Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

PUBLII VIRGILII MARONIS OPERA

NOTIS EX EDITIONE HEYNIANA

EXCERPTIS ILLUSTRATA ACCEDIT

INDEX MAITTAIRIANUS

ALDI

DISCIP.

ANGLYS

LONDINI

GULIELMUS PICKERING

1830

[blocks in formation]

MONITUM.

Quid in hac Cl. Heynii operis abbreviatione præstitum sit paucis exponere liceat.-Eorum qui antehac munus illud obire conati sunt videtur hoc fuisse commune vitium, ut, nimio forte brevitatis studio, notarum multas quæ ad poetæ sensum illustrandum sunt perutiles deleverint, dum non paucas minoris pretii retinuerint: adde quod plurima naturæ reconditioris loca, quæ interpreti docto visum est fusius tractare in Excursibus, his omissis, inexplicata et prorsus intacta prætermittuntur. In hac editione notarum quamplurimæ ex majore opere revocantur; et quædam Wunderlichii, Amari, aliorumque adjiciuntur ad Heynii mentem suffectæ. Excursibus perlectis, seliguntur loca multa, eruditione eximia instructa, et ad obscuriora illustrandum accommodata, præcipue quæ ad rem mythologicam, chorographicam, et criticam spectant; ac, vel transcripta vel in breve redacta, inter notas sua in sede collocantur. In contextu orthographia Heinsiana, ex scriptura codicis

« ZurückWeiter »