Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Surge, age : da lacrymas; lugubriaque indue : nec me - Indeploratum sub inania Tartara mitte.' Adjicit his vocem Morpheus ; quam conjugis illa Crederet esse sui. Fletus quoque

fundere veros Visus erat : gestumque manus Cëycis habebant. 310

[Ingemit Halcyone lacrymans, motatque lacertos
Per somnum : corpusque petens amplectitur auras :
Exclamatque, · Mane. Quò te rapis ? ibimus unâ.']
Voce sui, specieque viri, turbata soporem
Excutit : et primò si sit circumspicit illic,

315
Qui modò visus erat. Nam moti voce ministri
Intulerant lumen. Postquam non invenit usquam ;
Percutit ora manu : laniatque a pectore vestes :
Pectoraque ipsa ferit. Nec crinem solvere curat;
Scindit : et altrici, quæ luctûs causa, roganti,

320 Nulla est Halcyone, nulla est,' ait ; 'occidit unâ Cum Cëyce suo.

Solantia tollite verba. Naufragus interiit. Vidi, agnovique ; manusque Ad discedentem, cupiens retinere, tetendi. Umbra fugit : sed et umbra tamen manifesta, virique 325 Vera mei. Non ille quidem, si quæris, habebat Adsuetos vultus : nec, quo priùs ore, nitebat. Pallentem, nudumque, et adhuc huments capillo Infelix vidi : stetit hoc miserabilis ipso Ecce loco :' et quærit, vestigia si qua supersint.

330 • Hoc erat, hoc animo quod divinante timebam; Et ne, me fugiens, ventos sequerere rogabam ? At certè vellem, quoniam periturus abibas, Me quoque duxisses. Tecum fuit utile, tecum Ire mihi. Neque enim de vitæ tempore quidquam

335 Non simul egissem: nec mors discreta fuisset. Nunc absens pereo, jactor nunc fluctibus absens :

Et, sine me, me pontus habet. Crudelior ipso
Sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar
Longiùs, et tanto pugnem superesse dolori.

340
Sed neque pugnabo : nec te, miserande, relinquam :
Et tibi nunc saltem veniam comes : inque sepulcro,
Si non urna, tamen junget nos litera; si non
Ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.'
Plura dolor prohibet ; verboque intervenit omni 345
Plangor : et attonito gemitus e corde trahuntur.

Mane erat: egreditur tectis ad littus : et illum Mæsta locum repetit, de quo spectârat euntem. Dumque, “Moratus ibi ; ' dumque, · Hîc retinacula solvit, Hoc mihi discedens dedit oscula littore,' dicit, 350 [Dumque notata oculis reminiscitur acta, fretumque] Prospicit; in liquidâ, spatio distante, tuetur Nescio quid, quasi corpus, aquâ : primòque, quid illud Esset, erat dubium. Postquam paulò appulit unda; Et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat ; 355 Qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est, Et tanquam ignoto lacrymam daret, Heu, miser,' in

quit, Quisquis es, et si qua est conjux tibi !' Fluctibus ac

6

tum

Fit propius corpus. Quod quo magis illa tuetur,
Hoc minùs, et minùs est amens sua. Jamque propinquæ
Admotum terræ, jam quod cognoscere posset,

361
Cernit. Erat conjux. • Ille est,'exclamat : et unâ
Ora, comas, vestem lacerat : tendensque trementes
Ad Cëyca manus, ' Sic, o carissime conjux,
Sic ad me, miserande, redis ?' ait. Adjacet undis 365
Facta manu moles: quæ primas æquoris iras

370

375

Frangit; et incursus quæ prædelassat aquarum.
Insilit huc: mirumque fuit potuisse ; volabat :
Percutiensque levem modò natis aëra pennis,
Stringebat summas ales miserabilis undas.
Dumque volat; mesto similem, plenumque querelæ
Ora dedêre sonum, tenui crepitantia rostro.
[Ut verò tetigit mutum et sine sanguine corpus ;
Dilectos artus amplexa recentibus alis,
Frigida nequicquam duro dedit oscula rostro.]
Senserit hoc Cëyx, an vultum motibus undæ
Tollere sit visus, populus dubitabat : at ille
Senserat. Et tandem, superis miserantibus, ambo
Alite mutantur. Fatis obnoxius îsdem
Tunc quoque mansit amor, nec conjugiale solutum
Fædus in alitibus. Coëunt, fiuntque parentes :
Perque dies placidos, hiberno tempore, septer
Incubat Halcyone pendentibus æquore nidis.
Tum via tuta maris : ventos custodit, et arcet
Æolus egressu : præstatque nepotibus æquor.

380

385

LIBER XII.

FAMÆ DOMUS.

| v. 39.

Orbe locus medio est inter terrasque, fretumque,
Coelestesque plagas, triplicis confinia mundi ;
Unde, quod est usquam, quamvis regionibus absit,
Inspicitur ; penetratque cavas vox omnis ad aures.

10

Fama tenet, summâque domum sibi legit in arce :
Innumerosque aditus, ac mille foramina tectis
Addidit, et nullis inclusit limina portis.
Nocte dieque pate

Tota est ex aure sonanti :
Tota fremit : vocesque refert: iteratque quod audit.
Nulla quies intus, nullâque silentia parte.
Nec tamen est clamor, sed parvæ murmura vocis :
Qualia de pelagi, si quis procul audiat, undis
Esse solent : qualemve sonum, cùm Jupiter atras
Increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
Atria turba tenent : veniunt leve vulgus, euntque :
Mixtaque cum veris passim commenta vagantur
Millia rumorum : confusaque verba volutant.
E quibus hi vacuas implent sermonibus aures:
Hi narrata ferunt aliò : mensuraque ficti
Crescit ; et auditis aliquid novus adjicit auctor.
Illîc Credulitas, illîc temerarius Error,
Vanaque Lætitia est, consternatique Timores,
Seditioque repens, dubioque auctore Susurri.
Ipsa quid in cælo rerum, pelagoque geratur,
Et tellure, videt, totumque inquirit in orbem.

15

20

25

LIBER XIII.

CERTAMEN INTER AJACEM ET ULYSSEM DE ACHILLIS

ARMIS.

v. 1.

Consedêre duces : et, vulgi stante coronâ,
Surgit ad hos clypei dominus septemplicis Ajax.
Utque erat impatiens iræ, Sigeïa torvo
Littora respexit, classemque in littore, vultu :
Intendensque manus, ' Agimus, prô Jupiter,' inquit 5
• Ante rates causam; et mecum confertur Ulysses !
At non Hectoreis dubitavit cedere flammis :
Quas ego sustinui ; quas hâc a classe fugavi.
Tutius est fictis igitur contendere verbis,
Quàm pugnare manu.

Sed nec mihi dicere promptum,
Nec facere est isti : quantumque ego Marte feroci, 11
Quantum acie valeo, tantum valet iste loquendo.
Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,
Esse reor : vidistis enim. Sua narret Ulysses :
Quæ sine teste gerit, quorum nox conscia sola est.

15 Præmia magna peti fateor : sed demit honorem Æmulus. Ajaci non est tenuisse superbum, Sit licèt hoc ingens, quidquid speravit Ulysses. Iste tulit pretium jam nunc certaminis hujus; Quo cùm victus erit, mecum certâsse feretur.

20 Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset, Nobilitate potens essem, Telamone creatus : · Mænia qui forti Trojana sub Hercule cepit :

« ZurückWeiter »