Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

PERSEUS RESCUES ANDROMEDA.

v. 662.

Clauserat Hippotades æterno carcere ventos, Admonitorque operum cælo clarissimus alto Lucifer ortus erat. Pennis ligat ille resumptis Parte ab utrâque pedes, teloque accingitur unco, Et liquidum motis talaribus aëra findit.

310 Gentibus innumeris circùmque infràque relictis, Æthiopum populos Cepheaque conspicit arva.

Illic immeritam maternæ pendere linguæ Andromeden pænas injustus jusserat Ammon. Quam simul ad duras religatam brachia cautes 315 Vidit Abantiades; ait, “O non digna catenis, Pande requirenti nomen terræque tuumque, Et cur vincla geras. Primò silet illa, nec audet Appellare virum virgo, manibusque modestos Celâsset vultus, si non religata fuisset.

320 Lumina, quod potuit, lacrymis implevit obortis. Sæpius instanti, sua ne delicta fateri Nolle videretur, nomen terræque suumque, Quantaque maternæ fuerit fiducia formæ, Indicat; et, nondum memoratis omnibus, unda 325 Insonuit, veniensque immenso bellua ponto Eminet, et latum sub pectore possidet æquor. Conclamat virgo: genitor lugubris, et una Mater adest, ambo miseri, sed justiùs illa. Nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus 330 Plangoremque ferunt, vinctoque in corpore adhærent. Cum sic hospes ait : Lacrymarum longa manere Tempora vos poterunt; ad opem brevis hora ferendam est.

Hanc ego si peterem Perseus Jove natus, et ille
Gorgonis anguicomæ Perseus superator, et alis 335
Ætherias ausus jactatis ire per auras,
Præferrer cunctis certè gener. Addere tantis
Dotibus et meritum (faveant modò numina) tento.
Ut mea sit, servata meâ virtute, paciscor.'
Accipiunt legem, (quis enim dubitaret ?) et orant, 340
Promittuntque super regnum dotale parentes.

Ecce, velut navis præfixo concita rostro
Sulcat aquas, juvenum sudantibus acta lacertis
Sic fera, dimotis impulsu pectoris undis,
Tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto 345
Funda potest plumbo medii transmittere cæli;
Cùm subito juvenis, pedibus tellure repulsa,
Arduus in nubes abiit. Ut in æquore summo
Umbra viri visa est, visam fera sævit in umbram.
Utque Jovis præpes, vacuo cùm vidit in arvo 350
Præbentem Phæbo liventia terga draconem,
Occupat aversum, neu sæva retorqueat ora,
Squamigeris avidos figit cervicibus ungues ;
Sic celeri missus præceps per inane volatu
Terga feræ pressit, dextroque frementis in armo 355
Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo.
Vulnere læsa gravi modò se sublimis in auras
Attollit, modo subdit aquis, modò more ferocis
Versat apri, quem turba canum circumsona terret.
Ille avidos morsus velocibus effugit alis,

360 Quàque patent, nunc terga cavis supèr obsita conchis, Nunc laterum costas, nunc quà tenuissima cauda Desinit in piscem, falcato verberat ense. Bellua puniceo mixtos cum sanguine fluctus Ore vomit. Maduêre graves adspergine pennæ;

365

370

Nec bibulis ultrà Perseus talaribus ausus
Credere, conspexit scopulum, qui vertice summo
Stantibus exstat aquis, operitur ab æquore moto.
Nixus eo, rupisque tenens juga prima sinistra,
Ter quater exegit repetita per ilia ferrum.

Littora cum plausu clamor superasque deorum
Implevere domos. Gaudent, generumque salutant,
Auxiliumque domûs servatoremque fatentur
Cassiope Cepheusque pater. Resoluta catenis
Incedit virgo, pretiumque et causa laboris.

375

NUPTIALS OF PERSEUS AND ANDROMEDA.

