Exemploque suo mores reget : inque futuri
Temporis ætatem, venturorumque nepotum,
Prospiciens, prolem sanctâ de conjuge natam
Ferre simul nomenque suum curasque jubebit.

275

280

285

290

« ZurückWeiter »