Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tum verò indomitas ardescit vulgus in iras, Telaque conjiciunt; et sunt, qui Cephea dicant Cum genero debere mori. Sed limine tecti Exierat Cepheus, testatus jusque fidemque Hospitiique deos ea, se prohibente, moveri. Bellica Pallas adest, et protegit ægide fratrem, Datque animos.

45

Erat Indus Athis, quem flumine Gange

Edita Limnate vitreis peperisse sub undis

Creditur, egregius formâ, quam divite cultu
Augebat, bis adhuc octonis integer annis,

50

Indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat
Aureus; ornabant aurata monilia collum,
Et madidos myrrhâ curvum crinale capillos.

Ille quidem jaculo quamvis distantia misso

Figere doctus erat, sed tendere doctior arcus.

55

Tum quòque lenta manu flectentem cornua Perseus
Stipite, qui mediâ positus fumabat in arâ,

Perculit, et fractis confudit in ossibus ora.

Hunc ubi laudatos jactantem in sanguine vultus
Assyrius vidit Lycabas, junctissimus illi
Et comes et veri non dissimulator amoris ;
Postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam
Deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus
Arripit, et, 'Mecum tibi sint certamina,' dixit;
'Nec longùm pueri fato lætabere, quo plus
Invidiæ quàm laudis habes.' Hæc omnia nondum
Dixerat: emicuit nervo penetrabile telum,
Vitatumque tamen sinuosâ veste pependit.
Vertit in hunc harpen spectatam cæde Medusæ
Acrisioniades, adigitque in pectus. At ille

Jam moriens, oculis sub nocte natantibus atrâ

60

65

70

Circumspexit Athin, seque acclinavit ad illum,
Et tulit ad manes junctæ solatia mortis.

Nec Phineus ausus concurrere cominus hosti
Intorquet jaculum, quod detulit error in Idan,
Expertem frustrà belli et neutra arma secutum.

Ille tuens oculis immitem Phinea torvis,

75

'Quandoquidem in partes,' ait, 'abstrahor, accipe, Phineu,
Quem fecisti hostem, pensaque hoc vulnere vulnus.'
Jamque remissurus tractum de corpore telum
Sanguine defectos cecidit collapsus in artus.

80

85

Hic quòque Cephenum post regem primus Odites Ense jacet Clymeni; Protenora percutit Hypseus; Hypsea Lyncides. Fuit et grandævus in illis Emathion, æqui cultor timidusque deorum; Quem quoniam prohibent anni bellare, loquendo Pugnat, et incessit, scelerataque devovet arma. Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis Decutit ense caput, quod protinus incidit aræ, Atque ibi semanimi verba exsecrantia linguâ Edidit, et medios animam exspiravit in ignes. Plus tamen exhausto superest: namque omnibus unum Opprimere est animus. Conjurata undique pugnant Agmina pro causâ meritum impugnante fidemque. Hac pro parte socer frustrà pius et nova conjux Cum genitrice favent, ululatuque atria complent. Sed sonus armorum superat, gemitusque cadentûm, Pollutosque simul multo Bellona Penates Sanguine perfundit, renovataque prælia miscet. Circueunt unum Phineus et mille secuti

Phinea; tela volant hibernâ grandine plura

Præter utrumque latus, præterque et lumen et aures.

90

.95

...100

Applicat hic humeros ad magnæ saxa columnæ,
Tutaque terga gerens, adversaque in agmina versus,
Sustinet instantes. Instabat parte sinistrâ

105

Choanius Molpeus, dextrâ Nabatæus Ethemon.

Tigris ut, auditis diversâ valle duorum
Exstimulata fame mugitibus armentorum,
Nescit, utrò potiùs ruat, et ruere ardet utròque;
Sic dubius Perseus, dextrâ lævâne feratur,
Molpea trajecti submovit vulnere cruris;

110

Contentusque fugâ est. Neque enim dat tempus Ethe

mon,

Sed furit, et, cupiens alto dare vulnera collo,
Non circumspectis exactum viribus ensem
Fregit, et extremâ percussæ parte columnæ
Lamina dissiluit, dominique in gutture fixa est.
Non tamen ad letum causas satis illa valentes
Plaga dedit. Trepidum Perseus et inertia frustrà
Brachia tendentem Cyllenide confodit harpe.

