Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

30

35

40

Cùm memor has pinus Idæo vertice cæsas
Sancta deûm genitrix, tinnitibus aëra pulsi
Æris, et inflati complevit murmure buxi.
Perque leves domitis invecta leonibus auras,

Irrita sacrilegâ jactas incendia dextrâ,
Turne,' ait. Eripiam ; nec, me patiente, cremabit
Ignis edax nemorum partes et membra meorum.'
Intonuit dicente deâ : tonitrumque secuti
Cum saliente graves ceciderunt grandine nimbi :
Aëraque, et subitis tumidum concursibus æquor
Astræi turbant, et eunt in proelia, fratres.
E quibus alma parens, unius viribus usa,
Stupea prærumpit Phrygiæ retinacula classis :
Fertque rates pronas, medioque sub æquore mergit.
Robore mollito, lignoque in corpora verso,
In capitum faciem puppes mutantur aduncæ :
In digitos abeunt, et crura natantia, remi :
Quodque priùs fuerat, latus est : mediisque carina
Subdita navigiis, spinæ mutatur in usum.
Lina comæ molles, antenna brachia fiunt.
Cærulus, ut fuerat, color est. Quasque antè timebant,
Illas virgineis exercent lusibus undas
Naïdes æquoreæ : durisque in montibus ortæ
Molle fretum celebrant: nec eas sua tangit origo.
Non tamen oblitæ, quàm multa pericula sævo
Pertulerint pelago, jactatis sæpe carinis
Supposuere manus : nisi si qua vehebat Achivos.
Cladis adhuc Phrygiæ memores, odêre Pelasgos.

Spes erat, in nymphas animatâ classe marinas,
Posse metu monstri Rutulum desistere bello.
Perstat, habetque deos pars utraque : quique deorum
Instar, habent animos. Nec jam dotalia reguia,

45

50

55

70

Nec soceri sceptrum, nec te, Lavinia virgo,
Sed vicisse petunt : deponendique pudore

60
Bella gerunt. Tandemque Venus victricia nati
Arma videt : Turnusque cadit ; cadit Ardea, Turno
Sospite, dicta potens. Quam postquam barbarus ignis
Abstulit, et tepidâ latuerunt tecta favillâ ;
Congerie e mediâ tum primùm cognita præpes

65 Subvolat, et cineres plausis everberat alis. Et sonus, et macies, et pallor, et omnia, captam Quæ deceant urbem, nomen quoque mansit in illâ Urbis : et ipsa suis deplangitur Ardea pennis.

Jamque deos omnes, ipsamque Æneïa virtus Junonem veteres finire coëgerat iras : Cùm, bene fundatis opibus crescentis Tüli, Tempestivus erat cælo Cythereïus heros; Ambieratque Venus superos: colloque parentis Circumfusa sui, Nunquam mihi,' dixerat, ullo 75 Tempore dure pater, nunc sis mitissimus oro; Æneæque meo, qui te de sanguine nostro Fecit avum, quamvis parvum, des, optime, numen ; Dummodo des aliquod. Satis est inamabile regnum Adspexisse semel, Stygios semel îsse per amnes.' 80 Adsensêre dei : nec conjux regia vultus Immotos tenuit, placatoque annuit ore. Tum pater, · Estis, ait, cælesti munere digni, Quæque petis, pro quoque petis : cape, nata, quod optas.'

Fatus erat. Gaudet, gratesque agit illa parenti : 85 Perque leves auras junctis invecta columbis Littus adit Laurens ; ubi tectus arundine serpit In freta flumineis vicina Numicius undis. Hunc jubet Æneæ, quæcunque obnoxia morti, Abluere ; et tacito deferre sub æquora cursu.

90

Corniger exsequitur Veneris mandata : suisque,
Quicquid in Æneâ fuerat mortale, repurgat,
Et respergit aquis. Pars optima restitit illi.
Lustratum genitrix divino corpus odore
Unxit, et ambrosiâ cum dulci nectare mixtâ

95 Contigit os, fecitque deum : quem turba Quirini Nuncupat Indigetem ; temploque arisque recepit.

Inde sub Ascani ditione binominis Alba, Resque Latina fuit: succedit Silvius illi: Quo satus, antiquo tenuit repetita Latinus

100 Nomina cum sceptro. Clarum subit Alba Latinum : Epitos ex illo est : post hunc Capetusque, Capysque; Sed Capys antè fuit. Regnum Tiberinus ab illis Cepit; et in Tusci demersus Aluminis undis Nomina fecit aquæ. De quo Remulusque, feroxque 105 Acrota sunt geniti : Remulus maturior annis Fulmineo periit, imitator fulminis, ictu. Fratre suo sceptrum moderatior Acrota forti Tradit Aventino : qui quo regnârat, eodem Monte jacet positus; tribuitque vocabula monti. 110 Jamque Palatinæ summam Proca gentis habebat. Rege sub hoc Pomona fuit : quâ nulla Latinas Inter Hamadryadas coluit sollertiùs hortos, Nec fuit arborei studiosior altera fætûs : Unde tenet nomen.

