Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Captam Asiam Aegypti finibus addiderat. Quis ego pro factis caelesti reddita coetu 30 Pristina vota novo munere dissoluo. 58 Invita, o regina, tuo de vertice cessi,

10

Invita adiuro teque tuumque caput,
Digna ferat quod siquis inaniter adiurarit:
Sed qui se ferro postulet esse parem?

5 Ille quoque eversus mons est, quem maxima in oris
Progenies Thiae clara supervehitur,

Cum Medi propere novum mare, cumque iuventus
Per medium classi barbara navit Athon.

Quid facient crines, cum ferro talia cedant?

Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,

Et qui principio sub terra quaerere venas
Institit ac ferri frangere duritiem!
Abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
Lugebant, cum se Memnonis Aethiopis

15 Unigena impellens nutantibus aera pennis
Obtulit Arsinoes Locridos ales equos,
Isque per aetherias me tollens advolat umbras
Et Veneris casto collocat in gremio.
Ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,
Graia Canopieis incola litoribus.

20

Hi di ven ibi vario ne solum in lumine caeli
Ex Ariadneis aurea temporibus

Fixa corona foret, sed nos quoqne fulgeremus
Devotae flavi verticis exuviae,

25 Uvidulum a fluctu cedentem ad templa deum me

58, 1. tua D. cassi D. 2. adiuntio D.

3. adiuraret DL.

5. maximum in orbe Itali. 6. Thiae Vossius: phythie D, phithiae L. 7. rupere vel peperere Itali. atque L. 9. credant D. 10. Chalybon Politianus: celitum DL, celtum Laurentianus, caelorum margo L. 12. ferris fringere L. 13. Adiunctae L. 15. nictantibus Bentleius. aeria L. 16. asineos pr L. dos Bentleius: elocridicos L, daridos D.

Locri

alis Laurentianus. collocat

17. aethereas DL. avolat Canterus. 18. advolat L. 19. zyphiritis L. legerat D. 20. Gratia DL, quod correxi. Tracia corr L. canopicis D et margo L, caponicis L. 21. Ni Laurentianus. ven omittit spatio relicto D. ne] ve L. Ardui ibi Hauptius. in numine DL. 22. adriadneis D, adrianeis L. 24 eximiae L. 25. Vindulum Laurentianus, Viridulum DL. decumae L, decumme Laurentianus.

30

Sidus in antiquis diva novum posuit:
Virginis et saevi contingens namque leonis
Lumina, Callisto iuxta Lycaonida,

Vertor in occasum, tardum dux ante Booten,

Qui vix sero alto mergitur Oceano.

59 Sed quanquam me nocte premunt vestigia divum, Lux autem canae Tethyi restituit,

10

Pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo,
(Namque ego non ullo vera timore tegam,
5 Nec si me infestis discerpent sidera dictis,
Condita quin verei pectoris evoluam),

Non his tam laetor rebus, quam me afore semper,
Afore me a dominae vertice discrucior.

Quicum ego, dum virgo quondam fuit omnibus expers,
Unguenti si una milia multa bibi,

Nunc, vos optato quam iunxit lumine taeda,

Non post unanimis corpora coniugibus
Tradite nudantes reiecta veste papillas,
Quin iucunda mihi munera libet onyx,
15 Vester onyx, casto petitis quae iura cubili.
Sed quae se impuro dedit adulterio,
Illius ah mala dona levis bibat irrita pulvis:
Namque ego ab indignis praemia nulla peto.
Sed magis, o nuptae, semper concordia vostras
Semper amor sedes incolat assiduus.

20

Tu vero, regina, tuens cum sidera divam
Placabis festis luminibus Venerem,

58, 26. novi D. 28. lycaonia DL. iuncta Lycaoniae Itali. 29. boothem L, boetem D.

59, 2. aut L. theti DL. correxi. 3. ranusia D, rānusia

re

restituem D, restituem L, quod L. 4. nullo L, nulla D. 5. si

me] sine DL. diserpent L. 6. vere L, veri D. evolue DL. 8. discutior D. 10. Vnguentis DL,

7. 8. affore L, abfore D.

i litteram addidi. una L: vini D.

a

11. vos L: nox D. quem

L. vixit Laurentianus, vicit D. 12. uno animos D, uno annis (animus in margine) L. corporea D. 13. retecta L, detecta D. 14. Quam DL, quod correxi. iocunda D. 15. Vestet D. quaeritis L, colitis margo L. quaeque D, quam Riccardianus. 16. Seque se D. 17. á L. levis bibat dona DL. tis pr L. 19. semper L: magis D. nostras DL.

18. indige

21. diva D.

Unguinis expertem non siris esse tuam me,
Sed potius largis affice muneribus.
25 Sidera corruerint utinam! coma regia fiam:
Proximus Hydrochoi fulgeret Oarion.

O dulci iucunda viro, iucunda parenti,

Salve,, teque bona Iuppiter auctet ope, Ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne 30 Olim, cum sedes ipse senex tenuit, 60 Quamque ferunt rursus voto servisse maligno, Postquam es porrecto facta marita sene,

10

Dic agedum nobis, quare mutata feraris

In dominum veterem deseruisse fidem.

5 'Non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)
Culpa mea est, quamquam dicitur esse mea,
Nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:
Verum isti populi ianua qui te facit,

Qui, quacunque aliquid reperitur non bene factum,
Ad me omnes clamant 'ianua, culpa tua'st."