115

PHINEUS AND HIS COMPANIONS TURNED TO STONE.

Verùm ubi virtutem turbæ succumbere vidit,
'Auxilium,' Perseus, 'quoniam sic cogítis ipsi,'
Dixit, ab hoste petam. Vultus avertite vestros,
Si quis amicus adest:' et Gorgonis extulit ora.
'Quære alium, tua quem moveant miracula,' dixit
Thescelus; utque manu jaculum fatale parabat
Mittere, in hoc hæsit signum de marmore gestu.
Proximus huic Ampyx animi plenissima magni
Pectora Lyncidæ gladio petit, inque petendo
Dextera diriguit, nec citrà mota nec ultrà.

120

125

At Nileus, qui se genitum septemplice Nilo

130

Ementitus erat, clypeo quòque flumina septem
Argento partim, partim cælaverat auro,

Adspice,' ait, 'Perseu, nostræ primordia gentis;
Magna feres tacitas solatia mortis ad umbras,
A tanto cecidisse viro.' Pars ultima vocis

In medio suppressa sono est, adapertaque velle
Ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis.

6

Increpat hos, Vitioque animi, non viribus,' inquit, 'Gorgoneis torpetis,' Eryx: 'incurrite mecum,

Et prosternite humi juvenem magica arma moventem.' Incursurus erat; tenuit vestigia tellus,

Immotusque silex armataque mansit imago.

Hi tamen ex merito pœnam subiêre; sed unus
Miles erat Persei, pro quo dum pugnat, Aconteus,
Gorgone conspectâ saxo concrevit oborto.
Quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo
Ense ferit; sonuit tinnitibus ensis acutis.
Dum stupet Astyages, naturam traxit eandem,
Marmoreoque manet vultus mirantis in ore.
Nomina longa mora est mediâ de plebe virorum
Dicere. Bis centum restabant corpora pugnæ;
Gorgone bis centum riguerunt corpora visâ.

Pœnitet injusti nunc denique Phinea belli.
Sed quid agat? Simulacra videt diversa figuris,
Agnoscitque suos, et nomine quemque vocatum
Poscit opem; credensque parum, sibi proxima tangit
Corpora: marmor erant. Avertitur, atque ita supplex
Confessasque manus obliquaque brachia tendens
'Vincis,' ait, 'Perseu: remove tua monstra, tuæque
Saxificos vultus, quæcumque ea, tolle Medusæ,
Tolle, precor. Non nos odium regnive cupido
Compulit ad bellum; pro conjuge movimus arma.

135

141

145

150

155

160

Causa fuit meritis melior tua, tempore nostra.
Non cessisse piget. Nihil, o fortissime, præter
Hanc animam concede mihi, tua cetera sunto.'
Talia dicenti neque eum, quem voce rogabat,
Respicere audenti, 'Quod,' ait, 'timidissime Phineu,
Et possum tribuisse, et magnum munus inerti est,
(Pone metum) tribuam: nullo violabere ferro.
Quin etiam mansura dabo monumenta per ævum;
Inque domo soceri semper spectabere nostri,
Ut mea se sponsi soletur imagine conjux.'
Dixit, et in partem Phorcynida transtulit illam,
Ad quam se trepido Phineus obverterat ore.
Tum quòque conanti sua flectere lumina cervix
Diriguit, saxoque oculorum induruit humor.
Sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex
Submissæque manus faciesque obnoxia mansit.

165

170

175

PROSERPINE CARRIED OFF BY PLUTO.

v. 341.

Prima Ceres unco glebam dimovit aratro ;
Prima dedit fruges alimentaque mitia terris;
Prima dedit leges; Cereris sunt omnia munus.
Illa canenda mihi est. Utinam modò dicere possem
Carmina digna deâ! certè est dea carmine digna.
Vasta giganteis injecta est insula membris

180

Trinacris, et magnis subjectum molibus urget
Etherias ausum sperare Typhoëa sedes.

185

Nititur ille quidem, pugnatque resurgere sæpe ;
Dextra sed Ausonio manus est subjecta Peloro,
Læva, Pachyne, tibi, Lilybæo crura premuntur,
Degravat Ætna caput, sub quâ resupinus arenas

190

« ZurückWeiter »