Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Juppiter, inque omen Juturnæ occurrere jussit.
Illa volat, celerique ad terram turbine fertur :
Non secus, ac nervo per nuhem inpulsa sagitta;
Armatam sævi Parthus quam felle veneni,
Parthus, sive Cydon, telum inmedicabile, torsit;
Stridens et celeris incognita transilit umbras.
Talis se sata Nocte tulit, terrasque petivit.
Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni :
Alitis in parvæ subitam conlecta figuram,
Quæ quondam in bustis, aut culminibus desertis
Nocte sedens, serum canit inportuna per umbras ;
Hanc versa in faciem, Turni se pestis ob ora
Fertque refertque sonans, clipeumque everberat alis.
Illi membra novus solvit formidine torpor;
Adrectæque horrore comæ, et vox faucibus hæsit.
At, procul ut Diræ stridorem adgnovit et alas,
Infelix crinis scindit Juturna solutos,
Unguibus ora soror fædans, et pectora pugnis;
Quid nunc te tua, Turne, potest germana juvare ?
Aut quid jam duræ superat mihi ? qua tibi lucem
Arte morer ? talin' possum me opponere monstro ?
Jam jam linquo acies. Ne me terrete timentem,
Obscenæ volucres; alarum verbera nosco,
Letalemque sonum; nec fallunt jussa superba
Magnanimi Jovis. Hæc pro virginitate reponit !
Quo vitam dedit æternam ? cur mortis ademta est
Conditio ? possem tantos finire dolores
Nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras.
Inmortalis ego ? aut quidquam mihi dulce meorum

Te sine, frater, erit ? O quæ sata alta dehiscat
Terra mihi, Manisque deam demittat ad imos ?
Tantum effata, caput glauco contexit amictu
Multa gemens, et se fluvio dea condidit alto.

Æneas instat contra, telumque coruscat
Ingens arboreum, et sævo sic pectore fatur :
Quæ nunc deinde mora est ? aut quid jam, Turne, retractas ?
Non cursu, sævis certandum est comminus armis.
Verte omnis tete in facies ; et contrahe, quidquid
Sive animis, sive arte vales ; opta ardua pennis
Astra sequi, clausumve cava te condere terra.
Ille caput quassans, Non me tua fervida terrent
Dicta, ferox; di me terrent, et Juppiter hostis.
Nec plura effatus, saxum circumspicit ingens,
Saxum antiquum, ingens, campo quod forte jacebat,
Limes agro positus, litem ut discerneret arvis :
Vix illud lecti bis sex cervice subirent,
Qualia nunc hominum producit corpora tellus ;
Ille manu raptum trepida torquebat in hostem,
Altior insurgens, et cursu concitus, heros.
Sed neque currentem se, nec cognoscit euntem,
Tollentemve manu saxumque inmane moventem ;
Genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis.
Tum lapis ipse viri, vacuum per inane voltuus,
Nec spatium evasit totum, nec pertulit ictum.
Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit
Nocte quies, nequidquam avidos extendere cursus
Velle videmur, et in mediis conatibus ægri
Succidimus; non lingua valet, non corpore notæ

Sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur :
Sic Turno, quacumque viam virtute petivit,
Successum dea dira negat. Tum pectore sensus
Vertuntur varii. Rutulos adspectat, et urbem,
Cunctaturque metu, telumque instare tremiscit ;
Nec, quo se eripiat, nec, qua vi tendat in hostem,
Nec currus usquam videt, aurigamve sororem.
Cunctanti telum Æneas fatale coruscat,
Sortitus fortunam oculis; et corpore toto
Eminus intorquet. Murali concita numquam
Tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti
Dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar
Exitium dirum hasta ferens, orasque recludit
Loricæ, et clipei extremos septemplicis orbis ;
Per medium stridens transit femur. Incidit ictus
Ingens ad terram duplicato poplite Turnus.
Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit
Mons circum, et vocem late nemora alta remittunt.
Ille humilis supplexque oculos dextramque precantem
Protendens, Equidem merui, nec deprecor, inquit;
Utere sorte tua. Miseri te si qua parentis
Tangere cura potest; oro (fuit et tibi talis
Anchises genitor), Dauni miserere senectæ ;
Et me, seu corpus spoliatum lumine mavis,
Redde meis. Vicisti; et victum tendere palmas
Ausonii videre; tua est Lavinia conjunx :
Ulterins ne tende odiis. Stetit acer in armis
Æneas, volvens oculos, dextramque repressit;
Et jam jamque magis cunctantem flectere sermo

Coeperat : infelix humero cum adparuit alto
Balteus, et notis fulserunt cingula bullis
Pallantis pueri; victum quem volnere Turnus
Straverat, atque humeris inimicum insigne gerebat.
Ille, oculis postquam sævi monumenta doloris
Exuviasque hausit, furiis adcensus, et ira
Terribilis : Tune hinc spoliis indute meorum
Eripiare mihi ? Pallas te hoc volnere, Pallas
Inmolat, et pænam scelerato ex sanguine sumit.
Hoc dicens, ferrum adverso sub pectore condit
Fervidus. Ast illi solvuntur frigore membra,
Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

[graphic][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small]
« ZurückWeiter »