Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Littoraque intravit Pagasæâ Colcha carinâ.

Eacus huic pater est: qui jura silentibus illîc
Reddit, ubi Æoliden saxum grave Sisyphon urget.
Eacon agnoscit summus, prolemque fatetur
Jupiter esse suam. Sic ab Jove tertius Ajax.
Nec tamen hæc series in causâ prosit, Achivi;
Si mihi cum magno non est communis Achille.
Frater erat; fraterna peto. Quid sanguine cretus
Sisyphio, furtisque, et fraude simillimus illi,
Inserit acidis alienæ nomina gentis?

An quòd in arma prior, nulloque sub indice veni,
Arma neganda mihi? potiorque videbitur ille,
Ultima qui cepit, detrectavitque furore
Militiam ficto: donec solertior isto,

Sed sibi inutilior, timidi commenta retexit
Naupliades animi, vitataque traxit in arma ?
Optima nunc sumat, qui sumere noluit ulla :
Nos inhonorati, et donis patruelibus orbi,
Obtulimus qui nos ad prima pericula, simus.
Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus, esset;
Nec comes hic Phrygias unquam venisset ad arces
Hortator scelerum! Non te, Pœantia proles,
Expositum Lemnos nostro cum crimine haberet.
Qui nunc (ut memorant) silvestribus abditus antris
Saxa moves gemitu, Laërtiadæque precaris,
Quæ meruit: quæ (si dî sunt) non vana preceris.
Et nunc ille eadem nobis juratus in arma,
(Heu!) pars una ducum, quo successore sagittæ
Herculis utuntur, fractus morboque fameque,
Velaturque aliturque avibus; volucresque petendo
Debita Trojanis exercet spicula fatis.

Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulyssem.

25

30

35

40

45

50

55

Mallet et infelix Palamedes esse relictus.
Viveret; aut certè letum sine crimine haberet.
Quem malè convicti nimiùm memor iste furoris
Prodere rem Danaam finxit: fictumque probavit
Crimen, et ostendit, quod jam præfoderat, aurum.
Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis,

Aut nece.

Sic pugnat, sic est metuendus, Ulysses.
Qui, licèt eloquio fidum quoque Nestora vincat,
Haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen
Esse rear nullum. Qui, cùm imploraret Ulyssem
Vulnere tardus equi, fessusque senilibus annis,
Proditus a socio est. Non hæc mihi crimina fingi
Scit bene Tydides: qui nomine sæpe vocatum
Corripuit; trepidoque fugam exprobravit amico.
Adspiciunt oculis superi mortalia justis.
En eget auxilio, qui non tulit: utque reliquit,
Sic linquendus erat. Legem sibi dixerat ipse.
Conclamat socios. Adsum; videoque trementem,
Pallentemque metu, ac trepidantem morte futurâ.
Opposui molem clypei; texique jacentem;
Servavique animam (minimum est hoc laudis) inertem.
Si perstas certare, locum redeamus in illum:
Redde hostem, vulnusque tuum, solitumque timorem :
Post clypeumque late: et mecum contende sub illo.
At postquam eripui; cui standi vulnera vires
Non dederant, nullo tardatus vulnere fugit.

Hector adest, secumque deos in prœlia ducit :
Quâque ruit, non tu tantùm terreris, Ulysse,
Sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris.
Hunc ego sanguineæ successu cædis ovantem
Cominus ingenti resupinum pondere fudi.

Hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus

60

65

70

75

80

85

Sustinui; sortemque meam vovistis, Achivi:
Et vestræ valuêre preces. Si quæritis hujus
Fortunam pugnæ; non sum superatus ab illo.

90

Ecce ferunt Troës ferrumque, ignemque, Jovemque
In Danaas classes: ubi nunc facundus Ulysses?
Nempe ego mille meo protexi pectore puppes,
Spem vestri reditûs. Date tot pro navibus arma.
Quòd si vera licet mihi dicere; quæritur istis,
Quàm mihi, major honos: conjunctaque gloria nostra est,
Atque Ajax armis, non Ajaci arma petuntur.

Conferat his Ithacus Rhesum, imbellemque Dolona,
Priamidenque Helenum raptâ cum Pallade captum.
Luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto :
Si semel ista datis meritis tam vilibus arma;

95

100

Dividite et major pars sit Diomedis in illis.

