Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

20

Tempore crevit amor: tædæ quòque jure coîssent,
Sed vetuêre patres.

Fissus erat tenui rimâ, quam duxerat olim,
Cùm fieret, paries donui communis utrique.
Id vitium nulli per sæcula longa notatum,

10 (Quid non sentit amor?) primi vidistis, amantes, Et vocis fecistis iter. Tum, murmure parvo Multa priùs questi, statuunt, ut nocte silenti Fallere custodes foribusque excedere tentent, Cùmque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant : 15 Neve sit errandum lato spatiantibus arvo, Conveniant ad busta Nini, lateantque sub umbrâ Arboris. Arbor ibi, niveis uberrima pomis, Ardua morus, erat, gelido contermina fonti. Pacta placent, et lux, tardè decedere visa, Præcipitatur aquis, et aquis nox surgit ab îsdem.

Callida per tenebras, versato cardine, Thisbe Egreditur, fallitque suos, adopertaque vultum Pervenit ad tumulum, dictâque sub arbore sedit: Audacem faciebat amor. Venit ecce recenti

25 Cæde leæna boum spumantes oblita rictus, Depositura sitim vicini fontis in undâ. : Quam procul ad lunæ radios Babylonia Thisbe Vidit, et obscurum timido pede fugit in antrum, Dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit.

30 Ut lea sæva sitim multâ compescuit undâ, Dum redit in silvas, inventos fortè sine ipsâ Ore cruentato tenues laniavit amictus.

Seriùs egressus vestigia vidit in alto Pulvere certa feræ, totoque expalluit ore

35 Pyramus. Ut verò vestem quòque sanguine tinctam Reperit, “Una duos,' inquit, 'nox perdet amantes,

E quibus illa fuit longâ dignissima vitâ;
Nostra nocens anima est. Ego te, miseranda, peremi,
In loca plena metûs, qui jussi, nocte venires,

40
Nec prior huc veni. Nostrum divellite corpus,
Et scelerata fero consumite viscera morsu,
O quicunque sub hac habitatis rupe, leones!
Sed timidi est optare necem.' Velamina Thisbes
Tollit, et ad pactæ secum fert arboris umbram; 45
Utque dedit notæ lacrymas, dedit oscula vesti,
Accipe nunc, inquit, 'nostri quòque sanguinis haustus:
Quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum.
Nec mora ; ferventi moriens e vulnere traxit,
Et jacuit resupinus humi: cruor emicat altė,

50 Non aliter, quàm cùm vitiato fistula plumbo Scinditur, et tenui stridente foramine longas | Ejaculatur aquas, atque ictibus aëra rumpit. Arborei fetus adspergine cædis in atram Vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix 55 Purpureo tingit pendentia mora colore.

Ecce, metu nondum posito, ne fallat amantem, Illa redit, juvenemque oculis animoque requirit, Quantaque vitârit narrare pericula gestit. Utque locum et visam cognoscit in arbore formam, 60 (Sic facit incertam pomi color) hæret, an hæc sit. Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum Membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo Pallidiora gerens exhorruit æquoris instar, Quod tremit, exiguâ cùm summum stringitur aura. 65 Sed postquam remorata suos cognovit amores, Percutit indignos claro plangore lacertos, Et, laniata comas amplexaque corpus amatum, Vulnera supplevit lacrymis, fletumque cruori

Miscuit, et, gelidis in vultibus oscula figens,

70 · Pyrame,' clamavit, quis te mihi casus ademit? Pyrame, responde. Tua te carissima Thisbe Nominat : exaudi, vultusque attolle jacentes.' Ad nomen Thisbes oculos jam morte gravatos Pyramus erexit, visâque recondidit illâ.

75 Quæ postquam vestemque suam cognovit, et ense Vidit ebur vacuum, Tua te manus, inquit, amorque Perdidit, infelix. Est et mihi fortis in unum Hoc manus, est et amor; dabit hic in vulnera vires. Persequar exstinctum, letique miserrima dicar

80 Causa comesque tui : quique a me morte revelli Heu solâ poteras, poteris nec morte revelli. Hoc tamen amborum verbis estote rogati, O multùm miseri meus illiusque parentes, Ut, quos certus amor, quos hora novissima junxit, 85 Componi tumulo non invideatis eodem. At tu, quæ ramis, arbor, miserabile corpus Nunc tegis unius, mox es tectura duorum, Signa tene cædis, pullosque et luctibus aptos Semper habe fetus, gemini monumenta cruoris.' 90 Dixit, et aptato pectus mucrone sub imum Incubuit ferro, quod adhuc a cæde tepebat.

