Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

49

Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem hunc nostrum inter nos perpetuumque fore. Di magni, facite ut vere promittere possit,

atque id sincere dicat et ex animo,

ut liceat nobis tota perducere vita aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.

P. VERGILIVS MARO

50

Copa Surisca caput Graeca redimita mitella, crispum sub crotalo docta movere latus, ebria famosa saltat lasciva taberna

ad cubitum raucos excutiens calamos. 'Quid iuvat aestivo defessum pulvere abesse, quam potius bibulo decubuisse toro?

Sunt topia et kelebes, cyathi, rosa, tibia, chordae, et triclia umbrosis frigida harundinibus.

En et, Maenalio quae garrit dulce sub antro, rustica pastoris fistula more sonat.

Est et vappa cado nuper defusa picato

et strepitans rauco murmure rivus aquae. Sunt etiam croceo violae de flore corollae, sertaque purpurea lutea mixta rosa, et quae virgineo libata Achelois ab amne lilia vimineis attulit in calathis; sunt et caseoli quos iuncea fiscina siccat; sunt autumnali cerea pruna die; castaneaeque nuces et suave rubentia mala,

[blocks in formation]

est hic munda Ceres, est Amor, est Bromius;

20

sunt et mora cruenta et lentis uva racemis,
et pendet iunco caeruleus cucumis;
est tuguri custos armatus falce saligna,
sed non et vasto est inguine terribilis.
Huc Calybita veni, lassus iam sudat asellus;
parce illi, Vestae delicium est asinus.
Nunc cantu crebro rumpunt arbusta cicadae,
nunc vepris in gelida sede lacerta latet.

Si sapis, aestivo recubans te prolue vitro,

seu vis crystalli ferre novos calices.

Heia age pampinea fessus requiesce sub umbra

et gravidum roseo necte caput strophio, formosum tenerae decerpens ora puellae.

A pereat cui sunt prisca supercilia!

25

30

Quid cineri ingrato servas bene olentia serta ?
Anne coronato vis lapide ista tegi?

35

Pone merum et talos. Pereat qui crastina curat; mors aurem vellens, "Vivite," ait, "venio." "

51

Hunc ego, o iuvenes, locum villulamque palustrem, tectam vimine iunceo caricisque maniplis,

quercus arida rustica fomitata securi,

nutrior, magis ut magis sit beata quotannis.

Huius nam domini colunt me deumque salutant
pauperis tuguri pater filiusque adulescens,
alter adsidua colens diligentia ut herbae,
aspera ut rubus a meo sit remota sacello,

5

alter parva manu ferens semper munera larga.

10

Florido mihi ponitur picta vere corolla, primitus tenera virens spica mollis arista,

luteae violae mihi lacteumque papaver,

pallentesque cucurbitae et suave olentia mala,
uva pampinea rubens educata sub umbra.
Sanguine hanc etiam mihi-sed tacebitis-aram
barbatus linit hirculus cornipesque capella.
Pro quis munera honoribus sic necesse Priapo est
praestare et domini hortulum vineamque tueri.
Quare hinc, o pueri, malas abstinete rapinas.
Vicinus prope dives est neglegensque Priapus.
Inde sumite, semita haec deinde vos feret ipsa.

52

Quocumque ire ferunt variae nos tempora vitae, tangere quas terras quosque videre homines, dispeream, si te fuerit mihi carior alter.

Alter enim quis te dulcior esse potest,

cui iuveni ante alios divi divumque sorores

cuncta, neque indigno, Musa, dedere bona,

cuncta, quibus gaudet Phoebi chorus ipseque Phoebus?
Doctior o quis te, Musa, fuisse potest?

O quis te in terris loquitur iucundior uno?
Clio nam certe candida non loquitur.
Quare illud satis est, si te permittis amari;
nam contra ut sit amor mutuus, unde mihi?

53

Sabinus ille, quem videtis, hospites,
ait fuisse mulio celerrimus,
neque ullius volantis impetum cisi
nequisse praeterire, sive Mantuam
opus foret volare sive Brixiam.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Et hoc negat Tryphonis aemuli domum

negare nobilem insulamve Caeruli,

ubi iste post Sabinus ante Quintio

bidente dicit attodisse forcipe

comata colla, ne Cytorio iugo

10

premente dura vulnus ederet iuba.
Cremona frigida et lutosa Gallia,
tibi haec fuisse et esse cognitissima
ait Sabinus: ultima ex origine
tua stetisse dicit in voragine,
tua in palude deposisse sarcinas,
et inde tot per orbitosa milia
iugum tulisse, laeva sive dextera
strigare mula sive utrumque coeperat

[blocks in formation]

15

[blocks in formation]

sibi esse facta, praeter hoc novissimum,
paterna lora proximumque pectinem.

Sed haec prius fuere: nunc eburnea
sedetque sede seque dedicat tibi,
gemelle Castor et gemelle Castoris.

54

Si mihi susceptum fuerit decurrere munus,
o Paphon, o sedes quae colis Idalias,
Troius Aeneas Romana per oppida digno
iam tandem ut tecum carmine vectus eat:
non ego ture modo aut picta tua templa tabella
ornabo et puris serta feram manibus;
corniger hos aries humilis, sed maxima, taurus,
victima sacratos sparget honore focos,
marmoreusque tibi caput, ignicolorius alas,
in morem picta stabit Amor pharetra.
Adsis, o Cytherea: tuus te Caesar Olympo
et Surrentini litoris ara vocat.

25

5

10

[blocks in formation]

M. Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi silvestrem tenui musam meditaris avena:

nos patriae finis et dulcia linquimus arva. Nos patriam fugimus: tu, Tityre, lentus in umbra formosam resonare doces Amaryllida silvas. T. O Meliboee, deus nobis haec otia fecit;

5

10

namque erit ille mihi semper deus, illius aram saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus. Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum ludere quae vellem calamo permisit agresti. M. Non equidem invideo, miror magis: undique totis usque adeo turbatur agris. En ipse capellas protinus aeger ago: hanc etiam vix, Tityre, duco. Hic inter densas corylos modo namque gemellos, spem gregis, a, silice in nuda conixa reliquit. Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset, de caelo tactas memini praedicere quercus. Sed tamen iste deus qui sit, da, Tityre, nobis. T. Vrbem quam dicunt Romam, Meliboee, putavi stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus 20 pastores ovium teneros depellere fetus.

Sic canibus catulos similis, sic matribus haedos
noram, sic parvis componere magna solebam.
Verum haec tantum alias inter caput extulit urbis,
quantum lenta solent inter viburna cupressi.

56

Sicelides Musae, paulo maiora canamus!
Non omnis arbusta iuvant humilesque myricae ;
si canimus silvas, silvae sint consule dignae.

15

25

« ZurückWeiter »