Ejectat, flammamque fero vomit ore Typhoëus. Sæpe remoliri luctatur pondera terræ, Oppidaque et magnos devolvere corpore montes. Inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum, Ne pateat latoque solum retegatur hiatu, Immissusque dies trepidantes terreat umbras. Hanc metuens cladem tenebrosâ sede tyrannus Exierat, curruque atrorum vectus equorum Ambibat Siculæ cautus fundamina terræ.
Postquam exploratum satis est loca nulla labare, Depositique metus, videt hunc Erycina vagantem Monte suo residens, natumque amplexa volucrem, 'Arma manusque meæ, mea, nate, potentia,' dixit, 'Illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido, Inque dei pectus celeres molire sagittas,
Cui triplicis cessit fortuna novissima regni.
Tu superos ipsumque Jovem, tu numina ponti
Victa domas ipsumque, regit qui numina ponti.
Tartara quid cessant? Cur non matrisque tuumque Imperium profers? Agitur pars tertia mundi.
Et tamen in cœlo, quæ jam patientia nostra est, Spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris. Pallada nonne vides jaculatricemque Dianam Abscessisse mihi? Cereris quòque filia virgo, Si patiemur, erit: nam spes affectat easdem. At tu pro socio, si qua est ea gratia, regno,
Junge deam patruo.' Dixit Venus. Ille pharetram Solvit, et-arbitrio matris de mille sagittis
Unam seposuit, sed quâ nec acutior ulla,
Nec minùs incerta est, nec quæ magis audiat arcum;
Oppositoque genu curvavit flexile cornu :
Inque cor hamatâ percussit arundine Ditem.
Haud procul Hennæis lacus est a mœnibus altæ, Nomine Pergus, aquæ. Non illo plura Caỹstros Carmina cygnorum labentibus audit in undis. Silva coronat aquas, cingens latus omne, suisque Frondibus, ut velo, Phœbeos submovet ignes. Frigora dant rami, varios humus humida flores; Perpetuum ver est. Quo dum Proserpina luco Ludit, et aut violas aut candida lilia carpit; Dumque puellari studio calathosque sinumque Implet, et æquales certat superare legendo; Pæne simul visa est, dilectaque, raptaque Diti: Usque adeò est properatus amor. Dea territa mæsto
Et matrem et comites, sed matrem sæpius, ore Clamat, et, ut summâ vestem laniârat ab orâ, Collecti flores tunicis cecidêre remissis; Tantaque simplicitas puerilibus affuit annis, Hæc quoque virgineum movit jactura dolorem. Raptor agit currus, et nomine quemque vocatos Exhortatur equos, quorum per colla jubasque Excutit obscurâ tinctas ferrugine habenas; Perque lacus altos et olentia sulfure fertur Stagna Palicorum ruptâ ferventia terrâ ;
Et quà Bacchiadæ, bimari gens orta Corintho,
Inter inæquales posuerunt monia portus.
Est medium Cyanes et Pisææ Arethusæ,
Quod coït angustis inclusum cornibus, æquor. Hic fuit, a cujus stagnum quòque nomine dictum est, Inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas ; Agnovitque deam: Nec longiùs ibitis,' inquit:
'Non potes invitæ Cereris gener esse: roganda, Non rapienda fuit. Quòd si componere magnis Parva mihi fas est, et me dilexit Anapis,
Exorata tamen, nec, ut hæc, exterrita nupsi.' Dixit, et in partes diversas brachia tendens Obstitit. Haud ultrà tenuit Saturnius iram, Terribilesque hortatus equos, in gurgitis ima Contortum valido sceptrum regale lacerto Condidit. Icta viam tellus in Tartara fecit, Et pronos currus medio cratere recepit.
