Vesano satis et super Catullo est, Quæ nec pernumerare curiosi Possint, nec mala fascinare lingua.
Veranni, omnibus e meis amicis Antistans mihi millibus trecentis, Venistine domum ad tuos Penates,
Fratresque unanimos, anumque matrem ? Venisti. O mihi nuntii beati ! Visam te incolumem; audiamque Iberum Narrantem loca, facta, nationes, Ut mos est tuus; applicansque collum, Jucundum os, oculosque suaviabor. O quantum est hominum beatiorum! Quid me lætius est, beatiusve?
Ad Furium et Aurelium.
Furi et Aureli, comites Catulli, Sive in extremos penetrabit Indos,
Litus ut longe resonante Eoa
Tunditur unda ;
Sive in Hircanos, Arabasque molles,
Seu Sacas, sagittiferosque Parthos, Sive qua septemgeminus colorat Æquora Nilus ;
Sive trans altas gradietur Alpes, Cæsaris visens monumenta magni,
Gallicum Rhenum, horribilesque ulti
mosque Britannos :
Omnia hæc, quæcumque feret voluntas Cœlitum, tentare simul parati,
Pauca nunciate meæ puellæ
Non bona dicta.
Nec meum respectet, ut ante, amorem, Qui illius culpa cecidit ; velut prati Ultimi flos, prætereunte postquam Tactus aratro est.
Marrucine Asini, manu sinistra
Non belle uteris in joco atque vino: Tollis lintea negligentiorum.
Hoc salsum esse putas? Fugit te, inepte;
Quamvis sordida res et invenusta est. Non credis mihi? Crede Pollioni Fratri, qui tua furta vel talento Mutari velit est enim leporum Disertus puer, ac facetiarum.
Quare aut hendecasyllabos trecentos Exspecta, aut mihi linteum remitte; Quod me non movet æstimatione; Verum est mnemosynon mei sodalis: Nam sudaria Setaba ex Iberis
Miserunt mihi muneri Fabullus
Et Verannius. Hæc amem necesse est, Ut Veranniolum meum et Fabullum.
Cœnabis bene, mi Fabulle, apud me Paucis, si tibi Di favent, diebus,
Si tecum attuleris bonam atque magnam Cœnam, non sine candida puella,
Et vino et sale, et omnibus cachinnis. Hæc si inquam, attuleris, venuste noster, Cœnabis bene; nam tui Catulli Plenus sacculus est aranearum. Sed contra accipies meros amores, Seu quid suavius elegantiusve est; Nam unguentum dabo, quod meæ puellæ Donarunt Veneres, Cupidinesque ; Quod tu cum olfacies, Deos rogabis, Totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
Ad Calvum Licinium.
Ni te plus oculis meis amarem, Jucundissime Calve, munere isto Odissem te odio Vatiniano.
Nam quid feci ego, quidve sum locutus, Cur me tot male perderes poetis ?
Isti Di mala multa dent clienti,
Qui tantum tibi misit impiorum.
Quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum Munus dat tibi Sulla literator,
Non est mi male, sed bene ac beate,
Quod non dispereunt tui labores.
Di magni! horribilem et sacrum libellum ! Quem tu scilicet ad tuum Catullum Misti, continuo ut die periret, Saturnalibus, optimo dierum.
Non, non hoc tibi, salse, sic abibit : Nam, si luxerit, ad librariorum Curram scrinia; Casios, Aquinios, Suffenum, omnia colligam venena, Ac te his suppliciis remunerabor. Vos hinc interea valete, abite Illuc, unde malum pedem tulistis, Sæcli incommoda, pessimi poetæ !
O Colonia, quæ cupis ponte ludere longo, Et salire paratum habes; sed vereris inepta Crura ponticuli adsulitantis, irredivivus Ne supinus eat, cavaque in palude recumbat; Sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, In quo vel Salisubsulis sacra suscipiantur : Munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus. Quendam municipem meum de tuo volo ponte Ire præcipitem in lutum, per caputque pedesque : Verum totius ut lacus, putidæque paludis, Lividissima, maximeque est profunda vorago. Insulsissimus est homo; nec sapit pueri instar Bimuli, tremula patris dormientis in ulna. Quoi cum sit viridissimo nupta flore puella, Et puella tenellulo delicatior hædo, Asservanda nigerrimis diligentius uvis ;
Ludere hanc sinit, ut lubet, nec pilî facit uni; Nec se sublevat ex sua parte: sed, velut alnus In fossa Liguri jacet suppernata securi,
Tantumdem omnia sentiens, quam si nulla sit usquam : Talis iste meus stupor nil videt, nihil audit. Ipse qui sit, utrum sit, an non sit, id quoque nescit. Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum, Si pote stolidum repente excitare veternum, Et supinum animum in gravi derelinquere cœno, Ferream ut soleam tenaci in voragine mula.
Hunc lucum tibi dedico, consecroque, Priape, Qua domus tua Lampsaci est, quaque silva, Priape. Nam te præcipue in suis urbibus colit ora Hellespontia, cæteris ostreosior oris.
Hunc ego, juvenes, locum, villulamque palustrem, Tectam vimine junceo, caricisque maniplis,
Quercus arida, rustica conformata securi,
Nutrivi, magis et magis ut beata quotannis.
Hujus nam domini colunt me, Deumque salutant, Pauperis tuguri pater, filiusque***
Alter assidua colens diligentia, ut herba
Dumosa, asperaque a meo sit remota sacello; Alter parva ferens manu semper munera larga. Florido mihi ponitur picta vere corolla
« ZurückWeiter » |