Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ire per excubias, et se committere nocti?

Perque feros enses, non tantùm monia Troum,
Verùm etiam summas arces intrare, suâque
Eripere æde deam, raptamque efferre per hostes?
Quæ nisi fecissem, frustrà Telamone creatus
Gestâsset lævâ taurorum tergora septem.
Illâ nocte mihi Trojæ victoria parta est :
Pergama tum vici, cùm vinci posse coëgi.

Desine Tydiden vultuque et murmure nobis
Ostentare meum: pars est sua laudis in illis.
Nec tu, cùm sociâ clypeum pro classe tenebas,
Solus eras tibi turba comes, mihi contigit unus.
Qui, nisi pugnacem sciret sapiente minorem
Esse, nec indomitæ deberi præmia dextræ,
Ipse quoque hæc peteret: peteret moderatior Ajax,
Eurypylusque ferox, claroque Andremone natus :
Nec minùs Idomeneus, patriâque creatus eâdem
Meriones: peteret majoris frater Atridæ.
Quippe manu fortes (nec sunt tibi Marte secundi)
Consiliis cessêre meis. Tibi dextera bello
Utilis; ingenium est, quod eget moderamine nostri.
Tu vires sine mente geris: mihi cura futuri est.
Tu pugnare potes: pugnandi tempora mecum
Eligit Atrides tu tantùm corpore prodes;

Nos animo quantoque ratem qui temperat, anteit
Remigis officium; quanto dux milite major;

Tanto ego te supero.
Pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis.

Nec non in corpore nostro

At vos, o proceres, vigili date præmia vestro ; Proque tot annorum curâ, quos anxius egi, Hunc titulum meritis pensandum reddite nostris. Jam labor in fine est: obstantia fata removi:

345

350

355

360

365

370

Altaque, posse capi faciendo, Pergama cepi.
Per spes nunc socias, casuraque mœnia Troum,
Perque deos oro, quos hosti nuper ademi;
Per, si quid superest, quod sit sapienter agendum;
Si quid adhuc audax, ex præcipitique petendum ;
Si Troja fatis aliquid restare putatis ;

Este mei memores: aut si mihi non datis arma;
Huic date.' Et ostendit signum fatale Minervæ.

375

Mota manus procerum est: et, quid facundia posset, Re patuit; fortisque viri tulit arma disertus.

Hectora qui solus, qui ferrum, ignemque, Jovemque
Sustinuit toties; unam non sustinet iram :

Invictumque virum vincit dolor.

6

Arripit ensem :

380

385

390

Et, Meus hic certè est. An et hunc sibi poscet Ulysses?
Hoc,' ait, utendum est in me mihi : quique cruore
Sæpe Phrygum maduit, domini nunc cæde madebit :
Ne quisquam Ajacem possit superare, nisi Ajax.'
Dixit et in pectus, tum denique vulnera passum,
Quâ patuit ferro, letalem condidit ensem :
Nec valuêre manus infixum educere telum :
Expulit ipse cruor: rubefactaque sanguine tellus
Purpureum viridi genuit de cespite florem,
Qui priùs Œbalio fuerat de vulnere natus.
Litera communis mediis pueroque viroque
Inscripta est foliis : hæc nominis, illa querelæ.

395

[blocks in formation]

Longus in angustum quâ clauditur Hellespontus,
Ilion ardebat; neque adhuc consederat ignis :
Exiguumque senis Priami Jovis ara cruorem
Combiberat. Tractata comis antistita Phobi
Non profecturas tendebat ad æthera palmas.
Dardanidas matres patriorum signa deorum,
Dum licet, amplexas, succensaque templa tenentes
Invidiosa trahunt victores præmia Graji.
Mittitur Astyanax illis de turribus, unde

405

410

Pugnantem pro se, proavitaque regna tuentem,
Sæpe videre patrem, monstratum a matre, solebat.

Jamque viam suadet Boreas; flatuque secundo

[ocr errors]

Carbasa mota sonant: jubet uti navita ventis.

Troja, vale rapimur,' clamant: dantque oscula terræ
Troades et patriæ fumantia tecta relinquunt.
Ultima conscendit classem (miserabile visu)
In mediis Hecube natorum inventa sepulcris.
Prensantem tumulos, atque ossibus oscula dantem
Dulichiæ traxêre manus. Tamen unius hausit,
Inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos.
Hectoris in tumulo canum de vertice crinem,
Inferias inopes, crinem lachrymasque relinquit.
Est, ubi Troja fuit, Phrygiæ contraria tellus,
Bistoniis habitata viris. Polymestoris illic
Regia dives erat, cui te commisit alendum
Clàm, Polydore, pater, Phrygiisque removit ab armis.
Consilium sapiens, sceleris nisi præmia magnas
Adjecisset opes, animi irritamen avari.

