Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Illa dies fatum miseræ mihi dixit: ab illa

Pessima mutati cœpit amoris hyems,

85 Quâ Venus et Juno, sumptisque decentior armis
Venit in arbitrium nuda Minerva tuum.
Attoniti micuêre sinus, gelidusque cucurrit,
Ut mihi narrâsti, dura per ossa tremor.
Consului (neque enim modicè terrebar) anusque,
Longævosque senes: constitit esse nefas.
Cæsa abies, sectæque trabes; et, classe parata,
Cærula ceratas accipit unda rates.

40

Flêsti discedens: hoc saltem parce negare :
Præterito magis est iste pudendus amor.
45 Et flêsti, et nostros vidisti flentis ocellos :
Miscuimus lacrymas moestus uterque suas.
Non sic appositis vincitur vitibus ulmus,
Ut tua sunt collo brachia nexa meo.
Ah! quoties, cùm te vento quererere teneri,
Riserunt comites! ille secundus erat.
scula dimissæ quoties repetita dedisti!
Quàm vix sustinuit dicere lingua, Vale!
Aura levis rigido pendentia lintea malo

50

Suscitat; et remis eruta canet aqua. 55 Prosequor infelix oculis abeuntia vela,

[ocr errors]

Quà licet; et lacrymis humet arena meis.
Utque celer venias, virides Nereïdas oro;
Scilicet ut venias in mea damna celer.
Votis ergo meis, alii rediture, redîsti?

Hei mihi, pro dirâ pellice blanda fui !

Aspicit immensum moles nativa profundum ;
Mons fuit: æquoreis illa resistit aquis.
Hinc ego vela tuæ cognovi prima carinæ ;
Et mihi per fluctus impetus ire fuit.

65 Dum moror, in summâ fulsit mihi purpura prorâ : Pertimui: cultus non erat ille tuus.

70

Fit propior, terrasque citâ ratis attigit aurâ ;
Foemineas vidi corde tremente genas.

Non satis id fuerat; (quid enim furiosa morabar?)
Hærebat gremio turpis amica tuo.

Tunc verò rupique sinus, et pectora planxi,

Et secui madidas ungue rigente genas:
Implevique sacram querulis ululatibus Iden.
Illinc has lacrymas in mea saxa tuli.

75 Sic Helene doleat, desertaque conjuge ploret ;
Quæque prior nobis intulit, ipsa ferat.

80

Nunc tibi conveniunt, quæ te per aperta sequantur
Equora, legitimos destituantque viros.

At cùm pauper eras, armentaque pastor agebas,
Nulla, nisi Enone, pauperis uxor erat,
Non ego miror opes, nec me tua regia tangit ;
Nec de tot Priami dicar ut una nurus :

Non tamen ut Priamus Nymphæ socer esse recuset;
Aut Hecubæ fuerim dissimulanda nurus.

85 Dignaque sum, et cupio fieri matrona potentis :
Sunt mihi, quas possint sceptra decere, manus.
Nec me, fagineâ quòd tecum fronde jacebam,
Despice: purpureo sum magis apta toro.

Denique, tutus amor meus est tibi: nulla pa

rantur

90 Bella, nec ultrices advehit unda rates.
Tyndaris infestis fugitiva reposcitur armis :
Hâc venit in thalamos dote superba tuos.
Quæ si sit Danaïs reddenda, vel Hectora fratrem,
Vel cum Deïphobo Polydamanta roga.

95 Quid gravis Antenor, Priamus quid suadeat ipse, Consule; quis ætas longa magistra fuit.

100

Turpe rudimentum, patriæ præponere raptam.
Causa pudenda tua est; justa vir arma movet.
Nec tibi, si sapias, fidam promitte Lacænam,
Quæ sit in amplexus tam citò versa tuos.
Ut minor Atrides temerati fœdera lecti

Clamat, et externo læsus amore dolet;
Tu quoque clamabis. Nulla reparabilis arte
Leesa pudicitia est; deperit illa semel.
105 Ardet amore tui? sic et Menelaon amavit :
Nunc jacet in viduo credulus ille toro.
Felix Andromache, certo benè nupta marito !
Uxor ad exemplum fratris habenda fui,
Tu levior foliis, tunc cùm, sine pondere succi,
Mobilibus ventis arida facta, cadunt:

110

Et minus est in te, quàm summâ pondus aristâ,
Quæ levis assiduis solibus usta riget.

Hoc tua (nam recolo) quondam germana canebat,
Sic mihi diffusis vaticinata comis:

115 Quid facis, Enone? Quid arenæ semina mandas ? Non profecturis littora bubus aras.

120

Graia juvenca venit, quæ te, patriamque, domumque

Perdat. Io prohibe; Graia juvenca venit. Dum licet, obscœnam ponto, Di, mergite puppim. Heu! quantum Phrygii sanguinis illa vehit! Dixerat. In cursu famulæ rapuêre furentem;

At mihi flaventes diriguêre comæ.

Ah! nimiùm vates miseræ nihi vera fuisti!
Possidet en saltus illa juvenca meos.

125 Sit facie quamvis insignis, adultera certè est.
Deseruit socios, hospite capta, Deos.

130

Illam de patriâ Theseus (nisi nomine fallor)
Nescio quis Theseus, abstulit antè suâ.
At manet Enone fallenti casta marito;
Et poteras falli legibus ipse tuis.

Me Satyri celeres (sylvis ego tecta latebam)

Quæsierunt rapido, turba proterva, pede : Cornigerumque caput pinu præcinctus acutâ Faunus, in immensis quà tumet Ida jugis. 135 Me fide conspicuus Troja munitor amavit ; Admisitque meas ad sua dona manus. Quæcumque herba potens ad opem, radixque medendi

140

Utilis in toto nascitur orbe, mea est.

Me miseram, quòd amor non est medicabilis herbis!
Deficior prudens, artis ab arte meâ.

D

Ipse repertor opis vaccas pavisse Phereas
Fertur, et à nostro saucius igne fuit.

Quod neque graminibus tellus fœcunda creandis,
Nec Deus auxilium, tu mihi férre potes.
145 Et potes, et merui: dignæ miserere puellæ.
Non ego cum Danaïs arma cruenta fero :
Sed tua sum, tecumque fui puerilibus annis;
Et tua, quod superest temporis, esse precor.

LAODAMIA PROTESILAO.

ARGUMENTUM.

Protesilaus, Iphicli filius, ad Trojam quadraginta navibus navigans, cum cæteris Græcis Aulide, portu Baotia, ob tempestatem clausus est. Quod cùm intellexisset Laodamia, ejus uxor, multis somniis perterrita, hanc epistolam ad eum scripsit: quá suadet, ut oraculi memor, à belli periculis abstineat. Datum enim Græcis fuerat responsum, eum, qui primus ex classe in terram Trojanorum descendisset, periturum. At Protesilaüs magnanimus primus descendit, et ab Hectore occisus est.

MITTIT, et optat amans, quò mittitur, ire, salutem,

Hæmonis Hæmonio Laodamia viro.

« ZurückWeiter »