Non istuc satis est uno te dicere verbo,

Sed facere ut quivis sentiat et videat.
'Qui possum? nemo quaerit nec scire laborat.'
Nos volumus: nobis dicere ne dubita.

15 'Primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,
Falsum est. non illam vir prior attigerit,
Languidior tenera cui pendens sicula beta
Nunquam se mediam sustulit ad tunicam :
Sed pater illius gnatei violasse cubile

20

Dicitur et miseram conscelerasse domum,

59, 23. Vnguinis Bentleius: Sanguinis DL. siveris esse Scaliger: vestris esse DL, vesse Laurentianus. DL. 24. effice DL.

tuam Avantius: tuum 25. Sidera cur iterent ut DL, quod correxi. 26. idrocoi-fulgeret o arion D.

60, 2. est DL.

8. om

marite L. 3. agedum Itali: age de DL. vobis D. 4. venerem D. 5. plateam Laurentianus. Laurentianus pl. 36, 23 liber non bonus. isto Parisinus, istis D. fortasse Verum istud populi fabula, Quinte, facit. sic fere Scaliger. 10. tua est libri. 13. Qui Minturnus et Perreius: Quid DL. possim D. 14. nobis Muretus: vobis DL. 16. non qui Scaliger, namque Itali. attigerat Parisinus et pr Riccardianus. L. 18. ad] hanc DL. 19. gnate D, gnati L.

17. sicula

Sive quod impia mens caeco flagrabat amore,
Seu quod iners sterili semine natus erat,
Et quaerendus is, unde foret nervosius illud,
Quod posset zonam solvere virgineam.'
25 Egregium narras mira pietate parentem,

30

Qui ipse sui gnati minxerit in gremium.
'Atqui non solum hoc se dicit cognitum habere
Brixia Chinea suppositum specula,

Flavus quam molli percurrit flumine Mella,
Brixia Veronae mater amata meae,

61 Sed de Postumio et Corneli narrat amore,
Cum quibus illa malum fecit adulterium.
Dixerit hic aliquis qui tu isthaec, ianua, nosti,
Cui nunquam domini limine abesse licet,

5 Nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo
Tantum operire soles aut aperire domum?
Saepe illam audivi furtiva voce loquentem
Solam cum ancillis haec sua flagitia,

10

15

Nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi
Speret nec linguam esse nec auriculam.

Praeterea addebat quendam, quem dicere nolo
Nomine, ne tollat rubra supercilia.

Longus homo est, magnas quoi lites intulit olim
Falsum mendaci ventre puerperium.'

Quod mihi fortuna casuque oppressus' acerbo

Conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,
Naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis
Sublevem et a mortis limine restituam,

Quem neque sancta Venus molli requiescere somno

27. At

60, 23. is de coniectura posui: ut D, et Parisinus, om L. 24. virginiam D. 25. narrem D. 26. nati minxerat D. que D. se dicit hoc L. 28. Cenomanae supposita speculae Colocius et apud Perreium Pisanus. alii Cycnea. 29. praecurrit Cluverius. mello DL.

8. sola L. cum 9 12. Homine D.

61, 3. hi L. quid D, quod L. 4. lumine margo L. 5. haec L, hoc Laurentianus. 7. audivit L. ancillis Statius: conciliis D, cum conciliis L. 9. dissimus D. 10. Speraret Itali. 11. Praetere D. 13. est om D. qui DL. 14. mendacii L. 17. Naufragium ut L.

L.

que D. solus,

16. mittit L.

12. te 15. casus

19. sacra pr L

20

Desertum in lecto caelibe perpetitur,
Nec veterum dulci scriptorum carmine Musae

Oblectant, cum mens anxia pervigilat,

Id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum,
Muneraque et Musarum hinc petis et Veneris:
25 Sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Mani,
Neu me odisse putes hospitis officium,
Accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse,
Ne amplius a misero dona beata petas.
Tempore quo primum vestis mihi tradita pura est,
Iucundum cum aetas florida ver ageret,

30

62 Multa satis lusi: non est dea nescia nostri,

10

Quae dulcem curis miscet amaritiem:

Sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
Abstulit. o misero frater adempte mihi,

5 Tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,
Tecum una tota est nostra sepulta domus,
Omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
Quae tuus in vita dulcis alebat amor.
Cuius ego interitu tota de mente fugavi
Haec studia atque omnis delicias animi.
Quare, quod scribis Veronae turpe Catullo
Esse, quod hic quisquis de meliore nota
Frigida deserto tepefacit membra cubili,

Id, Mani, non est turpe, magis miserum est. 15 Ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,

20

Haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
Nam, quod scriptorum non magna est copia apud me,
Hoc fit, quod Romae vivimus: illa domus,

Illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas:

Huc una ex multis capsula me sequitur.

Quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna
Id facere aut animo non satis ingenuo,

[ocr errors]

Quod tibi non utriusque petenti copia facta est:1

61, 22. ansia D. 23. quoniam D et pr L: quem corr L. 24. prius et om Parisinus. 25. commoda L. manli D, malli L, quod correxi. 26. Heu D.

27. Aspice D.

62, 11. catulle L. 12. hic L: is D solus. malim quivis. cf. 60, 12. 13. tepefacta Laurentianus. tepefecit Itali: fortasse tepefaxit. 14. manli D, mali L: quod correxi. 20. casula Laurentianus. 21. nos statuas L. 22. ingenio DL. 23. posta est L.

« ZurückWeiter »