Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Per omnia saecula saeculorum.

Amen.

Dominus vobiscum.

Et cum spiritu tuo.

Sursum corda

Habemus ad Dominum.

Gratias agamus Domino Deo nostro.
Dignum et iustum est.

XII. Vere dignum et iustum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum, per quem Maiestatem tuam laudant Angeli, adorant Dominationes, tremunt Potestates, Coeli coelorumque Virtutes ac beata Seraphim socia exultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas deprecamur, supplici confessione dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt Coeli et Terra gloria tua. Osanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Osanna in excelsis.

XIII. Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec † dona, haec † munera, haec sancta sacrificia inlibata. In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta Catholica, quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo Papa nostro (illo) et antistite nostro (illo) et omnibus orthodoxis atque Catholicae et Apostolicae Fidei cultoribus.

XIV. Memento Domine famulorum famularumque tuarum et omnium circumadstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio pro quibus tibi offerimus vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemtione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae, tibique reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero.

XV. Communicantes et memoriam venerantes in primis gloriosae semper Virginis Mariae, Genitricis Dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum Apostolorum ac Martyrum tuorum Petri, Pauli, Andreae, Iacobi, Iohannis, Thomae, Iacobi, Philippi,

1) Incipit Canon Actionis. Sursum corda etc. 3) Syrafin. 4) Sanctus Sanctus Sanctus. munera haec sancta + sacrificia + inlibata.

2) VD. et iustum est aequum. 5) et benedicas haec † dona haec 6) ant. n. ill. episcopo. 7) suae

1) Dominus vobiscum.
Et cum spiritu tuo.
Sursum corda

Habemus ad Dominum.

Gratias agamus Domino Deo nostro.
Dignum et iustum est.

VD.2) aequum et salutare. Nos tibi semper et ubique gratias agere, Domine sancte pater omnipotens, aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam laudant Angeli, adorant Dominationes, tremunt Potestates, Coeli coelorumque virtutes ac beata Seraphim3) socia exultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas deprecamur, supplici confessione dicentes: Scs Ses Scs 4) Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt coeli et terra gloria tua. Osanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Osanna in excelsis.

Te igitur, clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas 5) et benedicas haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia inlibata. Inprimis quae tibi offerimus pro ecclesia tua saneta Catholica, quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo Pape nostro ill et antistite nostro ill 6).

Memento Domine famulorum famularumque tuarum et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus: pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae7).

8) [Memento etiam Domine et animarum famulorum famularumque tuarum fidelium Catholicorum in Christo quiescentium, qui nos praecesserunt, illorum et illarum, qui per eleemosynam et confessionem tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero.]

Communicantes et memoriam venerantes inprimis gloriosae semperque virginis Mariae genitricis Dei et Domini nostri Iesu Christi: sed et beatorum Apostolorum ac Martyrum tuorum Petri, Pauli, Andreae, Iacobi, Iohannis, Thomae 9), Iacobi, Philippi tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. 8) Desunt quae uncis inclusa sunt. Prorsus singularis est haec defunctorum ante consecrationem commemoratio. 9) Tho

mae

(linea abrasa) Iacobi.

Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Thaddaei, Lini, Cleti, Clementis, Xysti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Iohannis et Pauli, Cosmae et Damiani et omnium Sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum.

XVI. Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quaesumus Domine ut placatus accipias, diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum.

+

XVII. Quam oblationem tu Deus in omnibus quaesumus benedictam adscriptam + ratam † rationabilem † acceptabilemque facere digneris ut nobis Corpus et Sanguis ctissimi filii tui Domini nostri Iesu Christi.

fiat dile

XVIII. Qui pridie quam pateretur accepit Panem in sanctas ac venerabiles manus suas, elevatis oculis in coelum ad te Deum patrem suum omnipotentem tibi gratias agens benedixit † fregit, dedit discipulis suis dicens: Accipite et manducate ex hoc omnes. Hoc est Corpus meum.

XIX. Simili modo posteaquam coenatum est; accipiens et hunc praeclarum Calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agens benedixit dedit discipulis suis dicens: Accipite et bibite ex eo omnes. Hic est enim Calix Sanguinis mei, novi et aeterni Testamenti, mysterium fidei: qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Haec quotiescunque feceritis in mei memoriam facietis.

