Anthologie aus den römischen Elegikern

Cover
Karl Peters
Friedr. And. Perthes, 1891

Im Buch

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Beliebte Passagen

Seite 148 - Cum subit illius tristissima noctis imago, Qua mihi supremum tempus in Urbe fuit, Cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, Labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
Seite 210 - ... sic placeam vobis: alius sit fortis in armis, sternat et adversos Marte favente duces, 30 ut mihi potanti possit sua dicere facta miles et in mensa pingere castra mero.
Seite 202 - ... tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, quae tuus in vita dulcis alebat amor.
Seite 193 - Vivamus mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis! Soles occidere et redire possunt: nobis cum semel occidit brevis lux, nox est perpetua una dormienda. Da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum.
Seite 193 - Lugete, o Veneres Cupidinesque, et quantum est hominum venustiorum: passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae, s quem plus illa oculis suis amabat.
Seite 153 - Talia temptabat, sicut temptaverat ante, Vixque dedit victas utilitate manus. Egredior, sive illud erat sine funere ferri, 90 Squalidus inmissis hirta per ora comis. llla dolore amens tenebris narratur obortis Semianimis media procubuisse domo, Utque resurrexit foedatis pulvere turpi Crinibus et gelida membra levavit humo...
Seite 192 - Ille mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare |divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi vocis in ore.
Seite 89 - ... una dies Fabios ad bellum miserat omnes : ad bellum missos perdidit una dies. ut tamen Herculeae superessent semina gentis, credibile est ipsos consuluisse deos ; nam puer impubes et adhuc non utilis armis 240 unus de Fabia gente relictus erat, scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci, cui res cunctando restituenda foret.
Seite 197 - Nulli se dicit mulier mea nubere malle quam mihi, non si se luppiter ipse petat. dicit; sed mulier cupido quod dicit amanti, in vento et rapida scribere oportet aqua.

Bibliografische Informationen