Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quos simul imposuit mensis, ego vindice flammâ 230
In domino dignos everti tecta Penates.
Territus ille fugit ; nactusque silentia ruris
Exululat, frustràque loqui conatur : ab ipso
Colligit os rabiem, solitæque cupidine cædis
Vertitur in pecudes : et nunc quoque sanguine gaudet.
In villos abeunt vestes, in crura lacerti.

236
Fit lupus, et veteris servat vestigia formæ.
Canities eadem est, eadem violentia vultu :
Idem oculi lucent: eadem feritatis imago.

Occidit una domus : sed non domus una perire 240 Digna fuit : quâ terra patet, fera regnat Erinnys. In facinus jurâsse putes. Dent ociùs omnes, Quas meruêre pati (sic stat sententia) ponas.'

DILUVIUM.

v. 244.

245

Dicta Jovis pars voce probant, stimulosque furenti
Adjiciunt : alii partes adsensibus implent.
Est tamen humani generis jactura dolori
Omnibus : et, quæ sit terræ, mortalibus orbæ,
Forma futura, rogant : quis sit laturus in aras
Thura? ferisne paret populandas tradere gentes ?
Talia quærentes (sibi enim fore cætera curæ)
Rex superûm trepidare vetat, sobolemque priori
Dissimilem populo promittit origine mira.

Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras;
Sed timuit, ne fortè sacer tot ab ignibus æther
Conciperet flammas, longusque ardesceret axis.
Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus,

250

255

260

265

270

Quo mare, quo tellus, correptaque regia coeli
Ardeat; et mundi moles operosa laboret.
Tela reponuntur, manibus fabricata Cyclopum.
Pona placet diversa, genus mortale sub undis
Perdere, et ex omni nimbos dimittere cælo.
Protinus Æoliis Aquilonem claudit in antris,
Et quæcunque fugant inductas flamina nubes :
Emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis ;
Terribilem piceâ tectus caligine vultum.
Barba gravis nimbis ; canis fluit unda capillis :
Fronte sedent nebulæ : rorant pennæque, sinusque.
Utque manu latâ pendentia nubila pressit;
Fit fragor : hinc densi funduntur ab æthere nimbi.
Nuntia Junonis, varios induta colores,
Concipit Iris aquas, alimentaque nubibus affert.
Sternuntur segetes, et deplorata coloni
Vota jacent; longique labor perit irritus anni.

Nec cælo contenta suo Jovis ira : sed illum
Cæruleus frater juvat auxiliaribus undis.
Convocat hic amnes. Qui postquam tecta tyranni
Intravêre sui, “Non est hortamine longo
Nunc,' ait, ' utendum : vires effundite vestras.
Sic opus est : aperite domos : ac, mole remotâ,
Fluminibus vestris totas immittite habenas.'
Jusserat. Hi redeunt, ac fontibus ora relaxant,
Et defrænato volvuntur in æquora cursu.
Ipse tridente suo terram percussit : at illa
Intremuit, motuque sinus patefecit aquarum.
Exspatiata ruunt per apertos flumina campos;
Cumque satis arbusta simul, pecudesque, virosque,
Tectaque, cumque suis rapiunt penetralia sacris.
Si qua domus mansit, potuitque resistere tanto

275

280

285

« ZurückWeiter »