Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

500

505

510

Æacidæ fecunda fui. Jacet Ilion ingens:
Eventuque gravi finita est publica clades :
Si finita tamen. Soli mihi Pergama restant :
In cursuque meus dolor est.

Modò maxima rerum,
Tot generis natisque potens, nuribusque viroque,
Nunc trahor exsul, inops, tumulis avulsa meorum,
Penelopæ munus : quæ me, data pensa trahentem,
Matribus ostendens Ithacis, “ Hæc Hectoris illa est
Clara parens : hæc est,” dicet, “Priameïa conjux."
Postque tot amissos tu nunc, quæ sola levabas
Maternos luctus, hostilia busta piâsti.
Inferias hosti peperi. Quò ferrea resto?
Quidve moror ? quò me servas, damnosa senectus ?
Quid, dî crudeles, nisi quò nova funera cernam,
Vivacem differtis anum ? Quis posse putaret
Felicem Priamum, post diruta Pergama, dici?
Felix morte suâ, nec te, mea nata, peremptam
Adspicit, et vitam pariter regnumque reliquit.
At (puto) funeribus dotabere, regia virgo ;
Condeturque tuum monumentis corpus avitis.
Non hæc est fortuna domûs. Tibi munera matris
Contingent fletus, peregrinæque haustus arenæ.
Omnia perdidimus. Superest, cur vivere tempus
In breve sustineam, proles gratissima matri,
Nunc solus, quondam minimus de stirpe virili,
Has datus Ismario regi Polydorus in oras.
Quid moror interea crudelia vulnera lymphis
Abluere, et sparsos immiti sanguine vultus ? '

Dixit : et ad littus passu processit anili,
Albentes laniata comas. Date, Troades, urnam,
Dixerat infelix, liquidas hauriret ut undas :
Adspicit ejectum Polydori in littore corpus,

515

520

525

[ocr errors]

540

Factaque Threïciis ingentia vulnera telis.

530 Troades exclamant: obmutuit illa dolore; Et pariter vocem, lacrymasque introrsus obortas Devorat ipse dolor : duroque simillima saxo Torpet : et adversâ figit modò lumina terrâ ; Interdum torvos sustollit ad æthera vultus :

535 Nunc positi spectat vultum, nunc vulnera, nati, Vulnera præcipuè : seque armat et instruit irâ. Quâ simul exarsit, tanquam regina maneret, Ulcisci statuit ; pænæque in imagine tota est. Utque furit catulo lactente orbata leæna, Signaque nacta pedum, sequitur, quem non videt, hostem : Sic Hecube, postquam cum luctu miscuit iram, Non oblita animorum, annorum oblita suorum, Vadit ad artificem diræ Polymestora cædis : Colloquiumque petit : nam se monstrare relictum 545 Velle latens illi, quod nato redderet, aurum. Credidit Odrysius : prædæque adsuetus amore In secreta venit : cum blando callidus ore, . · Tolle moras, Hecube,' dixit :

da munera nato. Omne fore illius quod das, quod et antè dedisti,

550 Per superos juro.' Spectat truculenta loquentem, Falsaque jurantem : tumidâque exæstuat irâ ; Atque ita correptum captivarum agmine matrum Involat, et digitos in perfida lumina condit, Exspoliatque genas oculis, (facit ira valentem) 555 Immergitque manus : fædataque sanguine sonti Non lumen, neque enim superest, loca luminis haurit.

Clade sui Thracum gens irritata tyranni Troada telorum lapidumque incessere jactu Cæpit. At hæc missum rauco cum murmure saxum 560 Morsibus insequitur: rictuque in verba parato

Latravit, conata loqui. Locus exstat, et ex re
Nomen habet: veterumque diu memor illa malorum,
Tum
quoque

Sithonios ululavit mæsta per agros.
Illius Troasque suos, hostesque Pelasgos,
Illius fortuna deos quoque moverat omnes :
Sic omnes, ut et ipsa Jovis conjuxque sororque
Eventus Hecubam meruisse negaverit illos.

