Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

100

105

110

115

Lumina versârunt, animam simul exhalârunt.
Adspicit Alphenor, laniataque pectora plangens
Advolat, ut gelidos complexibus allevet artus,
Inque pio cadit officio: nam Delius illi
Intima fatifero rupit præcordia ferro.
Quod simul eductum, pars est pulmonis in hamis
Eruta, cumque animâ cruor est effusus in auras.
At non intonsum simplex Damasichthona vulnus
Afficit. Ictus erat, quà crus esse incipit, et quà
Mollia nervosus facit internodia poples;
Dumque manu tentat trahere exitiabile telum,
Altera per jugulum pennis tenus acta sagitta est.
Expulit hanc sanguis, seque ejaculatus in altum
Emicat, et longè terebratâ prosilit aurâ.
Ultimus Ilioneus non profectura precando
Brachia sustulerat: Dique o communiter omnes,'
Dixerat, ignarus non omnes esse rogandos,
• Parcite !' Motus erat, cùm jam revocabile telum
Non fuit, Arcitenens; minimo tamen occidit ille
Vulnere, non alte percusso corde sagittà.

Fama mali populique dolor lacrymæque suorum
Tam subitæ matrem certam fecêre ruinæ,
Mirantem potuisse, irascentemque quòd ausi
Hoc essent superi, quòd tantum juris haberent.
Nam pater Amphion, ferro per pectus adacto,
Finierat moriens pariter cum luce dolorem.

Heu quantùm hæc Niobe Niobe distabat ab illâ,
Quæ modò Latoïs populum submoverat aris,
Et mediam tulerat gressus resupina per urbem,
Invidiosa suis! at nunc miseranda vel hosti,
Corporibus gelidis incumbit, et ordine nullo
Oscula dispensat natos suprema per omnes.

120

125

130

A quibus ad cælum liventia brachia tendens,
Pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore,
Pascere,' ait, satiaque meo tua pectora luctu,
Corque ferum satia,' dixit : per funera septem 135
Efferor: exsulta, victrixque inimica triumpha.
Cur autem victrix ? miseræ mihi plura supersunt,
Quàm tibi felici: post tot quòque funera vinco.'

Dixerat; et sonuit contento nervus ab arcu,
Qui præter Nioben unam conterruit omnes.

140 Illa malo est audax. Stabant cum vestibus atris Ante toros fratrum demisso crine sorores. E quibus una, trahens hærentia viscere tela, Imposito fratri moribunda relanguit ore. Altera, solari miseram conata parentem,

145 Conticuit subitò, duplicataque vulnere cæco est, Oraque non pressit, sibi postquam spiritus exit. Hæc frustrà fugiens collabitur; illa sorori Immoritur: latet hæc; illam trepidare videres. Sexque datis leto, diversaque vulnera passis, 150 Ultima restabat ; quam toto corpore mater, Totâ veste tegens, 'Unam minimamque relinque ; De multis minimam posco,' clamavit, "et unam.' Dumque rogat, pro quâ rogat, occidit. Orba resedit Exanimes inter natos natasque virumque,

155 Diriguitque malis. Nullos movet aura capillos ; In vultu color est sine sanguine ; lumina mæstis Stant immota genis : nihil est in imagine vivum. Ipsa quoque interiùs cum duro lingua palato Congelat, et venæ desistunt posse moveri;

160 Nec flecti cervix, nec brachia reddere gestus, Nec pes ire potest; intra quòque viscera saxum est. Flet tamen, et validi circumdata turbine venti

In patriam rapta est : ubi fixa cacumine montis
Liquitur, et lacrymas etiamnunc marmora manant.

165

PROGNE AND PHILOMELA.

v. 620.

Ad matrem veniebat Itys. Quid possit, ab illo
Admonita est, oculisque tuens immitibus, 'Ah quàm
Es similis patri!' dixit ; nec plura locuta
Triste parat facinus, tacitâque exæstuat irâ.

