Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Ad patriam venio longis a finibus exul.

Causa mei reditus compatriota fuit, Scilicet a calamis, tribuit cui Francia nomen,

Quique notat turbae praetereuntis iter. Quo licet ingenio vestrum celebrate Catullum,

Cuius sub modio clausa papyrus erat.

Q. CA T U L L I

V E R ON ENSIS

LIBER.

Quoi dono lepidum novum libellum
Arido modo pumice expolitum ?
Corneli, tibi: namque tu solebas
5 Meas esse aliquid putare nugas

Iam tum cum ausus es unus Italorum
Omne aevum tribus explicare chartis
Doctis, Iuppiter, et laboriosis.
Quare habe tibi quicquid hoc libelli
Qualecunque quidem

10

patrona virgo, Plus uno maneat perenne saeclo.

Codices D et L (h. e. Caroli Dati et Laur. Santenii), cum quorum

alterutro ceteri non interpolati ubique consentiunt, hac editione totos exhibemus. quas emendationes nullo auctore indicato recepimus, eae Italis saeculi xv debentur.

1, 1. Q. Catulli Riccardianus (pl. 50. ord. 4. cod. 28), Q. Catuli D, Catulli L cum Parisino regio 7989 et Laurentiano a. 1457 (pl. 33, 12). Q. dicitur Plinio h. n. 37, 6. C. Appuleio apolog. p. 279 Elm. et Hieronymo in chron. n. 1930. Valerius Catullus Suetonio Iul. 73, Porphyrioni ad Horatii serm. 1, 10, 19 et commentatori Cruquiano p. 398. Veronensis) conf. interpr. Vergil. Veron. ecl. 6, 1. Non, 15, 28 p. 546 et Priscian. p. 546 P. liber incipit DL. 2. Qui D et Guilelmus Pastrengicus de originibus rerum p. 88 v., Cui Let exemplaria Ausonii praef. ad Pacatum et praef. griphi. 3. Arido vel Arrido libri, itaque interpr. Vergilii Veron. ecl. 6, 1, Terentianus Maurus v. 2563, Marius Victorinus p. 2596 et Isidorus orig. 6, 12. at Servius ad Aen. 12, 587 'Pumicem autem iste masculino genere posuit, et hunc sequimur: nam et Plautus ita dixit: licet Catullus dixerit feminino. hinc Itali Arida, itaque Atilius Fortun. Putschii p. 2676. arrida Pastrengicus. punice D, Punicae Pastrengicus. 4. 5. conf. Plinium praef. nat. hist. 6. tum] tamen DL. es] est DL, 9. tibi habe DL. libelli] mei Parisinus et Laurentianus. 11. quidem D: quod L. 13. peremne D.

Passer, deliciae meae puellae,
15 Quicum ludere, quem in sinu tenere,

Quoi primum digitum dare adpetenti
Et acris solet incitare morsus,
Cum desiderio meo . nitenti

Carum nescio quid libeț iocari 20 Et solaciolum sui doloris,

Credo ut cum gravis acquiescet ardor;
Tecum ludere sicut ipsa possem
Et tristis animi levare curas!

25 Tam ratum est mihi quam ferunt puellae

Pernici aureolum fuisse malum,
Quod zonam soluit diu ligatam.

Lugete, o Veneres Cupidinesque,

Et quantum est hominum venustiorum.
30 Passer mortuus est meae puellae,
2 Passer, deliciae meae puellae,

Quem plus illa oculis suis amabat:
Nam mellitus erat suamque norat
Ipsa tam bene quam puella matrem,
5 Nec sese a gremio illius movebat,
Sed circumsiliens modo huc modo illuc
Ad solam dominam usque pipilabat.
Qui nunc it per iter tenebricosum

Illuc, unde negant redire quenquam. 10 At vobis male sit, malae tenebrae

Orci, quae omnia bella devoratis :
Tam bellum mihi passerem abstulistis.

1, 14. Atilius Fortunatianus p. 2698 P. Censorinus qui dicitur p. 97 Iahnii.

16. Qui D, Cui L. ac petenti L, ac appetenti D. 18. mei D. 20. In Itali: sed. v. 20, 17. 21. uti gravis Schraderus. acquiescat Itali. 22. Et tecum L. luderem D. 23. Post hoc carmen in codice antiquissimo et manu scripto ingens sequitur fragmentum Alexander Guarinus. 'In v. c. spatium est hic longum, post quod sequitur Tam gratum mihi' Perreius. 27. ligatam DL et Priscianus p. 546 P.: negatam Laurentianus,

2, 1. om L, Parisinus, Laurentianus. 4. Ipsam D. 7. piplabat L. 8. pariter L. tenebrosum DL. 9. Illuc Seneca in apocolocyntosi p. 856: Illud DL.

5. se L.

O factum male! io miselle passer,

Tua nunc opera meae puellae 15 Flendo turgiduli rubent ocelli.

Phaselus ille, quem videtis, hospites,
Ait fuisse navium celerrimus,
Neque ullius natantis impetum trabis

Nequisse praeterire, sive palmulis 20 Opus foret volare sive linteo.

Et hoc negat minacis Adriatici
Negare litus insulasve Cycladas
Rhodumque nobilem horridamque Thraciam

Propontida trucemve Ponticum sinum, 25 Ubi iste post phaselus antea fuit

Comata silva: nam Cytorio in iugo
Loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica et Cytore buxifer',

Tibi haec fuisse et esse cognitissima
30 Ait phaselus: ultima ex origine
3 Tuo stetisse dicit in cacumine,

Tuo imbuisse palmulas in aequore,
Et inde tot per impotentia freta

Herum tulisse, laeva sive dextera
5 Vagaret aura, sive utrunque luppiter

Simul secundus incidisset in pedem;
Neque ulla vota litoralibus deis
Sibi esse facta, cum veniret a marei

Novissime hunc ad usque limpidum lacum. 10 Sed haec prius fuere: nunc recondita

2, 13. Bonum factum DL. o (proh Baptista Guarinus) miselle passer vel passer o miselle Itali: bonus ille passer DL. 14. mea schol. luvenal. 6, 8. p. 598 Cram. 16. ille DL, Marius Victorinus p. 2571 P., Augustinus de musica 5, 6 (1). 8 (16), schol. Lucani 5, 518: iste Censorinus de metr. p. 94 Iahn. 17. Aiunt DL. celerrimum DL. 18, illius DL.

trabis) tardis DL, ratis corr Paris. 19. Neque esse . sine Dl. 20. sine DL. 21. mina ei D, ei minas L. 23. Rhodiumque D. tractam D.

25. post om L. 26. cytherio D, citeorio .. 28 cytheri DL. 29. cognotissima DL.

3, 2. Tuas DL. 5. Vocaret D, Vocare L: correxi. DL. 7. literalibus D. diis DL,

8. amaret DL.

cura

« ZurückWeiter »