Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Exspectata diu, nulla, aut contraria classi,
Flamina sunt: duræque jubent Agamemnona sortes
Immeritam sævæ natam mactare Dianæ.

185
Denegat hoc genitor, divisque irascitur ipsis :
Atque in rege tamen pater est. Ego mite parentis
Ingenium verbis ad publica commoda verti.
Nunc equidem fateor, fassoque ignoscat Atrides;
Difficilem tenui sub iniquo judice causam.

190 Hunc tamen utilitas populi, fratrisque, datique Summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset. Mittor et ad matrem : quæ non hortanda, sed astu Decipienda fuit. Quò si Telamonius isset, Orba suis essent etiamnum lintea ventis.

195 Mittor et Iliacas audax orator ad arces: Visaque et intrata est altæ mihi curia Troja. Plenaque adhuc erat illa viris. Interritus egi, Quam mihi mandârat communis Græcia, causam : Accusoque Parin, prædamque, Helenamque reposco : Et moveo Priamum, Priamoque Antenora junctum. 201 At Paris, et fratres, et qui rapuêre sub illo, Vix tenuêre manus (scis hoc, Menelaë) nefandas : Primaque lux nostri tecum fuit illa pericli.

Longa referre mora est, quæ consilioque manuque 205 Utiliter feci spatiosi tempore belli. Post acies primas, urbis se mænibus hostes Continuêre diu; nec aperti copia Martis Ulla fuit : decimo demum pugnavimus anno. Quid facis interea, qui nil nisi proelia nôsti ?

210 Quis tuus usus erat ? Nam si mea facta requiris, Hostibus insidior : fossas munimine cingo : Consolor socios, ut longi tædia belli

[ocr errors]

Mente ferant placidâ : doceo quo simus alendi,
Armandive modo: mittor quò postulat usus.

215
Ecce Jovis monitu, deceptus imagine somni,
Rex jubet incepti curam dimittere belli.
Ille potest auctore suam defendere causam.
Non sinat hoc Ajax, delendaque Pergama poscat :
Quodque potest, pugnet. Cur non remoratur ituros ? 220
Cur non arma capit? Dat, quod vaga turba sequatur?
Non erat hoc nimium nunquam nisi magna loquenti.
Quid, quòd èt ipse fugis ? vidi, puduitque videre,
Cùm tu terga dares, inhonestaque vela parares.
Nec mora, Quid facitis ? quæ vos dementia,' dixi, 225

Concitat, o socii, captam dimittere Trojam ?
Quidve domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?'
Talibus atque aliis, in quæ dolor ipse disertum
Fecerat, aversos profugâ de classe reduxi.
Convocat Atrides socios terrore paventes :

230
Nec Telamoniades etiam nunc hiscere quidquam
Ausit : at ausus erat reges incessere dictis
Thersites, etiam per me haud impunè, protervis.
Erigor, et trepidos cives exhortor in hostem :
Amissamque meâ virtutem voce reposco.

235 Tempore ab hoc, quodcunque potest fecisse videri Fortiter iste, meum est : qui dantem terga retraxi.

Denique de Danaïs quis te laudatve petitve?
At sua Tydides mecum communicat acta :
Me probat : et socio semper confidit Ulysse.

240 Est aliquid, de tot Grajorum millibus, unum A Diomede legi. Nec me sors ire jubebat : Sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo, Ausum eadem, quæ nos, Phrygiâ de gente Dolona nterimo : non antè tamen, quàm cuncta coëgi 245

Prodere : et edidici quid perfida Troja pararet.
Omnia cognôram : nec, quod specularer, habebam :
Et jam præmissâ poteram cum laude reverti.
Haud contentus eâ, petii tentoria Rhesi,
Inque suis ipsum castris comitesque peremi.

250
Atque ita captivo victor votisque potitus,
Ingredior curru lætos imitante triumphos;
Cujus equos pretium pro nocte poposcerat hostis.
Arma negate mihi : fueritque benignior Ajax.

Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro 255 Devastata meo? Cum multo sanguine fudi Cæranon, Hippasiden, et Alastoraque, Chromiumque, Alcandrumque, Haliumque, Noëmonaque, Prytaninque, Exitioque dedi cum Chersidamante Thoona, Et Charopen, fatisque immitibus Ennomon actum : 260 Quique minùs celebres nostrâ sub monibus urbis Procubuêre manu. Sunt et mihi vulnera, cives, Ipso pulchra loco : nec vanis credite verbis : Aspicite en !' (vestemque manu diducit) et, · Hæc sunt Pectora semper,' ait, ' vestris exercita rebus:

265 At nihil impendit per tot Telamonius annos Sanguinis in socios : et habet sine vulnere corpus.

Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasgâ Arma tulisse refert contra Troasque Jovemque ? Confiteorque, tulit: neque enim bene facta malignè 270 Detrectare meum est : sed nec communia solus Occupet, atque aliquem vobis quoque reddat honorem. Repulit Actorides, sub imagine tutus Achillis, Tröas ab arsuris cum defensore carinis. Ausum etiam Hectoreo solum concurrere Marti 275 Se putat, oblitus regisque, ducumque, meique ; Nonus in officio, et prælatus munere sortis.

Sed tamen eventus vestræ, fortissime, pugne
Quis fuit ? Hector abit violatus vulnere nullo.

Me miserum, quanto cogor meminisse dolore 280
Temporis illius; quo, Grajûrn murus, Achilles
Procubuit ! Nec me lacrymæ, luctusve, timorve
Tardârunt, quin corpus humo sublime referrem.
His humeris, his, inquam, humeris ego corpus Achillis,
Et simul arma tuli : quæ nunc quoque ferre laboro. 285
Sunt mihi, quæ valeant in talia pondera, vires :
Est animus vestros certè sensurus honores.
Scilicet idcirco pro gnato cærula mater
Ambitiosa suo fuit, ut cælestia dona,
Artis opus tantæ, rudis et sine pectore miles

290 Indueret ? neque enim clypei cælamina nôrit, Oceanum, et terras, cumque alto sidera ccelo, Pleïadasque, Hyadasque, immunemque æquoris Arcton, Diversasque urbes, nitidumque Orionis ensem. Postulat ut capiat, quæ non intelligit, arma.

295 Quid ? quòd me, duri fugientem munera belli, Arguit incepto serum accessisse labori? Nec se magnanimo maledicere sentit Achilli ? Si simulâsse vocat crimen, simulavimus ambo. Si mora pro culpâ est; ego sum maturior illo. - 300 Me pia detinuit conjux : pia mater Achillen : Primaque sunt illis data tempora, cætera vobis. Haud timeo, si jam nequeo defendere crimen Cum tanto commune viro. Deprensus Ulyssis Ingenio tamen ille ; at non Ajacis, Ulysses.

305 Neve in me stolidæ convicia fundere lingua Admiremur eum : vobis quoque digna pudore Objicit. An falso Palameden crimine turpe Accusasse mihi, vobis damnâsse decorum est ?

[ocr errors]

Sed neque Naupliades facinus defendere tantum, 310
Tamque patens, valuit : nec vos audîstis in illo
Crimina ; vidistis: pretioque objecta patebant.

Nec Peantiaden quòd 'habet Vulcania Lemnos,
Esse reus merui : factum defendite vestrum :
Consensistis enim : nec me suasisse negabo,

315 Ut se subtraheret bellique viæque labori, Tentaretque feros requie lenire dolores. Paruit ; et vivit. Non hæc sententia tantùm Fida, sed et felix; cùm sit satis, esse fidelem. Quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt; 320 Ne mandate mihi : meliùs Telamonius ibit, Eloquioque virum morbis irâque furentem Molliet, aut aliquâ producet callidus arte. Antè retro Simoïs fluet, et sine frondibus Ide Stabit, et auxilium promittet Achaïa Troja,

325 Quàm, cessante meo pro vestris pectore rebus, Ajacis stolidi Danaïs sollertia prosit. Sis licèt infestus sociis, regique, mihique, Dure Philoctete ; licèt exsecrere, meumque Devoveas sine fine caput; cupiasque dolenti

330 Me tibi fortè dari, nostrumque haurire cruorem; [Utque tui mihi, sic fiat tibi copia nostri :] Te tamen aggrediar : [mecumque reducere nitar.] Tamque tuis potiar (faveat Fortuna) sagittis, Quàm sum Dardanio, quem cepi, vate potitus : 335 Quàm responsa deûm, Trojanaque fata, retexi: Quàm rapui Phrygiæ signum penetrale Minerva Hostibus e mediis. Et se mihi comparat Ajax ? Nempe capi Trojam prohibebant fata sine illis. Fortis ubi est Ajax ? ubi sunt ingentia magni

340 erba viri ? Cur hîc metuis ? cur audet Ulysses

11*

« ZurückWeiter »