Easy Latin and Greek Passages for Practice in Unseen Translation

Cover
Rivingtons, 1885 - 203 Seiten

Im Buch

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Beliebte Passagen

Seite 103 - Heu quotiens fidem Mutatosque deos flebit et aspera Nigris aequora ventis Emirabitur insolens, Qui nunc te fruitur credulus aurea, Qui semper vacuam, semper amabilem Sperat nescius aurae Fallacis. Miseri, quibus Intemptata nites. Me tabula sacer Votiva paries indicat uvida Suspendisse potenti Vestimenta maris deo.
Seite 90 - O misero frater adempte mihi, Tu mea tu moriens fregisti commoda, frater, Tecum una tota est nostra sepulta domus, Omnia tecum una perierunt gaudia nostra, Quae tuus in vita dulcis alebat amor.
Seite 99 - ... nox erat, et placidum carpebant fessa soporem corpora per terras, silvaeque et saeva quierant aequora, cum medio volvuntur sidera lapsu, cum tacet omnis ager, pecudes, pictaeque volucres, quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis rura tenent, somno positae sub nocte silenti.
Seite 92 - Qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quemquam. At vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis : tam bellum mihi passerem abstulistis. 15 Vae factum male ! vae miselle passer, tua nunc opera meae puellae flendo turgiduli rubent ocelli.
Seite 91 - Chommoda dicebat, si quando commoda vellet Dicere, et insidias Arrius hinsidias ; . Et tum mirifice sperabat se esse locutum Cum quantum poterat dixerat hinsidias.
Seite 44 - Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt. Hi rursus in vicem anno post in armis sunt, illi domi remanent. Sic neque agricultura nee ratio atque usus belli intermittitur. Sed privati ac separati agri apud eos nihil est, neque longius anno remanere uno in loco incolendi causa licet.
Seite 53 - Maroboduo, regnum adfectans, libertatem popularium adversam habuit: petitusque armis, cum varia fortuna certaret, dolo propinquorum cecidit: liberator baud dubie Germaniae, et qui non primordia populi Romani, sicut alii reges ducesque, sed florentissimum imperium lacessierit: proeliis ambiguus, bello non victus: septem et triginta annos vitae, duodecim potentiae explevit: caniturque adhuc barbaras apud gentes ; Graecorum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur: Romanis baud perinde Celebris, dum...
Seite 92 - Cupidinesque, et quantum est hominum venustiorum. passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae, 5 quem plus illa oculis suis amabat: nam mellitus erat suamque norat ipsam tam bene quam puella matrem, nec sese a gremio illius movebat, sed circumsiliens modo huc modo illuc 10 ad solam dominam usque pipiabat.
Seite 66 - Non divitiis cum divite, neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat ; esse quam videri bonus malebat ; ita quo minus petebat gloriam, eo ilium magis sequebantur.
Seite 105 - Per te immaturum mortis adimus iter. Tu vitiis hominum crudelia pabula praebes : Semina curarum de capite orta tuo. Tu Paetum ad Pharios tendentem lintea portus 5 Obruis insano terque quaterque mari.

Bibliografische Informationen