Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Pectore in arma feri, prætentaque tela leones;
Sic ubi se ventis admiserat unda coortis,
Ibat in arma ratis ; multoque erat altior illis.

150
Jamque labant cunei, spoliataque tegmine ceræ
Rima patet; præbetque viam letalibus undis.
Ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres :
Inque fretum credas totum descendere cælum :
Inque plagas cæli tumefactum adscendere pontum. 155
Vela madent nimbis; et cum cælestibus undis
Æquoreæ miscentur aquæ. Caret ignibus æther ;
Cæcaque nox premitur tenebris hiemisque suisque.
Discutiunt tamen has, præbentque micantia lumen
Fulmina : fulmineis ardescunt ignibus undæ.

160 Dat

quoque jam saltus intra cava' texta carinæ
Fluctus : et, ut miles, numero præstantior omni,
Cùm sæpe adsiluit defensæ moenibus urbis,
Spe potitur tandem ; laudisque accensus amore
Inter mille viros, murum tamen occupat unus :

165
Sic ubi pulsârunt acres latera ardua fluctus;
Vastiùs insurgens decimæ ruit impetus undæ :
Nec priùs absistit fessam oppugnare carinam,
Quàm velut in captæ descendat moenia navis.
Pars igitur tentabat adhuc invadere pinum ;

170 Pars maris intus erat. Trepidant haud segniùs omnes, Quàm solet urbs, aliis murum fodientibus extrà, Atque aliis murum, trepidare, tenentibus intus. Deficit ars : animique cadunt: totidemque videntur, Quot veniant fluctus, ruere atque irrumpere mortes. 175 Non tenet hic lacrymas: stupet hic : vocat ille beatos, Funera quos maneant : hic votis numen adorat : Brachiaque ad cælum, quod non videt, irrita tollens Poscit opem : subeunt illi fratresque parensque ;

Huic cum pignoribus domus, et quod cuique relictum est. Halcyone Cëyca movet : Cëycis in ore

181 Nulla nisi Halcyone est : et, cùm desideret unam, Gaudet abesse tamen. Patriæ

quoque

vellet ad oras Respicere, inque domum supremos vertere vultus. Verùm ubi sit nescit. Tantâ vertigine pontus

185 Fervet : et inductâ piceis e nubibus umbrâ Omne latet coelum : duplicataque noctis imago est.

Frangitur incursu nimbosi turbinis arbos : Frangitur et regimen : spoliisque animosa superstans Unda, velut victrix, sinuatas despicit undas.

190 Nec leviùs, quàm si quis Athon, Pindumve, revulsos Sede suâ, totos in apertum everterit æquor, Præcipitata ruit : pariterque et pondere et ictu Mergit in ima ratem : cum quâ pars magna virorum Gurgite pressa gravi, neque in aëra reddita, fato 195 Functa suo est.

Alii partes et membra carinæ Trunca tenent. Tenet ipse manu, quâ sceptra solebat, Fragmina navigii Cëyx, socerumque patremque Invocat (heu!) frustrà. Sed plurima nantis in ore Halcyone conjux. Illam meminitque resertque : 200 Illius ante oculos ut agant sua corpora

Auctus, Optat; et exanimis manibus tumuletur amicis. Dum natat ; absentem, quoties sinit hiscere fluctus, Nominat Halcyonen, ipsisque immurmurat undis. Ecce super medios fluctus niger arcus aquarum 205 Frangitur : et ruptâ mersum caput obruit undâ. Lucifer obscurus, nec quem cognoscere posses, Illâ nocte fuit: quoniamque excedere Olympo Non licuit, densis texit sua nubibus ora. Æolis interea tantorum ignara malorum

210 Dinumerat noctes : et jam, quas induat ille,

Festinat vestes : jam quas, ubi venerit ille,
Ipsa gerat : reditusque sibi promittit inanes.
Omnibus illa quidem superis pia thura ferebat:
Ante tamen cunctos Junonis templa colebat : 215
Proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras.
Utque foret sospes conjux suus, utque rediret,
Optabat; nullamque sibi præferret. At illi
Hoc de tot votis poterat contingere solum.
At dea non ultrà pro functo morte rogari

220
Sustinet; utque manus funestas arceat aris;
Iri, meæ,' dixit, fidissima nuncia vocis,
Vise soporiferam Somni velociter aulam :
Exstinctique jube Cëycis imagine mitta
Somnia ad Halcyonen, veros narrantia casus.' 225
Dixerat. Induitur velamina mille colorum
Iris, et arquato coelum curvamine signans
Tecta petit jussi sub rupe latentia regis.