Vota tamen tetigêre deos, tetigêre parentes : Nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater: Quodque rogis superest, unâ requiescit in urna. 95

INO AND MELICERTA.

v. 416. Tum verò totis Bacchi memorabile Thebis Numen erat, magnasque novi matertera vires

Narrat ubique dei, de totque sororibus expers
Una doloris erat, nisi quem fecêre sorores.

Adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem Sublimes animos et alumni numine Juno,

101 Nec tulit, et secum : Potuit de pellice natus Vertere Mæonios pelagoque immergere nautas, Et laceranda suæ nati dare viscera matri, Et triplices operire novis Minyeïdas alis:

105
Nil poterit Juno nisi inultos flere dolores ?
Idque mihi satis est ? Hæc una potentia nostra est ?
Ipse docet quid agam, (fas est et ab hoste doceri)
Quidque furor valeat, Pentheâ cæde satisque
Ac supèr ostendit. Cur non stimuletur, eatque 110
Per cognata suis exempla furoribus Ino?'

Est via declivis funestâ nubila taxo,
Ducit ad infernas per muta silentia sedes;
Styx nebulas exhalat iners, umbræque recentes
Descendunt illàc simulacraque functa sepulcris.

115
Pallor Hiemsque tenent latè loca senta; novique,
Quà sit iter, manes, Stygiam quod ducat ad urbem,
Ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis.
Mille capax aditus et apertas undique portas
Urbs habet ; utque fretum de totâ flumina terrâ, 120
Sic omnes animas locus accipit ille, nec ulli
Exiguus populo est, turbam ve accedere sentit.
Errant exsangues sine corpore et ossibus umbræ,
Parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni,
Pars alias artes, antiquæ imitamina vitæ.

125 Sustinet ire illuc, cælesti sede relictâ, (Tantum odiis iræque dabat) Saturnia Juno. Quò simul intravit, sacroque a corpore pressum Ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora,

130

136

140

145

Et tres latratus simul edidit. Illa sorores
Nocte vocat genitas, grave et implacabile numen.
(Carceris ante fores clausas adamante sedebant,
Deque suis atros pectebant crinibus angues.)
Quam simul agnorunt inter caliginis umbras,
Surrexêre deæ. Sedes scelerata vocatur.
Viscera præbebat Tityos lanianda, novemque
Jugeribus distentus erat. Tibi, Tantale, nullæ
Deprenduntur aquæ, quæque imminet, effugit arbor.
Aut petis, aut urges ruiturum, Sisyphe, saxum.
Volvitur Ixion, et se sequiturque fugitque.
Molirique suis letum patruelibus ausæ
Assiduæ repetunt, quas perdant, Belides undas.
Quos omnes acie postquam Saturnia torvâ
Vidit et ante omnes Ixiona, rursus ab illo
Sisyphon adspiciens, ‘Cur hic e fratribus, inquit,

Perpetuas patitur pænas; Athamanta superbum
Regia dives habet, qui me cum conjuge semper
Sprevit ?' et exponit causas odiique viæque,
Quidque velit. Quod vellet, erat, ne regia Cadmi
Staret, et in facinus traherent Athamanta sorores.
Imperium, promissa, preces confundit in unum,
Sollicitatque deas. Sic hæc Junone locutâ,
Tisiphone canos, ut erat, turbata capillos
Movit, et obstantes rejecit ab ore colubras.
Atque ita, “Non longis opus est ambagibus, inquit.
'Facta puta, quæcunque jubes : inamabile regnum
Desere, teque refer cæli melioris ad auras.'

Læta redit Juno: quam cælum intrare parantem
Roratis lustravit aquis Thaumantias Iris.

Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit Importuna facem, fluidoque cruore rubentem

6

150

155

160

« ZurückWeiter »