Non cani tetigêre lupi; dilapsa liquescunt, Afflatuque nocent, et agunt contagia latè.
Pervenit ad miseros damno graviore colonos Pestis, et in magnæ dominatur moenibus urbis. Viscera torrentur primò, flammisque fatiscunt: Indicium rubor est et ductus anhelitus ægre. Aspera lingua tumet, trepidisque arentia venis Ora patent, auræque graves captantur hiatu. Non stratum, non ulla pati velamina possunt, Dura sed in terrâ ponunt præcordia, nec fit
Corpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet. Nec moderator adest, inque ipsos sæva medentes Erumpit clades, obsuntque auctoribus artes. Quo propior quisque est, servitque fideliùs ægro, In partem leti citiùs venit. Utque salutis Spes abiit, finemque vident in funere morbi, Indulgent animis, et nulla, quid utile, cura est; Utile enim nihil est. Passim positoque pudore Fontibus et fluviis puteisque capacibus hærent; Nec priùs est exstincta sitis, quàm vita, bibendo. Inde graves multi nequeunt consurgere, et ipsis Immoriuntur aquis; aliquis tamen haurit et illas. Tantaque sunt miseris invisi tædia lecti, Prosiliunt, aut, si prohibent consistere vires, Corpora devolvunt in humum, fugiuntque penates Quisque suos: sua cuique domus funesta videtur; Et quia causa latet, locus est in crimine solus. Semanimes errare viis, dum stare valebant, Adspiceres, flentes alios terræque jacentes, Lassaque versantes supremo lumina motu.
Quid mihi tunc animi fuit? an, quod debuit esse, Ut vitam odissem, et cuperem pars esse meorum ?
Quò se cumque acies oculorum flexerat, illic Vulgus erat stratum, veluti cùm putria motis Poma cadunt ramis, agitatâque ilice glandes. Templa vides contrà, gradibus sublimia longis: Jupiter illa tenet. Quis non altaribus illis Irrita tura dedit? quoties pro conjuge conjux,
Pro nato genitor dum verba precantia dicit, Non exoratis animam finivit in aris,
Inque manu turis pars inconsumpta reperta est! Admoti quoties templis, dum vota sacerdos Concipit, et fundit purum inter cornua vinum, Haud exspectato ceciderunt vulnere tauri! Ipse ego sacra Jovi pro me patriâque tribusque Cùm facerem natis, mugitus victima diros
Ante ipsas, quò mors foret invidiosior, aras.
Pars animam laqueo claudunt. mortisque timorem Morte fugant, ultroque vocant venientia fata. Corpora missa neci nullis de more feruntur Funeribus; neque enim capiebant funera portæ ; Aut inhumata premunt terras, aut dantur in altos Indotata rogos. Et jam reverentia nulla est,
Deque rogis pugnant, alienisque ignibus ardent. Qui lacryment, desunt; indefletæque vagantur Natorumque virûmque animæ juvenumque senumque ; Nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes.'
'Attonitus tanto miserarum turbine rerum,
Jupiter? o," dixi, "si non pudet esse parentem, Aut mihi redde meos, aut me quòque conde sepulcro." Ille notam fulgore dedit tonitruque secundo.
"Accipio, sintque ista precor felicia mentis
Signa tuæ!" dixi: "quod das mihi, pigneror omen." Fortè fuit juxtà patulis rarissima ramis Sacra Jovi quercus de semine Dodonæo. Hic nos frugilegas aspeximus agmine longo Grande onus exiguo formicas ore gerentes, Rugosoque suum servantes cortice callem.
Dum numerum miror, "Totidem, pater optime," dixi, 245 "Tu mihi da cives, et inania monia supple." Intremuit, ramisque sonum sine flamine motis Alta dedit quercus. Pavido mihi membra timore Horruerant, stabantque comæ. Tamen oscula terræ Roboribusque dedi; nec me sperare fatebar; Sperabam tamen, atque animo mea vota fovebam.
Nox subit, et curis exercita corpora somnus Occupat. Ante oculos eadem mihi quercus adesse, Et ramos totidem, totidemque animalia ramis Ferre suis visa est, pariterque tremiscere motu, Graniferumque agmen subjectis spargere in arvis, Crescere quod subitò, et majus majusque videri, Ac se tollere humo, rectoque assistere trunco, Et maciem numerumque pedum nigrumque colorem Ponere, et humanam membris inducere formam. Somnus abit damno vigilans mea visa, querorque
In superis opis esse nihil. At in ædibus ingens Murmur erat, vocesque hominum exaudire videbar Jam mihi desuetas. Dum suspicor has quòque somni, Ecce venit Telamon properus, foribusque reclusis, "Speque fideque, pater," dixit, "majora videbis. Egredere." Egredior, qualesque in imagine somni Visus eram vidisse viros, ex ordine tales Adspicio, agnoscoque. Adeunt, regemque salutant. Vota Jovi solvo, populisque recentibus urbem Partior, et vacuos priscis cultoribus agros, Myrmidonasque voco, nec origine nomina fraudo. Corpora vidisti; mores, quos antè gerebant,
Dædalus interea Creten longumque perosus
Exsilium, tactusque soli natalis amore,
Clausus erat pelago. Terras licet,' inquit, 'et undas Obstruat, at cœlum certè patet: ibimus illàc. Omnia possideat, non possidet aëra Minos.'
Dixit, et ignotas animum dimittit in artes, Naturamque novat. Nam ponit in ordine pennas, A minimâ cœptas, longam breviore sequente: Ut clivo crevisse putes. Sic rustica quondam
Fistula disparibus paulatim surgit avenis. Tum lino medias et ceris alligat imas, Atque ita compositas parvo curvamine flectit, Ut veras imitetur aves. Puer Icarus unà Stabat, et, ignarus sua se tractare pericla,
Ore renidenti modò, quas vaga moverat aura,
Captabat plumas, flavam modò pollice ceram
Mollibat, lusuque suo mirabile patris
Impediebat opus. Postquam manus ultima cœptis Imposita est, geminas opifex libravit in alas
Ipse suum corpus, motâque pependit in aurâ.
Instruit et natum, 'medioque ut limite curras,
Icare,' ait, 'moneo, ne, si demissior ibis, Unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat. Inter utrumque vola. Nec te spectare Booten Aut Helicen jubeo strictumve Orionis ensem; Me duce, carpe viam.' Pariter præcepta volandi Tradit, et ignotas humeris accommodat alas. Inter opus monitusque genæ maduêre seniles, Et patriæ tremuêre manus. Dedit oscula nato Non iterum repetenda suo, pennisque levatus Antè volat, comitique timet; velut ales, ab alto Quæ teneram prolem produxit in aëra nido; Hortaturque sequi, damnosasque erudit artes, Et movet ipse suas, et nati respicit alas.
Hos aliquis, tremulâ dum captat arundine pisces,
Aut pastor baculo stivâve innixus arator
Vidit, et obstupuit, quique æthera carpere possent, Credidit esse deos. Et jam Junonia lævâ Parte Samos fuerant Delosque Parosque relictæ,
Dextra Lebynthos erat, fecundaque melle Calymne, 40 Cùm puer audaci cœpit gaudere volatu,
« ZurückWeiter » |