Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ipse seram teneras maturo tempora vitis
rusticus et facili grandia poma manu:
nec spes destituat, sed frugum semper acervos
praebeat et pleno pinguia musta lacu.
Nam veneror, seu stipes habet desertus in agris
seu vetus in trivio florida serta lapis:

et quodcumque mihi pomum novus educat annus,
libatum agricolae ponitur ante deum.
Flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona
spicea, quae templi pendeat ante foris:
pomosisque ruber custos ponatur in hortis,

10

15

terreat ut saeva falce Priapus avis.

Vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri custodes, fertis munera vestra, Lares.

20

Tunc vitula innumeros lustrabat caesa iuvencos:
nunc agna exigui est hostia parva soli.
Agna cadet vobis, quam circum rustica pubes
clamet, 'Io messis et bona vina date.'
Iam modo iam possim contentus vivere parvo
nec semper longae deditus esse viae,
sed Canis aestivos ortus vitare sub umbra
arboris ad rivos praetereuntis aquae.
Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem
aut stimulo tardos increpuisse boves,
non agnamve sinu pigeat fetumve capellae
desertum oblita matre referre domum.
At vos exiguo pecori, furesque lupique,
parcite: de magno est praeda petenda grege.
Hic ego pastoremque meum lustrare quotannis
et placidam soleo spargere lacte Palem.
Adsitis, divi, nec vos e paupere mensa
dona nec e puris spernite fictilibus.

25

330

35

Fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis
pocula, de facili composuitque luto.
Non ego divitias patrum fructusve requiro,
quos tulit antiquo condita messis avo:

si licet, et solito membra levare toro.

et dominam tenero continuisse sinu

40

parva seges satis est, satis est requiescere lecto,

Quam iuvat immitis ventos audire cubantem,

45

aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster, securum somnos imbre iuvante sequi!

Hoc mihi contingat: sit dives iure, furorem

qui maris et tristis ferre potest pluvias.

50

O quantum est auri pereat potiusque smaragdi, quam fleat ob nostras ulla puella vias.

Te bellare decet terra, Messalla, marique,

ut domus hostilis praeferat exuvias:

me retinent vinctum formosae vincla puellae,
et sedeo duras ianitor ante foris.
Non ego laudari curo, mea Delia: tecum

55

dum modo sim, quaeso segnis inersque vocer. Te spectem, suprema mihi cum venerit hora, te teneam moriens deficiente manu. Flebis et arsuro positum me, Delia, lecto, tristibus et lacrimis oscula mixta dabis. Flebis: non tua sunt duro praecordia ferro

vincta, nec in tenero stat tibi corde silex. Illo non iuvenis poterit de funere quisquam lumina, non virgo, sicca referre domum. Tu manis ne laede meos, sed parce solutis crinibus et teneris, Delia, parce genis. Interea, dum fata sinunt, iungamus amores:

iam veniet tenebris Mors adoperta caput;

60

65

70

iam surrepet iners aetas, nec amare decebit,

dicere nec cano blanditias capite.

Nunc levis est tractanda Venus, dum frangere postis

non pudet et rixas inseruisse iuvat.

Hic ego dux milesque bonus: vos, signa tubaeque,

ite procul, cupidis vulnera ferte viris, ferte et opes: ego composito securus acervo despiciam ditis despiciamque famem.

82

Ibitis Aegaeas sine me, Messalla, per undas,
o utinam memores ipse cohorsque mei.
Me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris:

75

abstineas avidas, Mors precor atra, manus.

Abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater

5

quae legat in maestos ossa perusta sinus,

non soror, Assyrios cineri quae dedat odores et fleat effusis ante sepulcra comis,

Delia non usquam quae, me cum mitteret urbe,

[blocks in formation]

aut ego sum causatus, 'Aves dant omina dira,' Saturni aut sacram me tenuisse diem.

O quotiens ingressus iter mihi tristia dixi offensum in porta signa dedisse pedem! Audeat invito ne quis discedere Amore, aut sciat egressum se prohibente deo.

20

Quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt illa tua totiens aera repulsa manu,

quidve, pie dum sacra colis, pureque lavari

25

te (memini) et puro secubuisse toro?

Nunc, dea, nunc succurre mihi (nam posse mederi

picta docet templis multa tabella tuis),

ut mea votivas persolvens Delia voces

ante sacras lino tecta foris sedeat, bisque die resoluta comas tibi dicere laudes insignis turba debeat in Pharia.

30

At mihi contingat patrios celebrare Penatis
reddereque antiquo menstrua tura Lari.
Quam bene Saturno vivebant rege, priusquam
tellus in longas est patefacta vias!
Nondum caeruleas pinus contempserat undas,
effusum ventis praebueratque sinum,
nec vagus ignotis repetens compendia terris
presserat externa navita merce ratem.
Illo non validus subiit iuga tempore taurus,
non domito frenos ore momordit equus,
non domus ulla foris habuit, non fixus in agris,
qui regeret certis finibus arva lapis.
Ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant
obvia securis ubera lactis oves.

35

40

45

Non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem immiti saevus duxerat arte faber.

Nunc love sub domino caedes et vulnera semper,
nunc mare, nunc leti mille repente viae.
Parce, pater. Timidum non me periuria terrent,
non dicta in sanctos impia verba deos.
Quod si fatalis iam nunc explevimus annos,
fac lapis inscriptis stet super ossa notis:

50

55

'Hic iacet immiti consumptus morte Tibullus, Messallam terra dum sequiturque mari.'

Sed me, quod facilis tenero sum semper Amori, ipsa Venus campos ducet in Elysios.

Hic choreae cantusque vigent, passimque vagantes

dulce sonant tenui gutture carmen aves,

60

fert casiam non culta seges, totosque per agros floret odoratis terra benigna rosis:

ac iuvenum series teneris immixta puellis
ludit, et adsidue proelia miscet Amor.
Illic est, cuicumque rapax Mors venit amanti,
et gerit insigni myrtea serta coma.
At scelerata iacet sedes in nocte profunda
abdita, quam circum flumina nigra sonant:
Tisiphoneque impexa feros pro crinibus anguis
saevit, et huc illuc impia turba fugit:
tum niger in porta serpentum Cerberus ore
stridet, et aeratas excubat ante foris.

Illic Iunonem temptare Ixionis ausi
versantur celeri noxia membra rota,

65

70

porrectusque novem Tityos per iugera terrae adsiduas atro viscere pascit avis.

75

Tantalus est illic, et circum stagna: sed acrem

iam iam poturi deserit unda sitim:

et Danai proles, Veneris quod numina laesit,
in cava Lethaeas dolia portat aquas.
Illic sit, quicumque meos violavit amores,
optavit lentas et mihi militias.

80

At tu casta precor maneas, sanctique pudoris adsideat custos sedula semper anus.

Haec tibi fabellas referat positaque lucerna

85

deducat plena stamina longa colo:

« ZurückWeiter »