Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

5

10

Aulide te fama est, vento retinente, morari.
Ah! me cùm fugeres, hic ubi ventus erat?
Tum freta debuerant vestris obsistere remis
Illud erat sævis utile tempus aquis.

Oscula plura viro, mandataque plura dedissem :
Et sunt quæ volui dicere plura tibi.

Raptus es hinc præceps; et, qui tua vela vocaret,
Quem cuperent nautæ, non ego, ventus erat:
Ventus erat nautis aptus, non aptus amanti.
Solvor ab amplexu, Protesilaë, tuo:
Linguaque mandantis verba imperfecta relinquit:
Vix illud potui dicere triste, Vale.

15 Incubuit Boreas, abreptaque vela tetendit :
Jamque meus longè Protesilaus erat.

20

Dum potui spectare virum, spectare juvabat:
Sumque tuos oculos usque secuta meis.
Ut te non poteram, poteram tua vela videre;
Vela diu vultus detinuêre meos.

At postquam nec te, nec vela fugacia vidi,

Et quod spectarem, nil, nisi pontus, erat ; Lux quoque tecum abiit, tenebrisque exsanguis

obortis

Sacciduo dicor procubuisse genu.

25 Vix socer Iphielus, vix me grandævus Acastus, Vix mater gelidâ moesta refecit aquâ.

Officium fecêre pium, sed inutile nobis :
Indignor miseræ non licuisse mori.

30

:

Ut redit animus, pariter rediêre dolores:
Pectora legitimus casta momordit amor.
Nec mihi pectendos cura est præbere capillos;
Nec libet auratâ corpora veste tegi.

Ut quas pampineâ tetigisse Bicórniger hasta
Creditur; huc illuc, quò furor egit, eo.

35 Conveniunt matres Phylleïdes; et mihi clamant,

40

Indue regales, Laodamia, sinus.

Scilicet ipsa geram saturatas murice vestes; Bella sub Iliacis moenibus ille gerat? Ipsa comas pectar; galeâ caput ille prematur ? Ipsa novas vestes, dura vir arma ferat ? Quà possum, squalore tuos imitata labores Dicar; et hæc belli tempora tristis agam. Dux Pari Priamide, damno formose tuorum, Tam sis hostis iners, quàm malus hospes eras. 45 Aut te Tænariæ faciem culpâsse maritæ, Aut illi vellem displicuisse tuam.

50

Tu, qui pro raptâ nimiùm, Menelaë, laboras,
Hei mihi, quàm multis flebilis ultor eris!
Dî, precor, à nobis omen removete sinistrum
Et sua det reduci vir meus arma Jovi.
Sed timeo: quotiesque subit miserabile bellum,
More nivis lacrymæ sole madentis eunt.
Ilion, et Tenedos, Simoïsque, et Xanthus, et Ide,
Nomina sunt ipso penè timenda sono.

7

55 Nec rapere ausurus, nisi se défendere posset, Hospes erat: vires noverat ille suas.

60

Venerat (ut fama est) multo spectabilis auro,
Quíque suo Phrygias corpore ferret opes.
Classe virisque potens, per quæ fera bella geruntur,

Et sequitur regni pars quotacunque sui.
His ego te victam, consors Ledæa gemellis,

Suspicor: hæc Danaïs posse nocere puto.
Hectora nescio quem timeo. Paris Hectora dixit
Ferrea sanguineâ bella movere manu.

65 Hectora, quisquis is est, si sum tibi cara, cayeto.
Signatum memori pectore nomen habe.
Hunc ubi vitâris, alios vitare memento;
Et multos illic Hectoras esse puta.
Et facito dicas, quoties pugnare parabis,
Parcere me jussit Laodamia sibi.

70

Si cadere Argolico fas est sub milite Trojam,
Te quoque non ullum vulnus habente, cadat.
Pugnet, et adversos tendat Menelaus in hostes:
Ut rapiat Paridi, quam Paris antè sibi,

75 Irruat; et causâ quem vincit, vincat et armis.

80

Hostibus è mediis nupta petenda yiro est.
Causa tua est dispar. Tu tantùm vivere pugna,
Inque pios dominæ posse redire sinus,
Parcite, Dardanidæ, de tot (precor) hostibus uni,
Ne meus ex illo corpore sanguis eat.

[ocr errors]

)i

Nunc fateor; vo!ui revocare; animusque ferebat:
Substitit auspicii lingua timore mali.

Cùm foribus velles ad Trojam exire paternis,
Pes tuus offenso limine signa dedit.

85 Ut vidi, ingemui; tacitoque in pectore dixi; Signa reversuri sint, precor, ista viri.

90

Hæc tibi nunc refero, ne sis animosus_in armis :
Fac meus in ventos hic timor omnis eat.
Sors quoque nescio quem fato designat iniquo,
Qui primus Danaum Troada tangat humum.
Infelix, quæ prima virum lugebit ademptum !
Dî faciant, ne tu strenuus esse velis !
Inter mille rates tua sit millesima puppis,
Jamque fatigatas ultima verset aquas.

95 Hoc quoque præmoneo: de nave novissimus exi.
Non est, quò properes, terra paterna tibi.
Cùm venies, remoque move veloque earinam;
Inque tuo celerem littore siste gradum.
Sed tua cur nobis pallens occurrit imagó?
Cur venit à verbis multa querela tuis?
Excutior somno; simulacraque noctis adoro.

100

Nulla caret fumo Thessalis ara með. Thura damus, lacrymamque supèr; quâ sparsa relucet,

Ut sólét adfuso surgere flamma mero.

105 Học quoque, quòd venti prohibent exire carinas, Me movet invitis ire paratis aquis.

110

Quis velit in patriam, vento prohibente, reverti?
A patriâ pelago vela vetante datis.

Ipse suam non præbet iter Neptunus ad urbem:

Quò ruitis? Vestras quisque redite domos.

Quò ruitis, Danaï? Ventos audite vetantes :
Non subiti casus, numinis ista mora est.
Quid petitur tanto, nisi turpis adultera, bello?
Dum licet, Inachiæ vertite vela rates.

115 Sed quid ego revoco hæc? Omen revocantis ab

esto;

Blandaque compositas aura secundet aquas! Ultima mandato claudetur epistola parvo : "Si tibi cura mei, sit tibi cura tui.”

PHYLLIS DEMOPHOONTI.

ARGUMENTUM.

Demophoön, Thesei et Phædræ filius, à bello Trojano in patriam rediens, maris tempestatibus in Thraciam delatus, à Phyllide, Lycurgi filiá (quæ tunc Thraciæ imperabat), hospitio et lecto benignè susceptus est, cum quá aliquamdiu consuevit. Auditá deinde morte Mnesthei, qui post ejectum Athenis patrem Thesea imperium occupaverat, regni cupidine captus, Phyllidi fidem dat, se intra mensem rediturum, confingens ad res componendas se suas ire. Mox refectis navibus, Athenas petiit, nec redire cogitat. Quatuor igitur exactis mensibus, Phyllis ad eum hanc epistolam scripsit; quá suadet, uti, beneficiorum memor,

« ZurückWeiter »