Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[graphic][subsumed][merged small][merged small]

HARDING, MAVOR, ET LEPARD, LONDINI, MDCCCXXIV.

[merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

P. VIRGILII MARONIS

BUCO LI CON

LIBER.

ECLOGA I.

TITYRUS.

MELIBEUS. TITYRUS.

ME. TITYRE, tu patulæ recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui Musam meditaris avena :
Nos patriæ fines et dulcia linquimus arva;
Nos patriam fugimus : tu, Tityre, lentus in umbra
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.

Ti. O Melibce, deus nobis hæc otia fecit.
Namque erit ille mihi semper deus ; illius aram
Sæpe tener nostris ab ovilibus inbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere, quæ vellem, calamo permisit agresti.

Me. Non equidem invideo ; miror magis : undique totis Usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas

B

Protenus æger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco.
Hic inter densas corulos modo namque gemellos,
Spem gregis, ah! silice in nuda connixa reliquit.
Sæpe malum hoc nobis, si mens non læva fuisset,
De cælo tactas memini prædicere quercus.
* Sæpe sinistra ćava prædixit ab ilice cornix. *
Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.

Ti. Urbem, quam dicunt Romam, Melibee, putavi
Stultus ego huic nostræ similem, quo sæpe solemus
Pastores ovium teneros depellere fetus.
Sic canibus catulos similis, sic matribus hædos
Noram; sic parvis conponere magna solebam.
Verum hæc tantum alias inter caput extulit urbis,
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

ME. Et quæ tanta fuit Romam tibi caussa videndi ?

Tı. Libertas : quæ, sera, tamen respexit inertem; Candidior postquam tondenti barba cadebat ; Respexit tamen, et longo post tempore venit, Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit. Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat, Nec spes libertatis erat, nec cura peculî. Quamvis multa meis exiret victima sæptis, Pinguis et ingratæ premeretur caseus urbi : Non umquam gravis ære domum mihi dextra redibat.

ME. Mirabar, quid mæsta deos, Amarylli, vocares ; Cui pendere sua patereris in arbore poma. Tityrus hinc aberat. Ipsæ te, Tityre, pinus, Ipsi te fontes, ipsa hæc arbusta, vocabant.

Tı. Quid facerem neque servitio me exire licebat,

« ZurückWeiter »