Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

25

30

35

Littoraque intravit Pagasæâ Colcha carinâ.
Æacus huic pater est : qui jura silentibus illîc
Reddit, ubi Æoliden saxum grave Sisyphon urget.
Æacon agnoscit summus, prolemque fatetur
Jupiter esse suam. Sic ab Jove tertius Ajax.
Nec tamen hæc series in causâ prosit, Achivi;
Si mihi cum magno non est communis Achille.
Frater erat ; fraterna peto. Quid sanguine cretus
Sisyphio, furtisque, et fraude simillimus illi,
Inserit Æacidis alienæ nomina gentis ?

An quòd in arma prior, nulloque sub indice veni,
Arma neganda mihi ? potiorque videbitur ille,
Ultima qui cepit, detrectavitque furore
Militiam ficto : donec solertior isto,
Sed sibi inutilior, timidi commenta retexit
Naupliades animi, vitataque traxit in arma?
Optima nunc sumat, qui sumere noluit ulla :
Nos inhonorati, et donis patruelibus orbi,
Obtulimus qui nos ad prima pericula, simus.
Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus, esset ;
Nec comes hic Phrygias unquam venisset ad arces
Hortator scelerum ! Non te, Peantia proles,
Expositum Lemnos nostro cum crimine haberet.
Qui nunc (ut memorant) silvestribus abditus antris
Saxa moves gemitu, Laërtiadæque precaris,
Quæ meruit: quæ (si dî sunt) non vana preceris.
Et nunc ille eadem nobis juratus in arma,
(Heu !) pars una ducum, quo successore sagittæ
Herculis utuntur, fractus morboque fameque,
Velaturque aliturque avibus ; volucresque petendo
Debita Trojanis exercet spicula fatis.
Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulyssem.

40

45

50

55

70

Mallet et infelix Palamedes esse relictus.
Viveret; aut certè letum sine crimine haberet.
Quem malè convicti nimiùm memor iste furoris
Prodere rem Danaam finxit : fictumque probavit
Crimen, et ostendit, quod jam præfoderat, aurum. 60

Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis,
Aut nece.

Sic pugnat, sic est metuendus, Ulysses. Qui, licèt eloquio fidum quoque Nestora vincat, Haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen Esse rear nullum. Qui, cùm imploraret Ulyssem 65 Vulnere tardus equi, fessusque senilibus annis, Proditus a socio est. Non hæc mihi crimina fingi Scit bene Tydides : qui nomine sæpe vocatum Corripuit; trepidoque fugam exprobravit amico. Adspiciunt oculis superi mortalia justis. En eget auxilio, qui non tulit : utque reliquit, Sic linquendus erat. Legem sibị dixerat ipse. Conclamat socios. Adsum; videoque trementem, Pallentemque metu, ac trepidantem morte futurâ. Opposui molem clypei; texique jacentem;

175 Servavique animam (minimum est hoc laudis) inertem. Si perstas certare, locum redeamus in illum : Redde hostem, vulnusque tuum, solitumque timorem : Post clypeumque late : et mecum contende sub illo. At postquam eripui ; cui standi vulnera vires

80 Non dederant, nullo tardatus vulnere fugit.

Hector adest, secumque deos in prælia ducit :
Quâque ruit, non tu tantùm terreris, Ulysse,
Sed fortes etiam : tantum trahit ille timoris.
Hunc ego sanguineæ successu cædis ovantem

85 Cominus ingenti resupinum pondere fudi. Hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus

Sustinui ; sortemque meam vovistis, Achivi :
Et vestræ valuêre preces. Si quæritis hujus
Fortunam pugnæ ; non sum superatus ab illo.

90 Ecce ferunt Troës ferrumque, ignemque, Jovemque In Danaas classes : ubi nunc facundus Ulysses ? „Nempe ego mille meo protexi pectore puppes, Spem vestri reditûs. Date tot pro navibus arma.

Quòd si vera licet mihi dicere ; quæritur istis, 95 Quàm mihi, major honos : conjunctaque gloria nostra est, Atque Ajax armis, non Ajaci arma petuntur.

Conferat his Ithacus Rhesum, imbellemque Dolona, Priamidenque Helenum raptâ cum Pallade captum. Luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto : 100 Si semel ista datis meritis tam vilibus arma ; Dividite : et major pars sit Diomedis in illis.

