Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Conjugis est, duce me lucum pete, colle Quirino
Qui viret, et templum Romani regis obumbrat.'
Paret et in terram pictos delapsa per arcus,
Hersiliam jussis compellat vocibus Iris.

Illa verecundo vix tollens lumina vultu,

190

195

'O dea, (namque mihi, nec quæ sis dicere promptum est;
Et liquet esse deam) duc, o duc,' inquit: 'et offer
Conjugis ora mihi: quæ si modò posse videre
Fata semel dederint; cœlum acceptâsse fatebor.'
Nec mora; Romuleos cum virgine Thaumanteâ
Ingreditur colles. Ibi sidus ab æthere lapsum
Decidit in terras: a cujus lumine flagrans
Hersiliæ crinis cum sidere cessit in auras.
Hanc manibus notis Romanæ conditor urbis

Excipit, et priscum pariter cum corpore nomen

200

Mutat; Oramque vocat ; quæ nunc dea juncta Quirino est,

LIBER XV.

PYTHAGORA SERMO.

v. 60.

Vir fuit hîc, ortu Samius: sed fugerat unâ
Et Samon et dominos; odioque tyrannidis exsul
Sponte erat. Isque, licèt cœli regione remotos,
Mente deos adiit; et, quæ natura negabat
Visibus humanis, oculis ea pectoris hausit.
Cùmque animo, et vigili perspexerat omnia curâ,
In medium discenda dabat: cœtusque silentûm,
Dictaque mirantûm, magni primordia mundi,

5

Et rerum causas, et quid natura, docebat:

Quid deus; unde nives; quæ fulminis esset origo;
Jupiter, an venti, discussà nube tonarent;
Quid quateret terras; quâ sidera lege mearent;
Et quodcunque latet. Primusque animalia mensis
Arguit imponi: primus quoque talibus ora
Docta quidem solvit, sed non et credita, verbis:
'Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis
Corpora. Sunt fruges, sunt deducentia ramos
Pondere poma suo, tumidæque in vitibus uvæ :
Sunt herbæ dulces: sunt, que mitescere flammâ,
Mollirique queant. Nec vobis lacteus humor
Eripitur, nec mella thymi redolentia florem.
Prodiga divitias, alimentaque mitia tellus

10

15

20

Suggerit: atque epulas sine cæde et sanguine præbet.
Carne fera sedant jejunia: nec tamen omnes.

Quippe equus, et pecudes, armentaque gramine vivunt. 25
At quibus ingenium est immansuetumque, ferumque,
Armeniæque tigres, iracundique leones,

Cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent.
Heu quantum scelus est, in viscera viscera condi,
Congestoque avidum pinguescere corpore corpus ;
Alteriusque animantem animantis vivere leto !
Scilicet in tantis opibus, quas optima matrum
Terra parit, nil te nisi tristia mandere sævo
Vulnera dente juvat, ritusque referre Cyclopum ?
Nec, nisi perdideris alium, placare voracis,
Et malè morati poteris jejunia ventris ?

At vetus illa ætas, cui fecimus Aurea nomen,
Fœtibus arboreis, et, quas humus educat, herbis
Fortunata fuit: nec polluit ora cruore.

Tunc et aves tutæ movêre per aëra pennas ;

30

35

40

Et lepus impavidus mediis erravit in agris:
Nec sua credulitas piscem suspenderat hamo :
Cuncta sine insidiis, nullamque timentia fraudem,
Plenaque pacis erant. Postquam non utilis auctor
Victibus invidit, (quisquis fuit ille virorum)
Corporeasque dapes avidam demersit in alvum ;
Fecit iter sceleri: primâque e cæde ferarum
Incaluisse putem maculatum sanguine ferrum.
Idque satis fuerat: nostrumque petentia letum
Corpora missa neci, salvâ pietate, fatemur:

45

50

Sed quàm danda neci, tam non epulanda fuerunt.
Longiùs inde nefas abiit: et prima putatur

Hostia sus meruisse mori, quia semina pando
Eruerit rostro, spemque interceperit anni.
Vite caper morsâ Bacchi mactandus ad aras
Ducitur ultoris. Nocuit sua culpa duobus.

