Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Non se divitiis, sed carmine, commendat Vatés

Tabellas sibi repulsam ferentes damnat Naso

Omnia Pecuniæ obtemperant

ibid.

-62

63

64

[blocks in formation]
[blocks in formation]

EX

OVIDIO.

DELANIRA HERCULI.

ARGUMENTUM.

Herculem Eurystheus, rex Mycænarum, Junonis instructus dolis, ut sic periret, ad labores arduos incitavit : qui tamen semper victor evasit. Verùm enim, sævissimis monstris fortiter superatis, Amori succubuit. Deianira, Oënei regis Calydonis filia, uxor ejus, Ioles amore offensa, redigit illi ad animum ante partas honestates, præclaraque facinora, ut ad exemplum illorum suos jam mores æstimet. Hæc autem scribenti nunciatur Herculis calamitas, quam, veste Nessi Centauri virulento sanguine tinctá, ipsique à se missá, induxeratj cui inesse vim revocandi eum ab alienis amoribus credebat: gravissimo igitur dolore oppressa, facinus suum purgare studet: denique suspendio vitam finire cogitat.

10

GRATULOR Echaliam titulis accedere vestris :
Victorem victæ succubuisse queror.
Fama Pelasgiadas subitò pervenit in urbes
Decolor, et factis inficianda tuis;

Quem nunquam Juno, seriesque immensa laborum
Fregerit, huic Iolen imposuisse jugum.

Plus tibi, quàm Juno, nocuit Venus. Illa pre-
mendo

Sustulit; hæc humili sub pede colla tenet.
Respice vindicibus pacatum viribus orbem,

Quà latam Nereus cærulus ambit humum :
Se tibi pax terræ, tibi se tuta æquora debent :
Implêsti meritis Solis utramque domum.
Quod te laturum est, cœlum prior ipse tulisti:
Hercule supposito, sidera fulsit Atlas.

15. Quid nisi notitia est misero quaesita pudori, Si maculas turpi facta priora notâ ? ·

20

Téne ferunt geminos pressisse tenaciter angues,
Cùm tener in cunis jam Jove dignus eras?
Cœpisti meliùs quàm desinis: ultima primis
Cedunt dissimiles hic vir et ille puer.

Quem non mille feræ, quem non Stheneleïus
hostis,

Non potuit Juno vincere, vincit Amor.
Mæandros, toties qui terris errat in fsdem,
Qui lapsas in se sæpè retorquet aquas,
Vidit in Herculeo, suspensa monilia collo;
Illo, cui cœlum sarcina parva fuit.

30

Non puduit fortes auro cohibere lacertos,
Et solidis gemmas apposuisse toris.

Nempè sub his animam pestis Nemeæa lacertis
Edidit; unde humerus tegmina lævus habet.
Ausus es hirsutos mitrâ redimire capillos;

Aptior Herculeæ populus alba comæ.
Nec te Mæonia, lascivæ more puellæ,
Incingi zona dedecuisse putas ?

35 Non tibi succurrit crudi Diomedis imago,
Efferus humanâ qui dape pavit equas ?
Si te vidisset cultu Busiris in isto,

40

Huic victor victo nempè pudendus eras.
Detrahat Antæus duro redimicula collo,
Ne pigeat molli succubuisse viro.
Inter Ioniacas calathum tenuisse puellas
Diceris; et dominæ pertimuisse mihas.
Non fugis, Alcide, victricem mille laborum
Rasilibus calathis imposuisse manum ?
45 Crassaque robusto deducis pollice fila,

50

Equaque formosæ pensa rependis heræ ?
Ah quoties, digitis dum torques stamina duris,
Prævalidæ fusos comminuêre manus!
[Crederis, infelix, scutica tremefactus habenis,
Ante pedes dominæ pertimuisse minas.]
Eximias pompas, præconia summa triumphi,
Factaque narrabas dissimulanda tibi.
Scilicet immanes, elisis faucibus, hydros
Infantem cunis involuïsse manum!

B

« ZurückWeiter »