Medicei petita, sed minus Heynio probata, et in notis ab eo immutata, ad rationem solennem et nobis usitatam plerumque redigitur. Asterisco notantur versus omnes qui mendo vel mendi suspicione laborant; et eorum unicuique sunt suffixæ rationes quare adulterinus aut supposititius habeatur. Notæ, neque hoc nihili est ducendum, ita paragraphis modicis sunt dispositæ, ut uniuscujusque versus interpretationem facile assequatur oculus legentis. Denique, in votis fuit, quantum pro arctis limitibus fieri potuit, omnia quibus lectorum commodo consuli posse visum est congerere atque dilucide ordinare ; et omnino sperare licet hunc in tenui laborem, utcunque parum laudis editori, Virgilii studiosis, qui volumen hoc inspicere dignentur, utilitatis 1 non parum esse allaturum. Oxonii, Cal. Feb. MDCCCXXX. . VIRGILII VITA. ANNO U. C. 684. Ante Christum natum 70, Id. Octobr. Virgilius Andi bus, agri Mantuani vico, nascitur. 689. Q. Horatius nascitur. 691. C. Octavius nascitur. 705. Catullus obiit. Tibullus nascitur. 710. Ante C. N. 44, Id. Martiis Julius Cæsar occiditur. C. Octa vius, Cæsaris hæres institutus, Apollonia Romam rediit. 711. Ludi in Julii Cæsaris honorem habiti: vid. Ecl. ix, 47. Ovidius et Propertius nascuntur. Octavianus sub Triumvirorum nomine Remp. occupant. ab Antonio præfectus est. 712. Cal. Januar. D. Julii Cæsaris amoéwois solenniter insti tuta est; a quo tempore Octavianus Divi Filius dictus: vid. Æn, vi, 793. Anno fere exeunte, pugnatur ad Philippos. Cæsare in Italiam redeunte, agrorum municipalium inter veteranos distributio facta est: unde ingentes per Italiam turbæ. Calamitas ista etiam ad Mantuanos et Virgilium pervenit. Sequente anno Virgilius Romam profectus est, et Cæsari commendatus, agros suos recepit: vid. Ecl. i et ix. 711. Pollione Consule, Cæsar Scriboniam uxorem duxit; et sequente anno filiam suscepit ex ea Juliam. Huc spectare videtur Ecloga quarta. Pax Brundusina. Octavia, Cæsaris soror, (cujus maritus C. Claud. Marcellus nuper obierat,) M. Antonio in ma trimonium data est. 715. Pollio de Parthinis, Illyrici populo, triumphat: vid. Ecl. viii, 7. 717. Vid. ad Geo. i, 505.-M. Agrippa, Consul, cum exercitu Rhenum trajecit, (cf. Ecl. x, 46 sqq.) e Romanis post commissis: vid. Geo. ii, 161. 718. Sextus Pompeius pugna navali victus, et Lepidus in dedi tionem receptus. 723. Pugna apud Actium, iv Non. Septemb. : vid. Æn. viii, 675 $99. 724. Cæsar, Alexandria potitus, per Syriam in Asiam provin ciam profectus est, et hiberna ibi agens, subditorum Georgicorum Epilogum Maroni abjudicant. cf. Geo. ii, 497. 725. Cæsar, trinis diebus de Macedonia, Dalmatia, et Ægypto triumphavit, (vid. Æn. viii, 714 sqq.) et divinis honoribus jam coli cæpit. Decreto senatus templum Jani clausum est, usque ad an num 727: cf. Æn. i, 294. Ad hunc annum pertinet Cæsaris de imperio deponendo cum Mæcenate et Agrippa habita consultatio. 726. Apollinis in Palatio templum cum bibliotheca Cæsar dedi cavit. Ludos Actiacos quinquennales instituit: cf. Æn. iii, 280. U. c. 727. Cæsar, ex ante diem xvi Cal. Feb., sententia L. Munatii • Planci, a senatu cæterisque civibus Augustus appellatus Coss.' Censorin. c. 22: vid. Æn. vi, 793. in Gallias et Hispanias proficiscitur.- Messala de Gallia triumphat. 728. Apuleius de Hispania triumphat. 729. Expeditio Augusti in Cantabros. Ælius Gallus exercitum ex Ægypto in Arabiam Felicem ducit: cf. Æn. vii, 605. 730. Templum Jani clausum, Augusto ex Hispania reduce. 731. M. Marcellus, Octaviæ et C. CI. Marcelli filius, obiit : vid. Æn. vi, 870. Augustus captivos et signa militaria, Crassi et Antonii cla dibus amissa, a Parthis reposcit: vid. Æn. vii, 606. Res tamen non perfecta est ante annum U. C. 734. 732. C. Petronius, Ægypti præfectus, Æthiopiam præsidiis oc cupat: vid. n. vi, 796. 733. Augustus Siciliam profectus, inde in Græciam transmisit: in Samo hiemavit. 734. Augustus in Asiam et Syriam perrexit, ibique omnia con stituit. Iterum in Samo hiberna agens, pacem cum Indis fædere confirmavit. Hoc anno Garamantes victi sunt, quod poeta tanquam in vaticinio ominatur Æn. vi, 795. 735. Ante C. N. 19, xix Cal. Septemb. celebrantur Eleusinia, quibus Augustus initiatus est. decedere, triennioque continuo omnem operam limationi 6 6 tuit. At cum Megara, vicinum Athenis oppidum, visendi gratia peteret, languorem nactus est; quem non inter• missa navigatio auxit, ita ut, gravior indies, tandem • Brundusium (al. Tarentum) adventarit, ubi diebus pau'cis obiit x Cal. Octob. C. Sentio Saturnino, Q. Lucre ' tio Vespillone Coss.' Donatus in Vita Virgilii. Narrat idem, ossa Virgilii Neapolin, prout ipse voluerat, translata esse, et ibi in via Puteolana sepulta ; ubi sepul chrum ejus etiam hodie monstrari notum est. Ab eodem Donato traditur, Virgilium Æneida suam tan quam imperfectum opus comburere voluisse; deinde vero Vario et Tuccæ legasse, qui eam, jubente Augusto, emendarunt sub ea lege, ut nihil adderent. |