Quò tamen hæc Ithaco ? qui clàm, qui semper inermis Rem gerit : et furtis incautum decipit hostem? Ipse nitor galeæ, claro radiantis ab auro,

105 Insidias prodet, manifestabitque latentem. Sed neque

Dulichius sub Achillis casside vertex
Pondera tanta feret : nec non onerosa gravisque
Pelias esse potest imbellibus hasta lacertis
Nec clypeus, vasti cælatus imagine mundi,

110
Conveniet timidæ, natæque ad furta sinistra.
Debilitaturum quid te petis, improbe, munus ?
Quod tibi si populi donaverit error Achivi,
Cur spolieris, erit; non, cur metuaris ab hoste.
Et fuga (quâ solâ cunctos, timidissime, vincis) 115
Tarda futura tibi est, gestamina tanta trahenti.
Adde, quòd iste tuus, tam rarò prælia passus,
Integer est clypeus : nostro, qui tela ferendo

[ocr errors]

Mille patet plagis, novus est successor habendus.

Denique, quid verbis opus est ? spectemur agendo : Arma viri fortis medios mittantur in hostes;

121 Inde jubete peti : et referentem ornate relatis.'

Finierat Telamone satus ; vulgique secutum Ultima murmur erat : donec Laërtius heros Adstitit : atque oculos paulum tellure moratos 125 Sustulit ad proceres; exspectatoque resolvit Ora sono : neque abest facundis gratia dictis.

• Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi, Non foret ambiguus tanti certaminis hæres : Tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille.

130 Quem quoniam non æqua mihi vobisque negârunt Fata ;' (manuque simul veluti lacrymantia tersit Lumina) • quis magno meliùs succedat Achilli, Quàm per quem magnus Danaïs successit Achilles ?

Huic modò ne prosit, quòd, ut est, hebes esse videtur : Neve mihi noceat, quòd vobis semper, Achivi,

136 Profuit ingenium : meaque hæc facundia, si qua est, Quæ nunc pro domino, pro vobis sæpe locuta est, Invidiâ careat: bona nec sua quisque recuset. Nam genus, et proavos, et quæ non fecimus ipsi,

140 Vix ea nostra voco. Sed enim, quia retulit Ajax Esse Jovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor Jupiter est : totidemque gradus distamus ab illo. Nam mihi Laërtes pater est, Arcesius illi, Jupiter huic : neque in his quisquam damnatus et exsul. Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis 146 Altera nobilitas : deus est in utroque parente. Sed neque materno quòd sum generosior ortu, Nec mihi quòd pater est fraterni sanguinis insons, Proposita arma peto : meritis expendite causam. 150

Dummodo quòd fratres Telamon Peleusque fuerunt,
Ajacis meritum non sit : nec sanguinis ordo,
Sed virtutis honos spoliis quæratur in istis.
Aut si proximitas primusque requiritur hæres ;
Est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi.

155
Quis locus Ajaci ? Phthiam Scyronve ferantur.
Nec minùs est isto Teucer patruelis Achilli.
Num petit ille tamen ? num sperat, ut auferat arma ?

Ergo operum quoniam nudum certamen habetur ; Plura quidem feci, quàm quæ comprendere dictis

160 In promptu mihi sit : rerum tamen ordine ducar. Præscia venturi genitrix Nerëia leti Dissimulat cultu natum. Deceperat omnes, In quibus Ajacem, sumptæ fallacia vestis. Arma ego femineis, animum motura virilem, 165 Mercibus inserui. Neque adhuc projecerat heros Virgineos habitus, cùm parmam hastamque tenenti, “ Nate deâ,” dixi, “ tibi se peritura reservant Pergama. Quid dubitas ingentem evertere Trojam ? " Injecique manum, fortemque ad fortia misi.

170 Ergo opera illius mea sunt. Ego Telephon hasta Pugnantem domui : victum orantemque refeci.

Quòd Thebæ cecidêre, meum est; me credite Lesbon, Me Tenedon, Chrysenque, et Cyllan, Apollinis urbes, Et Syron cepisse : meâ concussa putate

175 Procubuisse solo Lyrnesia mænia dextrâ. Utque alias taceam ; qui sævum perdere posset Hectora, nempe dedi : per me jacet inclytus Hector. Illis hæc armis, quibus est inventus Achilles, Arma peto : vivo dederam, post fata reposco. 180

Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes, Aulidaque Euboïcam complêrunt mille carinæ ;

« ZurückWeiter »