Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Induitur pallam, tortoque incingitur angue,
Egrediturque domo. Luctus comitatur euntem,
Et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu.

165
Limine constiterat : postes tremuisse feruntur
Æolii, pallorque fores infecit acernas,
Solque locum fugit. Monstris est territa conjux,
Territus est Athamas, tectoque exire parabant.
Obstitit infelix, aditumque obsedit Erinnys,

170 Nexaque vipereis distendens brachia nodis, Cæsariem excussit. Motæ sonuêre colubræ, Parsque jacent humeris, pars circum tempora lapse Sibila dant, saniemque vomunt, linguasque coruscant. Inde duos mediis abrupit crinibus angues,

175 Pestiferâque manu raptos immisit. At illi Inoosque sinus Athamanteosque pererrant, Inspirantque graves animas; nec vulnera membris Ulla ferunt: mens est, quæ diros sentiat ictus. Attulerat secum liquidi quoque monstra veneni, 180 Oris Cerberei spumas et virus Echidnæ, Erroresque vagos cæcæque oblivia mentis, Et scelus et lacrymas rabiemque et cædis amorem, Omnia trita simul: quæ, sanguine tincta recenti, Coxerat ære cavo, viridi versata cicutâ.

185 Dumque pavent illi, vertit furiale venenum Pectus in amborum, præcordiaque intima movit. Tum, face jactatâ per eundem sæpius orbem, Consequitur motis velociter ignibus ignes. Sic victrix jussique potens ad inania magni

190 Regna redit Ditis, sumptumque recingitur anguem.

Protinus Æolides mediâ furibundus in aulâ Clamat, Io, comites, his retia tendite silvis ·

Hic modò cum geminâ visa est mihi prole leæna.'
Utque feræ, sequitur vestigia conjugis amens, 195
Deque sinu matris ridentem et parva Learchum
Brachia tendentem rapit, et bis terque per auras
More rotat fundæ, rigidoque infantia saxo
Discutit ora ferox. Tum denique concita mater,
(Seu dolor hoc fecit seu sparsi causa veneni) 200
Exululat, passisque fugit malè sana capillis,
Teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis
Evoë, Bacche !' sonat. Bacchi sub nomine Juno
Risit, et, 'Hos usus præstet tibi,' dixit, 'alumnus.'

Imminet æquoribus scopulus : pars ima cavatur 205
Fluctibus, et tectas defendit ab imbribus undas:
Summa riget, frontemque in apertum porrigit æquor.
Occupat hunc (vires insania fecerat) Ino,
Seque super pontum, nullo tardata timore,
Mittit onusque suum. Percussa recanduit unda. 210

At Venus, immeritæ neptis miserata labores, Sic patruo blandita suo est : 'O numen aquarum, Proxima cui cælo cessit, Neptune, potestas, Magna quidem posco; sed tu miserere meorum, Jactari quos cernis in Ionio immenso,

215 Et dîs adde tuis. Aliqua et mihi gratia ponto est ; Si tamen in medio quondam concreta profundo Spuma fui, Graiumque manet mihi nomen ab illâ.' Annuit oranti Neptunus, et abstulit illis, Quod mortale fuit, majestatemque verendam 220 Imposuit, nomenque simul faciemque novavit, Leucotheeque deum cum matre Palæmona dixit.

CADMUS AND HARMONIA CHANGED TO SERPENTS.

V. 562.
Nescit Agenorides natam parvumque nepotem
Æquoris esse deos. Luctu serieque laborum
Victus et ostentis, quæ plurima viderat, exit

225
Conditor urbe suâ, tanquam fortuna locorum,
Non sua se premeret; longisque erroribus actus
Contigit Illyricos profugâ cum conjuge fines.
Jamque malis annisque graves, dum prima retractant
Fata domûs, repetuntque suos sermone labores; 230
*Num sacer ille meâ trajectus cuspide serpens,'
Cadmus ait, 'fuerat, tunc cùm Sidone profectus
Vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes?
Quem si cura deûm tann certâ vindicat irâ,
Ipse, precor, serpens in longam porrigar alvum.' 235
Dixit, et, ut serpens, in longam tenditur alvum,
Duratæque cuti squamas increscere sentit,
Nigraque cæruleis variari corpora guttis,
In pectusque cadit pronus, commissaque in unum
Paulatim tereti tenuantur acumine crura.

