Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

313

350

355

Ire per excubias, et se committere nocti?
Perque feros enses, non tantùm mænia Troum,
Verùm etiam summas arces intrare, suâque
Eripere æde deam, raptamque efferre per hostes?
Quæ nisi fecissem, frustrà Telamone creatus
Gestâsset lævâ taurorum tergora septem.
Illâ nocte mihi Troja victoria parta est :
Pergama tum vici, cùm vinci posse coëgi.

Desine Tydiden vultuque et murmure nobis
Ostentare meum : pars est sua laudis in illis.
Nec tu, cùm sociâ clypeum pro classe tenebas,
Solus eras : tibi turba comes, mihi contigit unus.
Qui, nisi pugnacem sciret sapiente minorem
Esse, nec indomitæ deberi præmia dextræ,
Ipse quoque hæc peteret : peteret moderatior Ajax,
Eurypylusque ferox, claroque Andremone natus :
Nec minùs Idomeneus, patriâque creatus eâdem
Meriones : peteret majoris frater Atridæ.
Quippe manu fortes (nec sunt tibi Marte secundi)
Consiliis cessêre meis. Tibi dextera bello
Utilis ; ingenium est, quod eget moderamine nostri.
Tu vires sine mente geris : mihi cura futuri est.
Tu

pugnare potes : pugnandi tempora mecum
Eligit Atrides : tu tantùm corpore prodes;
Nos animo : quantoque ratem qui temperat, anteit
Remigis officium ; quanto dux milite major;
Tanto ego te supero. Nec non in corpore nostro
Pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis.

At vos, o proceres, vigili date præmia vestro ;
Proque tot annorum curâ, quos anxius egi,
Hunc titulum meritis pensandum reddite nostris.
Jam labor in fine est : obstantia fata removi :

360

365

370

Altaque, posse capi faciendo, Pergama cepi.
Per spes nunc socias, casuraque mcenia Troum, 375
Perque deos oro, quos hosti nuper ademi;
Per, si quid superest, quod sit sapienter agendum;
Si quid adhuc audax, ex præcipitique petendum ;
Si Trojæ fatis aliquid restare putatis ;
Este mei memores : aut si mihi non datis arma ; 380
Huic date.' Et ostendit signum fatale Minervæ.

Mota manus procerum est : et, quid facundia posset,
Re patuit ; fortisque viri tulit arma disertus.
Hectora qui solus, qui ferrum, ignemque, Jovemque
Sustinuit toties; unam non sustinet iram :

385
Invictumque virum vincit dolor. Arripit ensem :
Et, Meus hic certè est. An et hunc sibi poscet Ulysses ?
Hoc,' ait, “utendum est in me mihi : quique cruore
Sæpe Phrygum maduit, domini nunc cæde madebit :
Ne quisquam Ajacem possit superare, nisi Ajax.' 390
Dixit : et in pectus, tum denique vulnera passum,
Quâ patuit ferro, letalem condidit ensem :
Nec valuêre manus infixum educere telum :
Expulit ipse cruor : rubefactaque sanguine tellus
Purpureum viridi genuit de cespite florem,

395 Qui priùs Ebalio fuerat de vulnere natus. Litera communis mediis pueroque viroque Inscripta est foliis : hæc nominis, illa querelæ.

HECUBA IN CANEM MUTATA.

V. 404.

Troja simul Priamusque cadunt : Priameĩa conjux
Perdidit infelix hominis post omnia formam ;
Externasque novo latratu terruit auras.

400

Longus in angustum quâ clauditur Hellespontus, llion ardebat ; neque adhuc consederat ignis : Exiguumque senis Priami Jovis ara cruorem Combiberat. Tractata comis antistita Phobi

405 Non profecturas tendebat ad æthera palmas. Dardanidas matres patriorum signa deorum, Dum licet, amplexas, succensaque templa tenentes Invidiosa trahunt victores præmia Graji. Mittitur Astyanax illis de turribus, unde

410 Pugnantem pro se, proavitaque regna tuentem, Sæpe videre patrem, monstratum a matre, solebat. Jamque viam suadet Boreas; flatuque secundo Carbasa mota sonant : jubet uti navita ventis. Troja, vale : rapimur,' clamant : dantque oscula terræ Troades : et patriæ fumantia tecta relinquunt. 416 Ultima conscendit classem (miserabile visu) In mediis Hecube natorum inventa sepulcris. Prensantem tumulos, atque ossibus oscula dantem Dulichie travere manus.

