Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tum verò indomitas ardescit vulgus in iras, Telaque conjiciunt ; et sunt, qui Cephea dicant Cum genero debere mori. Sed limine tecti Exierat Cepheus, testatus jusque fidemque Hospitiique deos ea, se prohibente, moveri.

45 Bellica Pallas adest, et protegit ægide fratrem, Datque animos. Erat Indus Athis, quem flumine Gango Edita Limnate vitreis peperisse sub undis Creditur, egregius formâ, quam divite cultu Augebat, bis adhuc octonis integer annis,

50 Indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat Aureus; ornabant aurata monilia collum, Et madidos myrrhâ curvum crinale capillos. Ille quidem jaculo quamvis distantia misso Figere doctus erat, sed tendere doctior arcus.

55 Tum quòque lenta manu flectentem cornua Perseus Stipite, qui mediâ positus fumabat in arâ, Perculit, et fractis confudit in ossibus ora.

Hunc ubi laudatos jactantem in sanguine vultus Assyrius vidit Lycabas, junctissimus illi

60 Et comes et veri non dissimulator amoris ; Postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam Deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus Arripit, et, "Mecum tibi sint certamina,' dixit ; Nec longum pueri fato lætabere, quo plus

65 Invidiæ quàm laudis habes.' Hæc omnia nondum Dixerat: emicuit nervo penetrabile telum, Vitatumque tamen sinuosâ veste pependit. Vertit in hunc harpen spectatam cæde Medusæ Acrisioniades, adigitque in pectus. At ille

70 Jam moriens, oculis sub nocte natantibus atra

85

Circumspexit Athin, seque acclinavit ad illum,
Et tulit ad manes junctæ solatia mortis.

Nec Phineus ausus concurrere cominus hosti
Intorquet jaculum, quod detulit error in Idan,

75 Expertem frustrà belli et neutra arma secutum. Ille tuens oculis immitem Phinea torvis,

Quandoquidem in partes,' ait, 'abstrahor, accipe, Phineu, Quem fecisti hostem, pensaque hoc vulnere vulnus.' Jamque remissurus tractum de corpore telum

80 Sanguine defectos cecidit collapsus in artus.

Hic quòque Cephenum post regem primus Odites
Ense jacet Clymeni; Protenora percutit Hypseus;
Hypsea Lyncides. Fuit et grandævus in illis
Emathion, æqui cultor timidusque deorum;
Quem quoniam prohibent anni bellare, loquendo
Pugnat, et incessit, scelerataque devovet arma.
Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis
Decutit ense caput, quod protinus incidit aræ,
Atque ibi semanimi verba exsecrantia lingua

90
Edidit, et medios animam exspiravit in ignes.
Plus tamen exhausto superest : namque omnibus unum
Opprimere est animus. Conjurata undique pugnant
Agmina pro causâ meritum impugnante fidemque.
Hac pro parte socer frustrà pius et nova conjux 95
Cum genitrice favent, ululatuque atria complent.
Sed sonus armorum superat, gemitusque cadentûm,
Pollutosque simul multo Bellona Penates
Sanguine perfundit, renovataque prælia miscet.
Circueunt unum Phineus et mille secuti

100 Phinea; tela volant hibernâ grandine plura Præter utrumque latus, præterque et lumen et aures.

Applicat hic humeros ad magnæ saxa columnæ,
Tutaque terga gerens, adversaque in agmina versus,
Sustinet instantes. Instabat parte sinistra

105
Choanius Molpeus, dextrâ Nabatæus Ethemon.
Tigris ut, auditis diversâ valle duorum
Exstimulata fame mugitibus armentorum,
Nescit, utrò potiùs ruat, et ruere ardet utròque ;
Sic dubius Perseus, dextrâ lævâne feratur,

110 Molpea trajecti submovit vulnere cruris; Contentusque fugâ est. Neque enim dat tempus Ethe

mon,
Sed furit, et, cupiens alto dare vulnera collo,
Non circumspectis exactum viribus ensem
Fregit, et extremâ percussæ parte columnæ

115
Lamina dissiluit, dominique in gutture fixa est.
Non tamen ad letum causas satis illa valentes
Plaga dedit. Trepidum Perseus et inertia frustrà
Brachia tendentem Cyllenide confodit harpe.