240 Brachia jam restant : quæ restant, brachia tendit, Et, lacrymiş per adhuc humana fluentibus ora, Accede, o conjux, accede, miserrima,' dixit, Dumque aliquid superest de me, me tange, manumque Accipe, dum manus est, dum non totum occupat anguis.' Ille quidem vult plura loqui, sed lingua repentè 246 In partes est fissa duas; nec verba volenti Sufficiunt ; quotiesque aliquos parat edere questus, Sibilat: hanc illi vocem Natura relinquit.

Nuda manu feriens exclamat pectora conjux: 250 •Cadme, mane, teque, infelix, his, exue monstris. Cadmè, quid hoc ? Ubi pes, ubi sunt humerique ma

nusque ? Et color et facies et, dum loquor, omnia ?

Cur non Me quoque, cælestes, in eundem vertitis anguem?' Dixerat. Ille suæ lambebat conjugis ora,

255 Inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat, Et dabat amplexus, assuetaque colla petebat. Quisquis adest (aderant comites) terretur. At illa Lubrica permulcet cristati colla draconis, Et subitò duo sunt, junctoque volumine serpunt,

260 Donec in appositi nemoris subiêre latebras. Nunc quoque nec fugiunt hominem, nec vulnere lædunt, Quidque priùs fuerint, placidi meminêre dracones.

ATLAS CHANGED INTO A MOUNTAIN.

V. 620.

265

Inde per immensum ventis discordibus actus Nunc huc, nunc illuc, exemplo nubis aquosæ Fertur, et ex alto seductas æthere longè Despectat terras, totumque supervolat orbem. Ter gelidas Arctos, ter Cancri brachia vidit; Sæpe sub occasus, sæpe est ablatus in ortus; Jamque cadente die veritus se credere nocti Constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe, Exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes Evocet Auroræ, cursus Aurora diurnos.

Hịc hominum cunctis ingenti corpore præstans Iapetionides Atlas fuit. Ultima tellus

270

275

6

Rege sub hoc et pontus erat, qui solis anhelis
Æquora subdit equis, et fessos excipit axes.
Mille greges illi totidemque armenta per herbas
Errabant, et humum vicinia nulla premebat
Arboreæ frondes auro radiante nitentes

280
Ex auro ramos, ex auro poma tegebant.
Hospes,' ait Perseus illi, seu gloria tangit
Te generis magni, generis mihi Jupiter auctor,
Sive es mirator rerum, mirabere nostras :
Hospitium requiemque peto. Memor ille vetustæ 285
Sortis erat : (Themis hanc dederat Parnasia sortem
Tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro
Arbor, et hunc prædæ titulum Jove natus habebit.'
Id metuens, solidis pomaria clauserat Atlas
Menibus, et vasto dederat servanda draconi,

290 Arcebatque suis externos finibus omnes. Huic quoque, 'Vade procul, ne longè gloria rerum, Quas mentiris,' ait, 'longè tibi Jupiter absit.' Vimque minis addit, manibusque expellere tentat Cunctantem et placidis miscentem fortia dictis. 295 Viribus inferior, (quis enim par esset Atlantis Viribus?) At quoniam parvi tibi gratia nostra est, Accipe munus,' ait; lævâque a parte Medusæ Ipse retroversus squalentia protulit ora. Quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comæque 300 In silvas abeunt; juga sunt humerique manusque; Quod caput antè fuit, summo est in monte cacumen; Ossa lapis fiunt. Tum partes auctus in omnes Crevit in immensum, (sic dî statuistis) et omne Cum tot sideribus cælum requievit in illo.

305 6

« ZurückWeiter »