Tamen unius hausit, 420 Inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos. Hectoris in tumulo canum de vertice crinem, Inferias inopes, crinem lachrymasque relinquit.

Est, ubi Troja fuit, Phrygiæ contraria tellus, Bistoniis habitata viris. Polymestoris illic

425 Regia dives erat, cui te commisit alendum Clàm, Polydore, pater, Phrygiisque removit ab armis. Consilium sapiens, sceleris nisi præmia magnas Adjecisset opes, animi irritamen avari. Ut cecidit Fortuna Phrygum, capit impius ensem 430 Rex Thracum, juguloque sui defigit alumni : Et, tanquam tolli cum corpore crimina possent, Exanimem e scopulo subjectas misit in undas.

Littore Threïcio classem religârat Atrides, Dum mare pacatum, dum ventus amicior esset. 435 Hîc subitò, quantus, cùm viveret, esse solebat, Exit humo laté ruptâ, similisque minaci, Temporis illius vultum referebat Achilles, Quo ferus injusto petiit Agamemnona ferro. • Immemoresque mei disceditis, inquit, - Achivi? 440 Obrutaque est mecum virtutis gratia nostræ ? Ne facite : utque meum non sit sine honore sepulcrum, Placet Achilleos mactata Polyxena manes.'

Dixit : et, immiti sociis parentibus umbræ, Rapta sinu matris, quam jam propè sola fovebat, 445 Fortis, et infelix, et plusquam fæmina, virgo Ducitur ad tumulum, diroque fit hostia busto. Quæ memor ipsa sui, postquam crudelibus aris Admota est; sensitque sibi fera sacra parari ; Utque Neoptolemum stantem, ferrumque tenentem, 450 Inque suo vidit figentem lumina vultu; · Utere jamdudum generoso sanguine;' dixit : · Nulla mora est. At tu jugulo, vel pectore, telum Conde meo :' jugulumque simul pectusque retexit. •Scilicet aut ulli servire Polyxena ferrem,

455 Aut

per tale sacrum numen placabitur ullum. Mors tantùm vellem matrem mea fallere posset. Mater obest; minuitque necis mihi gaudia : quamvis Non mea mors illi, verùm sua vita gemenda est. Vos modò, ne Stygios adeam non libera manes, 460 Este procul ; si justa peto : tactuque viriles Virgineo removete manus : acceptior illi, Quisquis is est, quem cæde meâ placare paratis, Liber erit sanguis.

Si quos tamen ultima nostri Vota movent oris; Priami vos filia regis,

465

Non captiva, rogat; genitrici corpus inemptum
Reddite : neve auro redimat jus triste sepulcri,
Sed lacrymis. Tunc, cùm poterat, redimebat et auro.'

Dixerat. At populus lacrymas, quas illa tenebat,
Non tenet. Ipse etiam flens invitusque sacerdos 470
Præbita conjecto rupit præcordia ferro.
Illa, super terram defecto poplite labens,
Pertulit intrepidos ad fata novissima vultus.
Troades excipiunt, deploratosque recensent
Priamidas, et quid dederit domus una cruoris. 475
Teque gemunt, virgo; teque, o modò regia conjux,
Regia dicta parens, Asiæ florentis imago;
Nunc etiam prædæ mala sors : quam victor Ulysses
Esse suam nollet, nisi quòd tamen Hectora partu
Edideras. Dominum matri vix reperit Hector. 480
Quæ corpus complexa animæ tam fortis inane,
Quas toties patriæ dederat, natisque, viroque,
Huic quoque dat lacrymas; lacrymas in vulnera fundit :
Osculaque ore legit, consuetaque pectora plangit :
Canitiemque suam concreto in sanguine verrens, 485
Plura quidem, sed et hæc, laniato pectore dixit :
• Nata tuæ (quid enim superest ?) dolor ultime matri,
Nata, jaces : videoque tuum, mea vulnera, vulnus.
En, ne perdiderim quenquam sine cæde meorum,
Tu quoque vulnus habes.

vulnus habes. At te, quia fæmina, rebar 490 A ferro tutam : cecidisti et fæmina ferro. Totque tuos idem fratres, te perdidit idem, Exitium Trojæ, nostrique orbator, Achilles. At postquam Paridis cecidit Phæbique sagittis ;

Nunc certè," dixi, non est mețuendus Achilles.” 495 Nunc quoque mî metuendus erat. Cinis ipse sepulti In genus hoc sævit : tumulo quoque sensimus hostem :

« ZurückWeiter »