Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Medicei petita, sed minus Heynio probata, et in notis ab eo immutata, ad rationem solennem et nobis usitatam plerumque redigitur. Asterisco notantur versus omnes qui mendo vel mendi suspicione laborant; et eorum unicuique sunt suffixæ rationes quare adulterinus aut supposititius habeatur. Notæ, neque hoc nihili est ducendum, ita paragraphis modicis sunt dispositæ, ut uniuscujusque versus interpretationem facile assequatur oculus legentis. Denique, in votis fuit, quantum pro arctis limitibus fieri potuit, omnia quibus lectorum commodo consuli posse visum est congerere atque dilucide ordinare; et omnino sperare licet hunc in tenui laborem, utcunque parum laudis editori, Virgilii studiosis, qui volumen hoc inspicere dignentur, utilitatis non parum esse allaturum.

Oxonii, Cal. Feb.

MDCCC XXX.

VIRGILII VITA.

ANNO

U. C.

684. ANTE Christum natum 70, Id. Octobr. Virgilius Andi

bus, agri Mantuani vico, nascitur.

689. Q. Horatius nascitur.

691. C. Octavius nascitur.

705. Catullus obiit. Tibullus nascitur.

710. Ante C. N. 44, Id. Martiis Julius Cæsar occiditur. C. Octavius, Cæsaris hæres institutus, Apollonia Romam rediit. 711. Ludi in Julii Cæsaris honorem habiti: vid. Ecl. ix, 47.

Ovidius et Propertius nascuntur.

Bellum Mutinense.

V Cal. Decemb. M. Lepidus, M. Antonius, et C. Cæsar
Octavianus sub Triumvirorum nomine Remp. occupant.

V Id. Decemb. Cicero occiditur, annos 64 natus.

Asinius Pollio Galliæ Cisalpina (adeoque agro Mantuano) ab Antonio præfectus est.

712. Cal. Januar. D. Julii Cæsaris àπoléwσis solenniter instituta est; a quo tempore Octavianus Divi Filius dictus: vid. Æn. vi, 793.

Anno fere exeunte, pugnatur ad Philippos. Cæsare in Italiam redeunte, agrorum municipalium inter veteranos distributio facta est: unde ingentes per Italiam turbæ. Calamitas ista etiam ad Mantuanos et Virgilium pervenit. Sequente anno Virgilius Romam profectus est, et Cæsari commendatus, agros suos recepit: vid. Ecl. i et ix. 714. Pollione Consule, Cæsar Scriboniam uxorem duxit; et

U. C.

sequente anno filiam suscepit ex ea Juliam. Huc spectare videtur Ecloga quarta.

Pax Brundusina. Octavia, Cæsaris soror, (cujus maritus

C. Claud. Marcellus nuper obierat,) M. Antonio in matrimonium data est.

715. Pollio de Parthinis, Illyrici populo, triumphat: vid. Ecl. viii, 7.

717. Vid. ad Geo. i, 505.-M. Agrippa, Consul, cum exercitu Rhenum trajecit, (cf. Ecl. x, 46 sqq.) e Romanis post Julium Cæsarem primus.-Eodem anno portus Julius ab Agrippa factus est, lacu Averno et Lucrino cum mari commissis: vid. Geo. ii, 161.

718. Sextus Pompeius pugna navali victus, et Lepidus in deditionem receptus.

723. Pugna apud Actium, iv Non. Septemb.: vid. Æn. viii, 675

sqq.

724. Cæsar, Alexandria potitus, per Syriam in Asiam provinciam profectus est, et hiberna ibi agens, subditorum omnia negotia et Parthica composuit, filio Phraatis obside accepto. Huc referenda sunt Geo. ii, 171 sq. Geo. iii, 26 sqq. Geo. iv, 559 sqq. Sunt tamen qui istum Georgicorum Epilogum Maroni abjudicant.

M. Crassus Dacos aliosque ad Danubium populos repressit : cf. Geo. ii, 497.

725. Cæsar, trinis diebus de Macedonia, Dalmatia, et Ægypto triumphavit, (vid. Æn. viii, 714 sqq.) et divinis honoribus jam coli cœpit.

Decreto senatus templum Jani clausum est, usque ad annum 727: cf. Æn. i, 294.

Ad hunc annum pertinet Cæsaris de imperio deponendo cum Mæcenate et Agrippa habita consultatio.

726. Apollinis in Palatio templum cum bibliotheca Cæsar dedicavit. Ludos Actiacos quinquennales instituit: cf. Æn. iii, 280.

U. C.

727. Cæsar, ex ante diem xvi Cal. Feb., sententia L. Munatii 'Planci, a senatu cæterisque civibus Augustus appellatus 'est; septimum ipso et M. Vipsanio Agrippa tertium 'Coss.' Censorin. c. 22: vid. Æn. vi, 793.

Bello in Britannos parato sed mox seposito, Cæsar ab Urbe in Gallias et Hispanias proficiscitur.-Messala de Gallia triumphat.

728. Apuleius de Hispania triumphat.

729. Expeditio Augusti in Cantabros.

Ælius Gallus exercitum ex Ægypto in Arabiam Felicem ducit: cf. n. vii, 605.

730. Templum Jani clausum, Augusto ex Hispania reduce. 731. M. Marcellus, Octaviæ et C. Cl. Marcelli filius, obiit : vid. Æn. vi, 870.

Augustus captivos et signa militaria, Crassi et Antonii cladibus amissa, a Parthis reposcit: vid. Æn. vii, 606. Res tamen non perfecta est ante annum U. C. 734.

732. C. Petronius, Ægypti præfectus, Æthiopiam præsidiis occupat: vid. Æn. vi, 796.

733. Augustus Siciliam profectus, inde in Græciam transmisit: in Samo hiemavit.

734. Augustus in Asiam et Syriam perrexit, ibique omnia constituit. Iterum in Samo hiberna agens, pacem cum Indis fœdere confirmavit.

Hoc anno Garamantes victi sunt, quod poeta tanquam in vaticinio ominatur Æn. vi, 795.

735. Ante C. N. 19, xix Cal. Septemb. celebrantur Eleusinia, quibus Augustus initiatus est.

[ocr errors]

Virgilius, anno quinquagesimo secundo, ut ultimam ma'num Æneidi imponeret, statuit in Græciam et Asiam ' decedere, triennioque continuo omnem operam limationi ' dare, ut reliqua vita tantum philosophiæ vacaret. Sed

6

cum, ingressus iter, Athenis occurrisset Augusto ab 'Oriente Romam revertenti, una cum Cæsare redire sta

[ocr errors]

'tuit. At cum Megara, vicinum Athenis oppidum, visendi gratia peteret, languorem nactus est; quem non inter'missa navigatio auxit, ita ut, gravior indies, tandem 'Brundusium (al. Tarentum) adventarit, ubi diebus pau'cis obiit x Cal. Octob. C. Sentio Saturnino, Q. Lucre'tio Vespillone Coss.' Donatus in Vita Virgilii. Narrat idem, ossa Virgilii Neapolin, prout ipse voluerat, translata esse, et ibi in via Puteolana sepulta; ubi sepulchrum ejus etiam hodie monstrari notum est.

Ab eodem Donato traditur, Virgilium Æneida suam tanquam imperfectum opus comburere voluisse; deinde vero Vario et Tuccæ legasse, qui eam, jubente Augusto, emendarunt sub ea lege, ut nihil adderent.

« ZurückWeiter »