Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

25

30

Forma movere potest ? certè mea pectora movit.
At nisi opem tulero, taurorum afflabitur igne,
Concurretque suæ segeti, tellure creatis
Hostibus ; aut avido dabitur fera præda draconi.
Hoc ego si patiar, tum me de tigride natam,
Tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor.
Ergo ego germanam fratremque patremque deosque
Et natale solum, ventis ablata, relinquam?
Nempe pater sævus, nempe est mea barbara tellus,
Frater adhuc infans, stant mecum vota sororis.
Per freta longa ferar. Nihil illum amplexa timebo,
Aut, si quid metuam, metuam de conjuge solo.

35

THE LABORS OF JASON.

40

Postera depulerat stellas Aurora micantes;
Conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum,
Consistuntque jugis; medio rex ipse resedit
Agmine purpureus, sceptroque insignis eburno.

Ecce, adamanteis Vulcanum naribus efflant
Æripedes tauri, tactæque vaporibus herbæ
Ardent; utque solent pleni resonare camini,
Aut ubi terrenâ silices fornace soluti
Concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum ;
Pectora sic intus clausas volventia flammas
Gutturaque usta sonant. Tamen illis Æsone natus
Obvius it. Vertêre truces venientis ad ora
Terribiles vultus præfixaque cornua ferro,
Pulvereumque solum pede pulsavêre bisulco,
Fumificisque locum mugitibus implevére.
Diriguêre metu Minyæ subito; ille nec ignes
Sentit anhelatos, (tantum medicamina possunt)

45

50

Pendulaque audaci mulcet palearia dextrâ,
Suppositosque jugo pondus grave cogit aratri

55
Ducere, et insuetum ferro proscindere campum.
Mirantur Colchi, Minyæ clamoribus augent,
Adjiciuntque animos. Galeâ tum sumit aënâ
Vipereos dentes, et aratos spargit in agros.
Semina mollit humus valido prætincta veneno,

60 Et crescunt, fiuntque sati nova corpora dentes. Et ubi visceribus gravidæ telluris imago Effecta est hominis, feto consurgit in arvo; Quodque magis mirum est, simul edita concutit arma. Quos ubi viderunt præacutæ cuspidis hastas

65 In caput Hæmonii juvenis torquere parantes, Demisêre metu vultumque animumque Pelasgi. Ipsa quoque extimuit, quæ tutum fecerat illum; Utque peti vidit juvenem tot ab hostibus unum, Palluit, et subitò sine sanguine frigida sedit.

70 Neve parùm valeant a se data gramina, carmen Auxiliare canit, secretasque advocat artes. Ille, gravem medios silicem jaculatus in hostes, A se depulsum Martem convertit in ipsos. Terrigenæ pereunt per mutua vulnera fratres, Civilique cadunt acie. Gratantur Achivi, Victoremque tenent, avidisque amplexibus hærent.

Pervigilem superest herbis sopire draconem, Qui cristâ linguisque tribus præsignis, et uncis Dentibus horrendus, custos erat arboris aureæ. 80 Hunc postquam sparsit Lethæi gramine succi, Verbaque ter dixit placidos facientia somnos, Quæ mare turbatum, quæ concita flumina sistant ; Somnus in ignotos oculos subrepit, et auro Heros Æsonius potitur; spolioque superbus,

85

75

Muneris auctorem secum, spolia altera, portans,
Victor Iolciacos tetigit cum conjuge portus.