XX. Unde et memores Domine, nos tui servi sed et plebs tua sancta Christi filii tui Domini Dei nostri tam beatae Passionis nec non et ab inferis Resurrectionis sed et in coelos gloriosae Ascensionis: offerimus praeclara maiestati tuae de tuis donis ac datis hostiam puram + hostiam sanctam + hostiam + immaculatam, Panem sanctum vitae aeternae et Calicem salutis perpetuae. Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris et accepta habere sicuti accepta habere dignatus es munera pueri iusti tui Abel et sacrificium patriarchae nostri Abrahae et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech sanctum sacri- ficium immaculatam hostiam.

[blocks in formation]

2) Damiani ..... et Eleutherii . . . . . et omnium etc. 3) dis5) Desunt crucis signa. 6) suas elevatis. 7) deditque.

[ocr errors]

Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Thaddaei, Lini, Cleti, Clementis, Syxti 1), Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Iohannis et Pauli, Cosmae et Damiani 2), Hilarii, Martini, Augustini, Gregorii, Hieronymi, Benedicti et omnium Sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum.

Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quaesumus Domine placatus accipias, diesque nostros in tua pace dispone 3) atque ab aeterna damnatione nos eripias 4) et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum.

Quam oblationem tu Deus in omnibus quaesumus bene + dictam 5), adscriptam, ra + tam rationabilem acceptabilemque facere digneris: ut nobis Cor† pus et Sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri Iesu Christi.

Qui pridie quam pateretur accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas et elevatis 6) oculis in coelum ad Te Deum Patrem suum Omnipotentem Tibi gratias agens benedixit, fregit, dedit 7) discipulis suis dicens: Accipite et manducate ex hoc omnes. Hoc est) Corpus meum. Simili modo postquam 9) coenatum est,. accipiens et hunc praeclarum Calicem in sanctas ac venerabiles manus suas item Tibi gratias agens benedixit, dedit discipulis suis dicens: Accipite et bibite ex eo omnes. Hic est enim Calix sanguinis mei novi et aeterni tesṭamenti, Mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Haec quotiescunque feceritis in mei memoriam facietis.

Unde et memores sumus, Domine, nós tui servi sed et plebs tua sancta Christi Filii tui Domini nostri tam beatae Passionis nec. non et ab inferis Resurrectionis sed et in coelos Ascensionis 10) offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac datis Hostiam +puram, Hostiam + sanctam, Hostiam + immaculatam 11), Panem sanctum vitae aeternae et Calicem salutis perpetuae. Supra quae. propitio ac sereno vultu respicere dignare 12) et accepta habere sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel et sacrificium patriarchae nostri Abrahae et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech sanctum sacrificium, immaculatam Hostiam.

8) est enim. 9) postea quam. 10) gloriosae ascensionis. 11) Desunt cruces. 12) digneris.

XXI. Supplices te rogamus omnipotens Deus, iube haec perferri per manus angeli tui in sublime altare tuum, in conspectum divinae maiestatis tuae: ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum filii tui Corpus et Sanguinem sumserimus, omni benedictione coelesti et gratia repleamur. Per Christum Dominum nostrum.

XXII. Memento etiam Domine famulorum famularumque tuarum, [illorum et illarum] qui nos praecesserunt cum signo fidei et dormiunt in somno pacis. Ipsis et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii lucis et pacis ut indulgeas deprecamur. Per Christum Dominum nostrum.

XXIII. Nobis quoque peccatoribus. famulis tuis, de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis sanctis Apostolis et Martyribus, cum Iohanne, Stephano, Matthia, Barnaba, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agnete, Caecilia, Anastasia et cum omnibus Sanctis tuis. Intra quorum nos consortium non aestimator meriti sed veniae quaesumus largitor admitte. Per Christum Dominum nostrum. Per quem haec

omnia, Domine semper bona creas, sanctificas + vivificas + benedicis et praestas nobis. Per ipsum et cum ipso, et in ipso est tibi Deo Patri omnipotenti in unitate Spiritus Sancti omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum. Amen.

XXIV. Oremus.

Praeceptis salutaribus moniti et divina institutione formati audemus dicere: Pater noster qui es in coelis, Sanctificetur nomen tuum, Adveniat regnum tuum, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem Sed libera nos a malo. Amen.

XXV. Libera nos quaesumus Domine ab omnibus malis praeteritis praesentibus et futuris, intercedente beata et gloriosa semper virgine, Dei genitrice Maria et beatis Apostolis tuis Petro et Paulo atque Andrea . nec non et beato Dionysio Martyre tuo atque pontifice, cum sociis suis Rustico et Eleutherio et beato Chlodoaldo confessore tuo et omnibus Sanctis, da propitius pacem in diebus nostris, ut ope misericordiae tuae adiuti

[ocr errors]

1) partem aliquam societatis. 2) Agnem.

3) consortia. 4) qui es

« ZurückWeiter »