100 105 110 115 Lumina versârunt, animam simul exhalârunt. Fama mali populique dolor lacrymæque suorum Heu quantùm hæc Niobe Niobe distabat ab illâ, 120 125 130 A quibus ad cælum liventia brachia tendens, Dixerat; et sonuit contento nervus ab arcu, 140 Illa malo est audax. Stabant cum vestibus atris Ante toros fratrum demisso crine sorores. E quibus una, trahens hærentia viscere tela, Imposito fratri moribunda relanguit ore. Altera, solari miseram conata parentem, 145 Conticuit subitò, duplicataque vulnere cæco est, Oraque non pressit, sibi postquam spiritus exit. Hæc frustrà fugiens collabitur; illa sorori Immoritur: latet hæc; illam trepidare videres. Sexque datis leto, diversaque vulnera passis, 150 Ultima restabat ; quam toto corpore mater, Totâ veste tegens, 'Unam minimamque relinque ; De multis minimam posco,' clamavit, "et unam.' Dumque rogat, pro quâ rogat, occidit. Orba resedit Exanimes inter natos natasque virumque, 155 Diriguitque malis. Nullos movet aura capillos ; In vultu color est sine sanguine ; lumina mæstis Stant immota genis : nihil est in imagine vivum. Ipsa quoque interiùs cum duro lingua palato Congelat, et venæ desistunt posse moveri; 160 Nec flecti cervix, nec brachia reddere gestus, Nec pes ire potest; intra quòque viscera saxum est. Flet tamen, et validi circumdata turbine venti In patriam rapta est : ubi fixa cacumine montis 165 PROGNE AND PHILOMELA. v. 620. Ad matrem veniebat Itys. Quid possit, ab illo Ut tamen accessit natus, matrique salutem 170 175 Sensit; ab hoc iterum est ad vultus versa sororis, Inque vicem spectans ambos, Cur admovet, inquit, · Alter blanditias, raptâ silet altera linguâ ? Quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem? Cui sis nupta, vide, Pandione nata, marito. 180 Degeneras; scelus est pietas in conjuge Tereo.' Nec mora; traxit Ityn, veluti Gangetica cervæ Lactentem fætum per silvas tigris opacas. Utque domûs altæ partem tenuêre remotam, Tendentemque manus et jam sua fata videntem, 185 Et 'mater, mater,' clamantem et colla petentem Ense ferit Progne, lateri quà pectus adhæret; Nec vultum vertit. Satis illi ad fata vel unum Vulnus erat ; jugulum ferro Philomela resolvit. Vivaque adhuc animæque aliquid retinentia membra 190 Dilaniant. Pars inde cavis exsultat ahenis, Pars verubus stridet; manant penetralia tabo. 200 205 Posse loqui, et meritis testari gaudia dictis. Thracius ingenti mensas clamore repellit, Vipereasque ciet Stygiâ de valle sorores. Nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro. Corpora Cecropidum pennis pendere putares ; 210 Pendebant pennis. Quarum petit altera silvas, Altera tecta subit ; neque adhuc de pectore cædis Excessêre notæ, signataque sanguine pluma est. Ille, dolore suo pænæque cupidine velox, Vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristæ, 215 Prominet immodicum pro longâ cuspide rostrum. Nomen Epops volucri ; facies armata videtur. Hic dolor ante diem longæque extrema senectæ Tempora, Tartareas Pandiona misit ad umbras. 8 BOOK VII. JASON AND MEDEA. V. 1. Jamque fretum Minyæ Pagasæâ puppe secabant, Multaque perpessi claro sub Iasone tandem Contigerant rapidas limosi Phasidos undas. Dumque adeunt regem, Phrixeaque vellera poscunt, Lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum: Concipit interea validos Æetias ignes. Et luctata diu, postquam ratione furorem Vincere non poterat ; ‘Frustra, Medea, repugnas; Nescio quis deus obstat,' ait ; "mirumque quid hoc est, Aut aliquid certè simile huic, quod amare vocatur. 10 Nam cur jussa patris nimiùm mihi dura videntur ? Sunt quòque dura nimis. Cur, quem modò denique vidi, Ne pereat, timeo ? quæ tanti causa timoris ? Excute virgineo conceptas pectore flammas, Si potes, infelix. Si possem, sanior essem, 15 Sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido, Mens aliud suadet. Video meliora, proboque, Deteriora sequor. Quid in hospite, regia virgo, Ureris, et thalamos alieni concipis orbis ? Hæc quòque terra potest, quod ames, dare. Vivat, an ille 20 Occidat, in dîs est. Vivat tamen ; idque precari Vel sine amore licet. Quid enim commisit Iason ? Quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis ætas, Et genus et virtus ? quem non, ut cetera desint, |