Quò tamen hæc Ithaco? qui clàm, qui semper inermis

Rem gerit et furtis incautum decipit hostem?

Ipse nitor galeæ, claro radiantis ab auro,

Insidias prodet, manifestabitque latentem.
Sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex
Pondera tanta feret: nec non onerosa gravisque
Pelias esse potest imbellibus hasta lacertis :
Nec clypeus, vasti cælatus imagine mundi,
Conveniet timidæ, natæque ad furta sinistra.
Debilitaturum quid te petis, improbe, munus ?
Quod tibi si populi donaverit error Achivi,
Cur spolieris, erit; non, cur metuaris ab hoste.
Et fuga (quâ solâ cunctos, timidissime, vincis)
Tarda futura tibi est, gestamina tanta trahenti.
Adde, quòd iste tuus, tam rarò prælia passus,
Integer est clypeus: nostro, qui tela ferendo

105

110

115

Mille patet plagis, novus est successor habendus.
Denique, quid verbis opus est? spectemur agendo :
Arma viri fortis medios mittantur in hostes;
Inde jubete peti: et referentem ornate relatis.'
Finierat Telamone satus; vulgique secutum
Ultima murmur erat: donec Laërtius heros
Adstitit atque oculos paulum tellure moratos
Sustulit ad proceres; exspectatoque resolvit
Ora sono: neque abest facundis gratia dictis.
'Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi,
Non foret ambiguus tanti certaminis hæres :
Tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille.
Quem quoniam non æqua mihi vobisque negârunt
Fata;' (manuque simul veluti lacrymantia tersit
Lumina) quis magno meliùs succedat Achilli,
Quàm per quem magnus Danaïs successit Achilles?

121

125

130

136

Huic modò ne prosit, quòd, ut est, hebes esse videtur: Neve mihi noceat, quòd vobis semper, Achivi, Profuit ingenium: meaque hæc facundia, si qua est, Quæ nunc pro domino, pro vobis sæpe locuta est, Invidiâ careat bona nec sua quisque recuset. Nam genus, et proavos, et quæ non fecimus ipsi, Vix ea nostra voco. Sed enim, quia retulit Ajax Esse Jovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor Jupiter est totidemque gradus distamus ab illo.

Jupiter huic : neque in his quisquam damnatus et exsul.

140

Nam mihi Laërtes pater est, Arcesius illi,

Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis

146

Altera nobilitas: deus est in utroque parente.

Sed neque materno quòd sum generosior ortu,

Nec mihi quòd pater est fraterni sanguinis insons,
Proposita arma peto: meritis expendite causam.

150

Dummodo quòd fratres Telamon Peleusque fuerunt,
Ajacis meritum non sit: nec sanguinis ordo,
Sed virtutis honos spoliis quæratur in istis.
Aut si proximitas primusque requiritur hæres ;
Est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi.
Quis locus Ajaci? Phthiam Scyronve ferantur.
Nec minùs est isto Teucer patruelis Achilli.

Num petit ille tamen ? num sperat, ut auferat arma ?
Ergo operum quoniam nudum certamen habetur;
Plura quidem feci, quàm quæ comprendere dictis
In promptu mihi sit: rerum tamen ordine ducar.
Præscia venturi genitrix Nerëia leti

Dissimulat cultu natum. Deceperat omnes,
In quibus Ajacem, sumptæ fallacia vestis.
Arma ego fœmineis, animum motura virilem,

155

160

165

Mercibus inserui. Neque adhuc projecerat heros

Virgineos habitus, cùm parmam hastamque tenenti, "Nate deâ," dixi, "tibi se peritura reservant

Pergama. Quid dubitas ingentem evertere Trojam ? ” Injecique manum, fortemque ad fortia misi.

170

Ergo opera illius mea sunt. Ego Telephon hastâ

Pugnantem domui: victum orantemque refeci.

Quòd Thebæ cecidêre, meum est; me credite Lesbon, Me Tenedon, Chrysenque, et Cyllan, Apollinis urbes,

Et Syron cepisse : meâ concussa putate

Procubuisse solo Lyrnesia monia dextrâ.

Utque alias taceam; qui sævum perdere posset
Hectora, nempe dedi: per me jacet inclytus Hector.
Illis hæc armis, quibus est inventus Achilles,

Arma peto vivo dederam, post fata reposco.

Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes, Aulidaque Euboïcam complêrunt mille carinæ ;

175

180

« ZurückWeiter »