380

Dîs tribus ille focos totidem de cespite ponit,
Lævum Mercurio, dextrum tibi, bellica virgo,
Ara Jovis media est. Mactatur vacca Minervæ,
Alipedi vitulus, taurus tibi, summe deorum.
Protinus Andromeden et tanti præmia facti
Indotata rapit. Tædas Hymenæus Amorque
Præcutiunt; largis satiantur odoribus ignes,
Sertaque dependent tectis, et ubique lyræque
Tibiaque et cantus, animi felicia læti
Argumenta, sonant; reseratis aurea valvis
Atria tota patent, pulchroque instructa paratu
Cephenum proceres ineunt convivia regis.

Postquam epulis functi generosi munere Bacchi
Diffudêre animos, cultusque genusque locorum
Quærit Abantiades: quærenti protinus unus
Narrat Lyncides moresque habitumque virorum.
Quæ simul edocuit, Nunc, o fortissime,' dixit,
* Fare, precor, Perseu, quantâ virtute quibusque
Artibus abstuleris crinita draconibus ora.'

385

390

Narrat Agenorides gelido sub Atlante jacentem 395
Esse locum solidæ tutum munimine molis;
Cujus in introitu geminas habitasse sorores
Phorcidas, unius sortitas luminis usum:
Id se solerti furtim, dum traditur, astu
Suppositâ cepisse manu ; perque abdita longè 400
Deviaque et silvis horrentia saxa fragosis
Gorgoneas tetigisse domos, passimque per agros
Perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque
In silicem ex ipsis visâ conversa Medusa:
Se tamen horrendæ clypei, quod læva gerebat, 405
Ære repercusso formam adspexisse Medusæ,
Dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat,
Eripuisse caput collo; pennisque fugacem
Pegason et fratrem, matris de sanguine natos.

BOOK V.

A TUMULT EXCITED BY PHINEUS.

V. 1.

Dumque ea Cephenum medio Danaëius heros
Agmine commemorat, fremitu regalia turbæ
Atria complentur; nec conjugialia festa
Qui canat, est clamor, sed qui fera nuntiet arma;
Inque repentinos convivia versa tumultus
Assimulare freto possis, quod sæva quietum
Ventorum rabies motis exasperat undis.
Primus in his Phineus, belli temerarius auctor,

5

[ocr errors]

Fraxineam quatiens æratæ cuspidis hastam,
En,' ait, 'en adsum præreptæ conjugis ultor.

10 Nec mihi te pennæ nec falsum versus in aurum Jupiter, eripiet.' Conanti mittere Cepheus, "Quid facis ?' exclamat: 'quæ te, germane, furentem Mens agit in facinus ? Meritisne hæc gratia tantis Redditur, hac vitam servatæ dote rependis?

15 Quam tibi non Perseus, verum si quæris, ademit, Sed grave Nereïdum numen, sed corniger Ammon, Sed quæ visceribus veniebat bellua ponti Exsaturanda meis. Illo tibi tempore rapta est, Quo peritura fuit. Nisi si, crudelis, id ipsum

20 Exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro. Scilicet haud satis est, quòd, te spectante, revincta est, Et nullam quòd opem patruus sponsusve tulisti: Insuper, a quoquam quòd sit servata, dolebis, Præmiaque eripies ? Quæ si tibi magna videntur, 25 Ex illis scopulis, ubi erant affixa, petîsses. Nunc sine, qui petiit, per quem hæc non orba senectus, Ferre, quod et meritis et voce est pactus ; eumque Non tibi sed certæ prælatum intellige morti.' Ille nihil contrà, sed et hunc et Persea vultu

30 Alterno spectans, petat hunc ignorat an illum; Cunctatusque brevi, contortam viribus hastam, Quantas ira dabat, nequicquam in Persea misit'; Et stetit illa toro : stratis tum denique Perseus Exsiluit, teloque ferox inimica remisso

35 Pectora rupisset, nisi post altaria Phineus Isset : et (indignum!) scelerato profuit ara. Fronte tamen Rhæti non irrita cuspis adhæsit. Qui postquam cecidit, ferrumque ex osse revulsum est, Calcitrat, et positas adspergit sanguine mensas.

40

« ZurückWeiter »