Electa ex Ovidio et Tibullo: in usum Regiae Scholae Etonensis

Cover
E. Williams, 1818 - 229 Seiten
 

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 9 - A! quotiens certam me sum mentitus habere horam, propositae quae foret apta viae. Ter limen tetigi, ter sum revocatus, et ipse 55 indulgens animo pes mihi tardus erat. Saepe 'vale' dicto rursus sum multa locutus, et quasi discedens oscula summa dedi. Saepe eadem mandata dedi meque ipse fefelli, respiciens oculis pignora cara meis. 60 Denique 'quid propero? Scythia est, quo mittimur', inquam, 'Roma relinquenda est.
Seite 53 - ... illo non validus subiit iuga tempore taurus, non domito frenos ore momordit equus, non domus ulla fores habuit, non fixus in agris qui regeret certis finibus arva lapis. 45 ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant obvia securis ubera lactis oves. non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem immiti saevus duxerat arte faber.
Seite 65 - Tibullo quam iuveni rupit cum ferus inguen aper. at sacri vates et divum cura vocamur; sunt etiam qui nos numen habere putent ! scilicet omne sacrum mors importuna profanat, omnibus obscuras inicit ilk manus ! quid pater Ismario, quid mater, profuit Orpheo, carmine quid victas obstupuisse feras ? 'aelinon !' in silvis idem pater 'aelinon !' altis dicitur invita concinuisse lyra.
Seite 58 - Amor et nulli cessura fides, sine crimine mores, nudaque simplicitas purpureusque pudor. 15 non mihi mille placent, non sum desultor amoris: tu mihi, si qua fides, cura perennis eris; tecum, quos dederint annos mihi fila sororum, vivere contingat teque dolente mori; te mihi materiem felicem in carmina praebe: 20 provenient causa carmina digna sua.
Seite 25 - Arma gravi numero violentaque bella parabam Edere, materia conveniente modis. Par erat inferior versus; risisse Cupido Dicitur atque unum surripuisse pedem.
Seite 20 - Illa papavereas subsecat ungue comas. Has, hyacinthe, tenes : illas, amarante, moraris : Pars thyma, pars casiam, pars meliloton amant : Plurima lecta rosa est ; sunt et sine nomine flores. Ipsa crocos tenues liliaque alba legit.
Seite 49 - Ante oculos Laurens castrum murusque Lavini est, Albaque ab Ascanio condita Longa duce. Te quoque jam video, Marti placitura sacerdos Ilia, Vestales deseruisse focos, Concubitusque tuos furtim vittasque jacentes Et cupidi ad ripas arma relicta dei.
Seite 16 - Inde, fide maius, tergo delphina recurvo Se memorant oneri supposuisse novo. Ille sedens citharamque tenet, pretiumque vehendi Cantat, et aequoreas carmine mulcet aquas.
Seite 51 - ... nec fera tempestas toto tamen horret in anno : et tibi (crede mihi) tempora veris erunt.
Seite 55 - Horrida pro mœstis lanietur pluma capillis : Pro longa resonent carmina vestra tuba. Quid scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni ? Expleta est annis ista querela suis.

Bibliografische Informationen