Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

130

In freta procurro, vix me retinentibus undis,
Mobile quà primas porrigit æquor aquas.
Quò magis accedunt, minùs et minùs utilis adsto:
Linquor, et ancillis excipienda cado.

Est sinus, adductos modicè falcatus in arcus,
Ultima præruptâ cornua mole rigent.

Hinc mihi suppositas immittere corpus in undas Mens fuit; et, quoniam fallere pergis, erit. 135 Ad tua me fluctus projectam littora portent, Occurramque oculis intumulata tuis.

140

Duritiâ ferrum ut superes, adamantaque, teque; Non tibi sic, dices, Phylli, sequendus eram. Sæpe venenorum sitis est mihi: sæpe cruentâ Trajectam gladio morte perire juvat. Colla quoque, infidis quia se nectenda lacertis Præbuerunt, laqueis implicuisse libet. Stat nece maturâ tenerum pensare pudorem : In necis electu parva futura mora est. 145 Inscribêre meo causa invidiosa sepulcro ; Aut hoc, aut simili carmine notus eris : Phyllida Demophoön leto dedit, hospes amantem Ille neci causam præbuit, ipsa manum.

PENELOPE ULYSSI.

ARGUMENTUM.

Trojá funditus eversá, victores Græci in patriam redeüntes, ob iram læse Minerva, variis acti sunt

E

5

10

procellis. Inter quos Ulysses (ad quem hæc epistola dirigitur) decem errans annos, peragravit varias orbis partes. Penelope igitur, ejus uxor, ignara quidem ubi hæreat, valdè tamen sollicita de ejusdem reditu, scribit ei hanc epistolam : quá cum primis ut redeat, monet ; maximè cùm, Trojá jam excisá, aliisque reversis, solus nullam cunctandi causam habeat.

HANC tua Penelope lento tibi mittit, Ulysse:
Nil mihi rescribas; attamen ipse veni.
Troja jacet certè, Danaïs invisa puellis :
Vix Priamus tanti, totaque Troja, fuit.

O utinam tunc, cùm Lacedæmona classe petebat,
Obrutus insanis esset adulter aquis!

Non ego deserto jacuissem frigida lecto,
Nec quererer tardos ire relicta dies:
Nec mihi, quærenti spatiosam fallere noctem,
Lassaret viduas pendula tela manus.

Quando ego non timui graviora pericula veris?
Res est solliciti plena timoris amor.

In te fingebam violentos Troas ituros:

Nomine in Hectoreo pallida semper eram. 15 Sive quis Antilochum narrabat ab Hectore victum, Antilochus nostri causa timoris erat :

Sive Mencetiaden falsis cecidisse sub armis,
Flebam successu posse carere dolos.

20

Sanguine Tlepolemus Lyciam tepefecerat hastam
Tlepolemi leto cura novata mea est.

Denique, quisquis erat castris jugulatus Achivis,
Frigidius glacie pectus amantis erat.

Sed benè consuluit casto Deus æquus amori;
Versa est in cinerem sospite Troja viro.
25 Argolici rediêre duces: altaria fumant:
Ponitur ad patrios barbara præda Deos.
Grata ferunt nymphæ pro salvis dona maritis:
Illi victa suis Troïa fata canunt.

30

35

40

Mirantur justique senes, trepidæque puellæ :
Narrantis conjux pendet ab ore viri.

Atque aliquis positâ monstrat fera prælia mensâ ;
Pingit et exiguo Pergama tota mero.
Hâc ibat Simoïs; hîc est Sigeïa tellus;
Hic steterat Priami regia celsa senis.
Illic Eacides, illic tendebat Ulysses:

Hic lacer admissos terruit Hector equos.
Omnia namque tuo senior, te quærere misso,
Retulerat nato Nestor; at ille mihi.

Retulit et ferro Rhesumque Dolonaque cæsos;
Utque sit hic somno proditus, ille dolo.
Ausus es, ô nimiùm nimiùmque oblite tuorum,
Thracia nocturno tangere castra dolo ;
Totque simul mactare viros, adjutus ab uno.
At benè cautus eras, et memor antè mei.
45 Usque metu micuêre sinus; dum victor amicum
Dictus es Ismariis îsse per agmen equis.

50

Sed mihi quid prodest vestris disjecta lacertis
Ilios? et, murus quod fuit antè, solum ?
Si maneo, qualis Trojâ durante manebam;
Virque mihi, dempto fine carendus, abes?
Diruta sunt aliis, uni mihi Pergama restant;
Incola captivo quæ bove victor arat.
Jam seges est, ubi Troja fuit; resecandaque falce
Luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus.

55 Semisepulta virum curvis feriuntur aratris
Ossa ruinosas occulit herba domos.

60

:

Victor abes; nec scire mihi, quæ causa morandi,

Aut in quo lateas ferreus orbe, licet.

Quisquis ad hæc vertit peregrinam littora puppim,

Ille mihi de te multa rogatus abit.

Quámque tibi reddat, si te modò viderit usquam, Traditur huic digitis charta notata meis. Nos Pylon, antiqui Neleïa Nestoris arva, Misimus incerta est fama remissa Pylo. 55 Misimus et Sparten: Sparte quoque nescia veri, Quas habitas terras, aut ubi lentus abes. Utiliùs starent etiam nunc moenia Phoebi. Irascor votis heu levis ipsa meis !

70

Scirem, ubi pugnares; et tantùm bella timerem ;
Et mea cum multis juncta querela foret.

Quid timeam ignoro: timeo tamen omnia de

mens;

Et patet in curas area lata meas.

75

80

85

90

Quæcunque æquor habet, quæcunque pericula

tellus,

Tam longæ causas suspicor esse mora.

Hæc ego dum stultè meditor (quæ vestra libido est),
Esse peregrino captus amore potes.

Forsitan et narres, quàm sit tibi rustica conjux :

Quæ tantùm lanas non sinat esse rudes.

Fallar; et hoc crimen tenues vanescat in auras :
Néve, revertendi liber, abesse velis.

Me pater Icarius viduo discedere lecto

Cogit, et immensas increpat usque moras.
Increpet usque licèt: tua sum; tua dicar oportet:
Penelope conjux semper Ulyssis ero.

Ille tamen pietate meâ precibusque pudicis
Frangitur, et vires temperat ipse suas.

Dulichii, Samiique, et quos tulit alta Zacyn-
thos,

Turba ruunt in me luxuriosa, proci :

Inque tuâ regnant, nullis prohibentibus, aulâ :
Viscera nostra, tuæ dilaniantur opes.

Quid tibi Pisandrum, Polybumque, Medontaque
dirum,

Eurymachique avidas Antinoïque manus, Atque alios referam, quos omnes turpiter absens Ipse tuo partis sanguine rebus alis?

95 Irus egens, pecorisque Melanthius actor edendi, Ultimus accedunt in tua damna pudor.

« ZurückWeiter »