Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[graphic]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Henry

In Memoriau

n. Brandenstein

KW

Quum Ovidii editionem scholis adornandam reciperem, non magis poteram de nova omnium carminum recensione cogitare, cui neque otium, nimis vel dicam prorsus circumscriptum, neque, quae in promtu erat, literaria supellex sufficeret, quam in iis, quae edita reperiebam, prorsus acquiescere. Id ante omnia erat agendum, ut iuventuti levi pretio facilis, neque vitiorum asperitate, neque distinctionis incuria impedita lectio praestaretur; tum adminiculis criticis, quae priores editiones exhibebant, ita utendum, ut consilium et diligentia vel festinatae textus repetitioni superfuisse videretur. Neque levis ea etiam fuit opera, quum paene nullus scriptor Romanus diutius neglectus iacuerit, quam Ovidius, cuius nunc hic nunc ille liber, non omnia carmina recentiori tempore severo examini subiecta sunt. Accedit, quod duo Heinsii acumine ingenii et solertia in eo saepissime abusi sunt, id quod multitudinem incertarum lectionum peperit, Burmannum, virum quidem doctissimum, sed qui versus facere, quam poetam, hunc praecipue, conseM82751

« ZurückWeiter »