Non silvas illa, nec amnes; 115 Rus amat, et ramos, felicia poma ferentes. Nec jaculo gravis est, sed aduncâ dextera falce : Quâ modò luxuriem premit, et spatiantia passim Brachia compescit : fissâ modò cortice virgam Inserit, et succos alieno præstat alumno.

120 Nec patitur sentire sitim : bibulæque recurvas Radicis fibras labentibus irrigat undis.

125

130

135

Proximus Ausonias injusti miles Amuli
Rexit opes: Numitorque senex amissa nepotum
Munere regna capit : festisque Palilibus urbis
Monia conduntur. Tatiusque patresque Sabini
Bella gerunt : arcisque viâ Tarpeia reclusâ
Dignâ animam pænâ congestis exuit armis.
Inde sati Curibus, tacitorum more luporum,
Ore premunt voces, et corpora

victa

sopore
Invadunt, portasque petunt; quas objice firma
Clauserat Iliades. Unam tamen ipsa recludit,
Nec strepitum verso Saturnia cardine fecit.
Sola Venus portæ cecidisse repagula sensit :
Et clausura fuit : nisi quòd rescindere nunquam
Dis licet acta deûm. Jano loca juncta tenebant
Naïdes Ausoniæ, gelido rorantia fonte :
Has rogat auxilium. Nec nymphæ justa petentem
Sustinuêre deam : venasque et flumina fontis
Elicuêre sui. Nondum tamen invia Jani
Ora patentis erant, neque iter præcluserat unda.
Lurida supponunt foecundo sulfura fonti,
Incenduntque cavas fumante bituinine venas.
Viribus his aliisque vapor penetravit ad ima
Fontis : et Alpino modò quæ certare rigori
Audebatis aquæ, non ceditis ignibus ipsis.
Flammiferâ gemini fumant adspergine postes :
Portaque, nequicquam rigidis permissa Sabinis,
Fonte fuit præstructa novo; dum Martius arma
Indueret miles. Quæ postquam Romulus ultro
Obtulit; et strata est tellus Romana Sabinis
Corporibus, strata estque suis; generique cruorem
Sanguine cum soceri permiscuit impius ensis :
Pace tamen sisti bellum, nec in ultima ferro

140

145

150

155

160

165

170

Decertare, placet; Tatiumque accedere regno.

Occiderat Tatius, populisque æquata duobus,
Romule, jura dabas : positâ cùm casside Mavors
Talibus affatur divûmque hominumque parentem :
· Tempus adest, genitor, (quoniam fundamine magno
Res Romana valet, nec præside pendet ab uno)
Præmia, quæ promissa mihi dignoque nepoti,
Solvere, et ablatum terris imponere coelo.
Tu mihi concilio quondam præsente deorum,
(Nam memoro, memorique animo pia verba notavi)
«Unus erit, quem tu tolles in cærula cæli,"
Dixisti. Rata sit verborum summa tuorum.'

Annuit omnipotens, et nubibus aëra cæcis
Occuluit, tonitruque et fulgure terruit Urbem.
Quæ sibi promissæ sensit data signa rapinæ,
Innixusque hastæ, pressos temone cruento
Impavidus conscendit equos Gradivus, et ictu
Verberis increpuit : pronumque per aëra lapsus
Constitit in summo nemorosi colle Palatî:
Reddentemque suo jam regia jura Quiriti
Abstulit Iliaden. Corpus mortale per auras
Dilapsum tenues : ceu latâ plumbea fundâ
Missa solet medio glans intabescere cælo.
Pulchra subit facies, et pulvinaribus altis
Dignior, et qualis trabeati forma Quirini.

Flebat ut amissum conjux ; cùm regia Juno
Irin ad Hersiliam descendere limite curvo
Imperat : et vacuæ sua sic mandata referre.

O et de Latiâ, o et de gente Sabinâ Præcipuum, matrona, decus; dignissima tanti Antè fuisse viri, conjux nunc esse Quirini ; Siste tuos fletus : et, si tibi cura videndi

175

180

185

« ZurückWeiter »