PHINEUS AND HIS COMPANIONS TURNED TO STONE.

120

Verùm ubi virtutem turbæ succumbere vidit,
· Auxilium,' Perseus, quoniam sic cogitis ipsi,
Dixit, 'ab hoste petam. Vultus avertite vestros,
Si quis amicus adest:' et Gorgonis extulit ora.
Quære alium, tua quem moveant miracula,' dixit
Thescelus ; utque manu jaculum fatale parabat
Mittere, in hoc hæsit signum de marmore gestu.
Proximus huic Ampyx animi plenissima magni
Pectora Lyncidæ gladio petit, inque petendo
Dextera diriguit, nec citrà mota nec ultrà.
At Nileus, qui se genitum septemplice Nilo

125

130

Ementitus erat, clypeo quòque flumina septem
Argento partim, partim cælaverat auro,
• Adspice,' ait, · Perseu, nostræ primordia gentis;
Magna feres tacitas solatia mortis ad umbras,
A tanto cecidisse viro.' Pars ultima vocis

135
In medio suppressa sono est, ada pertaque velle
Ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis.
Increpat hos, Vitioque animi, non viribus, inquit,

Gorgoneis torpetis,' Eryx: 'incurrite mecum, Et prosternite humi juvenem magica arma moventem.' Incursurus erat; tenuit vestigia tellus,

141 Immotusque silex armataque mansit imago.

Hi tamen ex merito pænam subiêre; sed unus Miles erat Persei, pro quo dum pugnat, Aconteus, Gorgone conspectâ saxo concrevit oborto.

145 Quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo Ense ferit ; sonuit tinnitibus ensis acutis. Dum stupet Astyages, naturam traxit eandem, Marmoreoque manet vultus mirantis in ore. Nomina longa mora est mediâ de plebe virorum 150 Dicere. Bis centum restabant corpora pugnæ ; Gorgone bis centum riguerunt corpora visâ.

Pænitet injusti nunc denique Phinea belli. Sed quid agat ? Simulacra videt diversa figuris, Agnoscitque suos, et nomine quemque vocatum 155 Poscit opem ; credensque parum, sibi proxima tangit Corpora: marmor erant. Avertitur, atque ita supplex Confessasque manus obliquaque brachia tendens • Vincis,' ait, `Perseu : remove tua monstra, tuæque Saxificos vultus, quæcumque ea, tolle Medusa, 160 Tolle, precor. Non nos odium regnive cupido Compulit ad bellum ; pro conjuge movimus arma.

Causa fuit meritis melior tua, tempore nostra.
Non cessisse piget. Nihil, o fortissime, præter
Hanc animam concede mihi, tua cetera sunto.' 165
Talia dicenti neque eum, quem voce rogabat,
Respicere audenti, 'Quod,' ait, timidissime Phineu,
Et possum tribuisse, et magnum munus inerti est,
(Pone metum) tribuam : nullo violabere ferro.
Quin etiam mansura dabo monumenta per ævum ;

170
Inque domo soceri semper spectabere nostri,
Ut mea se sponsi soletur imagine conjux.'
Dixit, et in partem Phorcynida transtulit illam,
Ad quam se trepido Phineus obverterat ore.
Tum quoque conanti sua flectere lumina cervix 175
Diriguit, saxoque oculorum induruit humor.
Sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex
Submissæque manus faciesque obnoxia mansit.

PROSERPINE CARRIED OFF BY PLUTO.

V. 341.

180

Prima Ceres unco glebam dimovit aratro;
Prima dedit fruges alimentaque mitia terris;
Prima dedit leges; Cereris sunt omnia munus.
Illa canenda mihi est. Utinam modò dicere possem
Carmina digna deâ ! certè est dea carmine digna.

Vasta giganteis injecta est insula membris
Trinacris, et magnis subjectum molibus urget
Ætherias ausum sperare Typhoëa sedes.
Nititur ille quidem, pugnatque resurgere sæpe ;
Dextra sed Ausonio manus est subjecta Peloro,
Læva, Pachyne, tibi, Lilybæo crura premuntur,
Degravat Ætna caput, sub quâ resupinus arenas

185

190

« ZurückWeiter »