565

MEMNONIS CINERES IN AVES MUTATI.

v. 576. Non vacat Auroræ, quanquam isdem faverat armis, Cladibus, et casu Trojæque Hecubæque moveri. 570 Cura deam propior, luctusque domesticus angit Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis Vidit Achilleâ pereuntem cuspide mater. Vidit; et ille color, quo matutina rubescunt Tempora, palluerat : latuitque in nubibus æther. 575

At non impositos supremis ignibus artus Sustinuit spectare parens : sed crine soluto, Sicut erat, magni genibus procumbere non est Dedignata Jovis, lacrymisque has addere voces : • Omnibus inferior, quas sustinet aureus æther, 580 (Nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem) Diva tamen venio : non ut delubra, diesque Des mihi sacrificos, caliturasque ignibus aras. Si tamen adspicias, quantùm tibi fæmina præstem, Tum cùm luce novâ noctis confinia servo,

585 Præmia danda putes., Sed non ea cura ; neque hic est Nunc status Auroræ, meritos ut poscat honores. Memnonis orba mei venio : qui fortia frustrà Pro patruo tulit arma suo; primisque sub annis

590

595

600

Occidit a forti (sic vos voluistis) Achille.
Da, precor, huic aliquem, solatia mortis, honorem,
Summe deûm rector, maternaque vulnera leni.'

Jupiter annuerat ; cùm Memnonis arduus alto
Corruit igne rogus, nigrique volumina fumi
Infecêre diem : veluti cùm flumina natas
Exhalant nebulas, nec sol admittitur infrà.
Atra favilla volat, glomerataque corpus in unum
Densatur; faciemque capit: sumitque calorem
Atque animam ex igni. Levitas sua præbuit alas.
Et primò similis volucri, mox vera volucris
Insonuit pennis. Pariter sonuêre sorores
Innumeræ, quibus est eadem natalis origo.
Terque rogum lustrant : et consonus exit in auras
Ter clangor : quarto seducunt castra volatu.
Tum duo diversâ populi de parte feroces
Bella gerunt, rostrisque, et aduncis unguibus iras
Exercent, alasque adversaque pectora lassant :
Inferiæque cadunt cineri cognata sepulto
Corpora: seque viro forti meminêre creatas.

Præpetibus subitis nomen facit auctor ; ab illo
Memnonides dictæ, cùm sol duodena peregit
Signa, parentali perituræ Marte rebellant.
Ergo aliis lâtrasse Dymantida flebile visum :
Luctibus est Aurora suis intenta, piasque
Nunc quoque dat lacrymas, et toto rorat in orbe.

605

610

615

[blocks in formation]

Solvitur herboso religatus ab aggere funis :
Et procal insidias, infamatæque relinquunt
Tocta deæ, lucosque petunt, ubi nubilus umbrâ
In mare cum flavâ prorumpit Tybris arena.
Faunigenæque domo potitur natâque Latini ;

5 Non sine Marte tamen. Bellum cum gente feroci Suscipitur; pactâque furit pro conjuge Turnus.

Concurrit Latio Tyrrhenia tota : diu que Ardua sollicitis victoria quæritur armis. Auget uterque suas externo robore vires :

10 Et multi Rutulos, multi Trojana tuentur Castra. Neque Æneas Evandri ad limina frustrà, At Venulus magnam profugi Diomedis ad urbem Venerat. Ille quidem sub läpyge maxima Dauno Monia condiderat, dotaliaque arva tenebat.

15 Sed Venulus Turni postquam mandata peregit, Auxiliumque petit; vires Ætolius heros Excusat : nec se soceri committere pugnæ Velle sui populos : nec, quos e gente suorum Armet, habere viros. Rutuli sine viribus illis

20 Bella instructa gerunt : multumque ab utrâque cruoris Parte datur. Fert ecce avidas in pinea Turnus Texta faces : ignesque timent, quibus unda pepercit.

Jamque picem, et ceras, alimentaque cætera flammæ Mulciber urebat, perque altum ad carbasa malum 25 Ibat, et incurvæ fumabant transtra carinæ :

« ZurückWeiter »