Ut cecidit Fortuna Phrygum, capit impius ensem
Rex Thracum, juguloque sui defigit alumni:
Et, tanquam tolli cum corpore crimina possent,
Exanimem e scopulo subjectas misit in undas.

416

420

425

430

Littore Threïcio classem religârat Atrides,
Dum mare pacatum, dum ventus amicior esset.
Hic subitò, quantus, cùm viveret, esse solebat,
Exit humo latè ruptâ, similisque minaci,
Temporis illius vultum referebat Achilles,
Quo ferus injusto petiit Agamemnona ferro.
'Immemoresque mei disceditis,' inquit, Achivi?
Obrutaque est mecum virtutis gratia nostræ ?

Ne facite utque meum non sit sine honore sepulcrum,
Placet Achilleos mactata Polyxena manes.'

435

440

Dixit: et, immiti sociis parentibus umbræ,

Rapta sinu matris, quam jam propè sola fovebat,
Fortis, et infelix, et plusquam fœmina, virgo

445

Ducitur ad tumulum, diroque fit hostia busto.
Quæ memor ipsa sui, postquam crudelibus aris
Admota est; sensitque sibi fera sacra parari;
Utque Neoptolemum stantem, ferrumque tenentem,
Inque suo vidit figentem lumina vultu ;

450

'Utere jamdudum generoso sanguine,' dixit :

'Nulla mora est. At tu jugulo, vel pectore, telum

Conde meo:' jugulumque simul pectusque retexit. 'Scilicet aut ulli servire Polyxena ferrem,

455

Aut per tale sacrum numen placabitur ullum.
Mors tantùm vellem matrem mea fallere posset.
Mater obest; minuitque necis mihi gaudia: quamvis
Non mea mors illi, verùm sua vita gemenda est.
Vos modò, ne Stygios adeam non libera manes,
Este procul; si justa peto: tactuque viriles
Virgineo removete manus: acceptior illi,
Quisquis is est, quem cæde meâ placare paratis,

460

Liber erit sanguis. Si quos tamen ultima nostri
Vota movent oris; Priami vos filia regis,

465

Non captiva, rogat; genitrici corpus inemptum
Reddite neve auro redimat jus triste sepulcri,
Sed lacrymis. Tunc, cùm poterat, redimebat et auro.'
Dixerat. At populus lacrymas, quas illa tenebat,
Non tenet. Ipse etiam flens invitusque sacerdos
Præbita conjecto rupit præcordia ferro.

470

475

480

Illa, super terram defecto poplite labens,
Pertulit intrepidos ad fata novissima vultus.
Troades excipiunt, deploratosque recensent
Priamidas, et quid dederit domus una cruoris.
Teque gemunt, virgo; teque, o modò regia conjux,
Regia dicta parens, Asiæ florentis imago;
Nunc etiam prædæ mala sors: quam victor Ulysses
Esse suam nollet, nisi quòd tamen Hectora partu
Edideras. Dominum matri vix reperit Hector.
Quæ corpus complexa animæ tam fortis inane,
Quas toties patriæ dederat, natisque, viroque,
Huic quoque dat lacrymas; lacrymas in vulnera fundit:
Osculaque ore legit, consuetaque pectora plangit :
Canitiemque suam concreto in sanguine verrens,
Plura quidem, sed et hæc, laniato pectore dixit:
Nata tuæ (quid enim superest?) dolor ultime matri,
Nata, jaces: videoque tuum, mea vulnera, vulnus.
En, ne perdiderim quenquam sine cæde meorum,
Tu quoque vulnus habes. At te, quia fœmina, rebar 490
A ferro tutam: cecidisti et fœmina ferro.
Totque tuos idem fratres, te perdidit idem,
Exitium Trojæ, nostrique orbator, Achilles.
At postquam Paridis cecidit Phœbique sagittis ;
"Nunc certè," dixi, "non est metuendus Achilles." 495

Nunc quoque mî metuendus erat. Cinis ipse sepulti
In genus hoc sævit; tumulo quoque sensimus hostem :

485

« ZurückWeiter »