Ut tamen accessit natus, matrique salutem 170
Attulit, et parvis adduxit colla lacertis,
Mixtaque blanditiis puerilibus oscula junxit ;
Mota quidem est genitrix, infractaque constitit ira,
Invitique oculi lacrymis maduêre coactis;
Sed simul ex nimiâ matrem pietate labare

175 Sensit; ab hoc iterum est ad vultus versa sororis, Inque vicem spectans ambos, Cur admovet, inquit, · Alter blanditias, raptâ silet altera linguâ ? Quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem? Cui sis nupta, vide, Pandione nata, marito.

180 Degeneras; scelus est pietas in conjuge Tereo.' Nec mora; traxit Ityn, veluti Gangetica cervæ Lactentem fætum per silvas tigris opacas. Utque domûs altæ partem tenuêre remotam, Tendentemque manus et jam sua fata videntem, 185 Et 'mater, mater,' clamantem et colla petentem Ense ferit Progne, lateri quà pectus adhæret; Nec vultum vertit. Satis illi ad fata vel unum Vulnus erat ; jugulum ferro Philomela resolvit. Vivaque adhuc animæque aliquid retinentia membra 190 Dilaniant. Pars inde cavis exsultat ahenis,

Pars verubus stridet; manant penetralia tabo.
His adhibet conjux ignarum Terea mensis,
Et patrii moris sacrum mentita, quod uni
Fas sit adire viro, comites famulosque removit. 195
Ipse sedens solio Tereus sublimis avito
Vescitur.
Tantaque nox animi est, Ityn huc arcessite,' dixit.
Dissimulare nequit crudelia gaudia Progne;
Jamque suæ cupiens exsistere nuntia cladis,

200
Intus habes, quod poscis,' ait. Circumspicit ille,
Atque ubi sit quærit. Quærenti iterumque vocanti,
Sicut erat sparsis furiali cæde capillis,
Prosiliit, Ityosque caput Philomela cruentum
Misit in ora patri, nec tempore maluit ullo

205 Posse loqui, et meritis testari gaudia dictis.

Thracius ingenti mensas clamore repellit, Vipereasque ciet Stygiâ de valle sorores. Nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro. Corpora Cecropidum pennis pendere putares ; 210 Pendebant pennis. Quarum petit altera silvas, Altera tecta subit ; neque adhuc de pectore cædis Excessêre notæ, signataque sanguine pluma est. Ille, dolore suo pænæque cupidine velox, Vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristæ, 215 Prominet immodicum pro longâ cuspide rostrum. Nomen Epops volucri ; facies armata videtur. Hic dolor ante diem longæque extrema senectæ Tempora, Tartareas Pandiona misit ad umbras.

8

BOOK VII.

JASON AND MEDEA.

V.

1. Jamque fretum Minyæ Pagasæâ puppe secabant, Multaque perpessi claro sub Iasone tandem Contigerant rapidas limosi Phasidos undas. Dumque adeunt regem, Phrixeaque vellera poscunt, Lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum: Concipit interea validos Æetias ignes. Et luctata diu, postquam ratione furorem Vincere non poterat ; ‘Frustra, Medea, repugnas; Nescio quis deus obstat,' ait ; "mirumque quid hoc est, Aut aliquid certè simile huic, quod amare vocatur. 10 Nam cur jussa patris nimiùm mihi dura videntur ? Sunt quòque dura nimis. Cur, quem modò denique vidi, Ne pereat, timeo ? quæ tanti causa timoris ? Excute virgineo conceptas pectore flammas, Si potes, infelix. Si possem, sanior essem,

15 Sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido, Mens aliud suadet. Video meliora, proboque, Deteriora sequor. Quid in hospite, regia virgo, Ureris, et thalamos alieni concipis orbis ? Hæc quòque terra potest, quod ames, dare. Vivat, an ille 20 Occidat, in dîs est. Vivat tamen ; idque precari Vel sine amore licet. Quid enim commisit Iason ? Quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis ætas, Et genus et virtus ? quem non, ut cetera desint,

« ZurückWeiter »