Est prope Cimmerios longo spelunca recessu, Mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni : 230 Quò nunquam radiis oriens, mediusve, cadensve Phoebus adire potest. Nebulæ caligine mixtæ Exhalantur humo, dubiæque crepuscula lucis. Non vigil ales ibi cristati cantibus oris Evocat Auroram : nec voce silentia rumpunt 235 Sollicitive canes, canibusve sagacior anser. Non fera, non pecudes, non moti flamine rami, Humanæve sonum reddunt convicia linguæ. Muta quies habitat. Saxo tamen exit ab imo Rivus aquæ Lethes

per quem cum murmure labens 240 Invitat somnos crepitantibus unda lapillis. Ante fores antri foecunda papavera florent,

:

Innumeræque herbæ : quarum de lacte soporem
Nox legit, et spargit per opacas humida terras.
Janua, quæ verso stridorem cardine reddat,

245
Nulla domo totâ ; custos in limine nullus.
At medio torus est, ebeno sublimis in atrâ,
Plumeus, unicolor, pullo velamine tectus :
Quo cubat ipse deus, membris languore solutis.
Hunc circa passim, varias imitantia formas,

250 Somnia vana jacent totidem, quot messis aristas, Silva gerit frondes, ejectas littus arenas.

Quò simul intravit, manibusque obstantia virgo Somnia dimovit : vestis fulgore reluxit Sacra domus : tardâque deus gravitate jacentes 255 Vix oculos tollens; iterumque iterumque relabens, Summaque percutiens nutanti pectora mento, Excussit tandem sibi se : cubitoque levatus, Quid veniat (cognôrat enim) scitatur. At illa :

Somne, quies rerum, placidissime Somne deorum, 260 Pax animi, quem cura fugit ; qui corda diurnis Fessa ministeriis mulces, reparasque labori ; Somnia, quæ veras æquent imitamine formas, Herculeâ Trachine jube, sub imagine regis, Halcyonen adeant, simulacraque naufraga fingant. 265 Imperat hoc Juno. Postquam mandata peregit Iris, abit : neque enim ulteriùs tolerare vaporis Vim poterat. Labique ut somnum sensit in artus, Effugit ; et remeat per quos modò venerat arcus. At pater e populo natorum mille suorum

270 Excitat artificem, simulatoremque figuræ, Morphea. Non illo jussos solertiùs alter Exprimit incessus, vultumque sonumque loquendi. Adjicit et vestes, et consuetissima cuique

[ocr errors]

Verba. Sed hic.solos homines imitatur. At alter 275
Fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens.
Hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus
Nominat. Est etiam diversæ tertius artis
Phantasos. Ille in humum, saxumque, undamque, tra-

bemque,
Quæque vacant animâ, feliciter omnia transit. 280
Regibus hi, ducibusque suos ostendere vultus
Nocte solent : populos alii plebemque pererrant.
Præterit hos senior : cunctisque e fratribus unum
Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus
Eligit : et rursus molli languore solutum

285 Deposuitque caput, stratoque recondidit alto.

Ille volat, nullos strepitus facientibus alis,
Per tenebras : intraque moræ breve tempus in urbem
Pervenit Hæmoniam : positisque e corpore pennis
In faciem Cëycis abit : formâque sub illa

290
Luridus, exsangui similis, sine vestibus ullis,
Conjugis ante torum miseræ stetit. Uda videtur
Barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis.
Tum lecto incumbens, fletu super ora refuso,
Hæc ait : "Agnoscis Cëyca, miserrima conjux ? 295
An mea mutata est facies nece? Respice ; nosces :
Inveniesque tuo pro conjuge conjugis umbram.
Nil opis, Halcyone, nobis tua vota tulerunt.
Occidimus : falsæ tibi me promittere noli.
Nubilus Ægæo deprendit in æquore navim

300 Auster, et ingenti jactatam flamine solvit : Oraque nostra, tuum frustrà clamantia nomen, Implêrunt fluctus. Non hæc tibi nuntiat auctor Ambiguus : non ista vagis rumoribus audis : Ipse ego fata tibi præsens mea naufragus edo. 305

« ZurückWeiter »