55

Quid meruistis oves, placidum pecus, inque tuendos

Natum homines, pleno quæ fertis in ubere nectar?
Mollia quæ nobis vestras velamina lanas
Præbetis, vitâque magis, quàm morte juvatis.

60

Quid meruêre boves, animal sine fraude dolisque,
Innocuum, simplex, natum tolerare labores?
Immemor est demum, nec frugum munere dignus,
Qui potuit curvi dempto modò pondere aratri
Ruricolam mactare suum: qui trita labore
Illa, quibus toties durum renovaverat arvum,
Tot dederat messes, percussit colla securi.

65

Nec satis est, quòd tale nefas committitur: ipsos
Inscripsêre deos sceleri, numenque supernum
Cæde laboriferi credunt gaudere juvenci.

70

Victima labe carens, et præstantissima formâ,

(Nam placuisse nocet) vittis præsignis et auro,

Sistitur ante aras, auditque ignara precantem:
Imponique suæ videt inter cornua fronti,

Quas coluit fruges: percussaque sanguine cultros
Inficit in liquidâ prævisos forsitan undâ.

75

Protinus ereptas viventi pectore fibras
Inspiciunt, mentesque deûm scrutantur in illis.

Unde fames homini vetitorum tanta ciborum ?
Audetis vesci, genus o mortale? quod, oro,
Ne facite et monitis animos advertite nostris.
Cùmque boum dabitis cæsorum membra palato,
Mandere vos vestros scite et sentite colonos.

80

Et quoniam deus ora movet, sequar ora moventem
Ritè deum; Delphosque meos, ipsumque recludam
Æthera; et augustæ reserabo oracula mentis.
Magna, nec ingeniis evestigata priorum,
Quæque diu latuêre, canam. Juvat ire per alta
Astra: juvat, terris et inerti sede relictis,

85

Nube vehi; validique humeris insistere Atlantis :
Palantesque animos passim ac rationis egentes
Despectare procul, trepidosque, obitumque timentes
Sic exhortari; seriemque evolvere fati.

90

"O genus attonitum gelidæ formidine mortis ! Quid Styga, quid tenebras, quid nomina vana timetis, 95

Materiem vatum, falsique piacula mundi?

Corpora sive rogus flammâ, seu tabe vetustas
Abstulerit, mala posse pati non ulla putetis.
Morte carent animæ: semperque, priore relictâ
Sede, novis habitant domibus vivuntque receptæ.
Ipse ego (nam memini) Trojani tempore belli
Panthoïdes Euphorbus eram: cui pectore quondam
Sedit in adverso gravis hasta minoris Atrida.
Cognovi clypeum, lævæ gestamina nostræ

100

105

110

115

Nuper Abanteïs templo Junonis in Argis.
Omnia mutantur : nihil interit. Errat, et illinc
Huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus
Spiritus èque feris humana in corpora transit,
Inque feras noster : nec tempore deperit ullo.
Utque novis fragilis signatur cera figuris,
Nec manet ut fuerat, nec formas servat easdem ;
Sed tamen ipsa eadem est: animam sic semper eandem
Esse, sed in varias doceo migrare figuras.
Ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris,
Parcite (vaticinor) cognatas cæde nefandâ
Exturbare animas: nec sanguine sanguis alatur.
Et quoniam magno feror æquore, plenaque ventis
Vela dedi; nihil est toto quod perstet in orbe.
Cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago.
Ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu
Non secus ac flumen. Neque enim consistere flumen,
Nec levis hora potest : sed, ut unda impellitur undâ,
Urgeturque prior venienti, urgetque priorem,
Tempora sic fugiunt pariter, pariterque sequuntur :
Et nova sunt semper: nam quod fuit antè, relictum est: 125
Fitque, quod haud fuerat: momentaque cuncta novantur.
Cernis et emersas in lucem tendere noctes,
Et jubar hoc nitidum nigræ succedere nocti.
Nec color est idem cœlo, cùm lassa quiete

Cuncta jacent mediâ; cùmque albo Lucifer exit

:

Clarus equo rursumque alius, cùm prævia luci
Tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem.
Ipse dei clypeus, terrâ cùm tollitur imâ,

Manè rubet terrâque, rubet, cùm conditur imâ:
Candidus in summo est, melior natura quòd illîc
Etheris est, terræque procul contagia vitat.

120

130

135

« ZurückWeiter »