At Cyane, raptamque deam contemptaque fontis Jura sui mærens, inconsolabile vulnus
Mente gerit tacitâ, lacrymisque absumitur omnis; Et, quarum fuerat magnum modò numen, in illas Extenuatur aquas. Molliri membra videres, Ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem, Primaque de totâ tenuissima quæque liquescunt, Cærulei crines digitique et crura pedesque : Nam brevis in gelidas membris exilibus undas
Transitus est. Post hæc humeri tergumque latusque
Pectoraque in tenues abeunt evanida rivos;
Denique pro vivo vitiatas sanguine venas
Lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis.
CERES SEARCHES FOR PROSERPINE.
Interea pavidæ nequicquam filia matri
Omnibus est terris, omni quæsita profundo.
Illam non udis veniens Aurora capillis
Cessantem vidit, non Hesperus; illa duabus Flammiferas pinus manibus succendit ab Etnâ, Perque pruinosas tulit irrequieta tenebras. Rursus ubi alma dies hebetârat sidera, natam Solis ad occasus solis quærebat ab ortu. Fessa labore sitim collegerat, oraque nulli
Colluerant fontes, cùm tectam stramine vidit Forte casam parvasque fores pulsavit. At inde Prodit anus, divamque videt, lymphamque roganti Dulce dedit, tostâ quod coxerat antè polentâ. Dum bibit illa datum, duri puer oris et audax Constitit ante deam, risitque, avidamque vocavit. Offensa est, neque adhuc epotâ parte loquentem Cum liquido mixtâ perfudit diva polentâ. Combibit os maculas, et, quà modò brachia gessit, Crura gerit; cauda est mutatis addita membris; Inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi, Contrahitur, parvâque minor mensura lacertâ est. Mirantem flentemque et tangere monstra parantem Fugit anum, latebramque petit, aptumque colori Nomen habet, variis stellatus corpora guttis.
Quas dea per terras et quas erraverit undas, Dicere longa mora est: quærenti defuit orbis. Sicaniam repetit, dumque omnia lustrat eundo, Venit et ad Cyanen. Ea, ni mutata fuisset,
Omnia narrâsset; sed et os et lingua volenti
Dicere non aderant ; nec, quo loqueretur, habebat.
Nescit adhuc, ubi sit; terras tamen increpat omnes,
Ingratasque vocat nec frugum munere dignas, Trinacriam ante alias, in quâ vestigia damni Reperit. Ergo illic sævâ vertentia glebas Fregit aratra manu; parilique irata colonos
Ruricolasque boves leto dedit, arvaque jussit Fallere depositum, vitiataque semina fecit. Fertilitas terræ, latum vulgata per orbem, Cassa jacet primis segetes moriuntur in herbis, Et modò sol nimius, nimius modò corripit imber, Sideraque ventique nocent, avidæque volucres Semina jacta legunt, lolium tribulique fatigant Triticeas messes et inexpugnabile gramen.
Tum caput Eleïs Alpheïas extulit undis, Rorantesque comas a fronte removit ad aures, Atque ait: 'O toto quæsitæ virginis orbe Et frugum genitrix, immensos siste labores, Neve tibi fidæ violenta irascere terræ. Terra nihil meruit, patuitque invita rapinæ. Nec sum pro patriâ supplex; huc hospita veni: Pisa mihi patria est, et ab Elide ducimus ortus; Sicaniam peregrina colo; sed gratior omni
Hæc mihi terra solo est. Hos nunc Arethusa penates,
Hanc habeo sedem, quam tu, mitissima, serva.
Mota loco cur sim, tantique per æquoris undas Advehar Ortygiam, veniet narratibus hora Tempestiva meis, cùm tu curisque levata, Et vultûs melioris eris. Mihi pervia tellus Præbet iter, subterque imas ablata cavernas Hic caput attollo, desuetaque sidera cerno. Ergo, dum Stygio sub terris gurgite labor, Visa tua est oculis illic Proserpina nostris. Illa quidem tristis, nec adhuc interrita vultu, Sed regina tamen, sed opaci maxima mundi, Sed tamen inferni pollens matrona tyranni.'
Mater ad auditas stupuit, ceu saxea, voces, Attonitæque diu similis fuit: utque dolore
« ZurückWeiter » |