ÆSON RESTORED TO YOUTH,

Hæmoniæ matres pro natis dona receptis Grandævique ferunt patres, congestaque flammâ Tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum

90 Victima vota cadit. Sed abest gratantibus Æson, Jam propior leto fessusque senilibus annis. Cum sic Æsonides: O cui. debere salutem Confiteor, conjux,' quanquam mihi cuncta dedisti, Excessitque fidem meritorum summa tuorum,

95 Si tamen hoc possunt; quid enim non carmina possunt? Deme meis annis, et demptos adde parenti.' Nec tenuit lacrymas. Mota est pietate rogantis, Dissimilemque animum subiit Æeta relictus; Non tamen affectus tales confessa, Quod, inquit, 100 Excidit ore tuo, conjux, scelus? ergo ego cuiquam Posse tuæ videor spatium transcribere vitæ ? Nec sinat hoc Hecate, nec tu petis æqua ; sed isto, Quod petis, experiar majus dare munus, Iason. Arte meâ soceri longum tentabimus ævum,

105 Non annis renovare tuis. Modò diva triformis Adjuvet, et præsens ingentibus annuat ausis.'

Æsonis effetum proferri corpus ad aras Jussit, et in plenos resolutum carmine somnos, Exanimi similem, stratis porrexit in herbis.

110 Hinc procul Æsoniden, procul hinc jubet ire ministros, Et monet arcanis oculos removere profanos. Diffugiunt jussi. Sparsis Medea capillis

Bacchantûm ritu flagrantes circuit aras,
Multifidasque faces in fossâ sanguinis atra

115
Tingit, et intinctas geminis accendit in aris,
Terque senem flammâ, ter aquâ, ter sulfure lustrat.
Interea calido positum medicamen aëno
Fervet, et exsultat, spumisque tumentibus albet.
Illic Hæmoniâ radices valle resectas

120 Seminaque floresque et succos incoquit acres. Adjicit extremo lapides Oriente petitos, Et, quas Oceani refluum mare lavit, arenas. Addidit exceptas Lunæ de nocte pruinas. His et mille aliis postquam sine nomine rebus 125 Propositum instruxit mortali barbara munus ; Arenti ramo jam pridem mitis olivæ Omnia confudit, summisque immiscuit ima. Ecce, vetus calido versatus stipes aheno Fit viridis primò, nec longo tempore frondes

130 Induit, et subitò gravidis oneratur olivis. At, quacunque cavo spumas ejecit aheno Ignis, et in terram guttæ cecidere calentes, Vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt. Quod simul ac vidit, stricto Medea recludit

135 Ense senis jugulum, veteremque exire cruorem Passa, replet succis.

Quos postquam combibit Æson Aut ore acceptos, aut vulnere, barba comæque Canitie positâ nigrum rapuêre colorem; Pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque, 140 Adjectoque cave supplentur corpore rugæ; Membraque luxuriant. Æson miratur, et olim Ante quater denos hunc se reminiscitur annos.

THE PLAGUE IN ÆGINA.

V. 517.
Æacus ingemuit, tristique ita voce locutus :
Dira lues populis irâ Junonis iniquæ

145
Incidit, exosæ dictas a pellice terras.
Dum visum mortale malum, tantæque latebat
Causa nocens cladis, pugnatum est arte medendi ;
Exitium superabat opes, victæque jacebant.
Principio cælum spissâ caligine terras

150 Pressit, et ignavos inclusit nubibus æstus; Dumque quater plenis explevit cornibus orbem Luna, quater plenum tenuata retexuit orbem, Letiferis calidi spirârunt flatibus Austri. Constat et in fontes vitium venisse lacusque,

155 Milliaque incultos serpentûm multa per agros Errâsse, atque suis fluvios temerâsse venenis. Strage canum primò volucrumqne oviumque boumque Inque feris subiti deprensa potentia morbi. Concidere infelix validos miratur arator

160 Inter opus tauros medioque recumbere sulco. Lanigeris gregibus, balatus dantibus ægros, Sponte suâ lanæque cadunt, et corpora tabent. Acer equus quondam magnæque in pulvere famæ Degenerat palmas, veterumque oblitus honorum 165 Ad præsepe gemit, leto moriturus inerti. Non aper irasci meminit, non fidere cursu Cerva, nec armentis incurrere fortibus ursi ; Omnia languor habet, silvisque agrisque viisque Corpora fæda jacent; vitiantur odoribus auræ. 170 Mira loquor : non illa canes avidæque volucres,

« ZurückWeiter »