Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Mox ego, ne scopulis hærerem semper in îsdem,
Addidici regimen dextrâ moderante carinæ
Flectere, et Oleniæ sidus pluviale capellæ
Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notavi,
Ventorumque domos et portus puppibus aptos. 180

Fortè petens Delon Chiæ telluris ad oras
Applicor, et dextris adducor littora remis,
Doque leves saltus, udæque immittor arenæ.
Nox ubi consumpta est (Aurora rubescere primùm
Ceperat;) exsurgo, laticesque inferre recentes 185
Admoneo, monstroque viam, quæ ducit ad undas.
Ipse, quid aura mihi tumulo promittat ab alto,
Prospicio, comitesque voco, repetoque carinam.
“Adsumus en !” inquit sociorum primus Opheltes;
Utqué putat, prædam deserto nactus in agro,

190 Virgineâ puerum ducit per littora formâ. .

Ille, mero somnoque gravis, titubare videtur, Vixque sequi. Specto cultum faciemque gradumque : Nil ibi, quod credi posset mortale, videbam. Et sensi, et dixi sociis, “Quod numen in isto 195 Corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est. Quisquis es, o faveas, nostrisque laboribus adsis; His quoque des veniam !” " Pro nobis mitte precari,” Dictys ait, quo non alius conscendere summas Ocior antennas prensoque rudente relabi.

200 Hoc Libys, hoc flavus, proræ tutela, Melanthus, Hoc probat Alcimedon, et, qui requiemque modumque Voce dabat remis, animorum hortator Epopeus; Hoc omnes alii. Prædæ tam cæca cupido est. “Non tamen hanc sacro violari pondere pinum 205 Perpetiar," dixi: “pars hic mihi maxima juris." Inque aditu obsisto. Furit audacissimus omni.

[ocr errors]

De numero Lycabas, qui Tuscâ pulsus ab urbe
Exsilium dirâ pænam pro cæde luebat.
Is mihi, dum resto, juvenili guttura pugno.

210 Rupit; et excussum misisset in æquora, si non Hæsissem, quamvis amens, in fune retentus.

Impia turba probat factum. Tum denique Bacchus, (Bacchus enim fuerat) veluti clamore solutus Sit sopor, aque mero redeant in pectora sensus, 215 “Quid facitis ? quis clamor ?” ait ; “quâ, dicite, nautæ, Huc ope perveni? quò me deferre paratis ?" “Pone metum,” proreus, "et, quos contingere portus, Ede, velis," dixit; “terrâ sistêre petitâ." “Naxon,” ait Liber, “cursus advertite vestros : 220 Illa mihi domus est ; vobis erit hospita tellus." Per mare fallaces perque omnia numina jurant Sic fore, meque jubent pictæ dare vela carinæ. Dextrâ Naxos erat : dextrâ mihi lintea danti, 224 “Quid facis, o demens ? quis te furor..?" inquit Opheltes, “ Pro se quisque timet ; lævam pete!” Maxima nutu Pars mihi significat, pars, quid velit, aure susurrat. Obstupui, “ Capiatque aliquis moderamina,” dixi : Meque ministerio scelerisque artisque removi. Increpor a cunctis, totumque immurmurat agmen ; 230 E quibus Æthalion, “ Te scilicet omnis in uno Nostra salus posita est !” ait, et subit ipse, meumque Explet opus, Naxoque petit diversa relictâ.

Tum deus illudens, tanquam modò denique fraudem Senserit, e puppi pontum prospectat aduncâ, 235 Et flenti similis, “Non hæc mihi littora, nautæ, Promisistis," ait : “non hæc mihi terra rogata est. Quo merui pænam facto ? quæ gloria vestra est, Si puerum juvenes, si multi fallitis unum ?"

Jamdudum flebam. Lacrymas manus impia nostras 240
Ridet, et impellit properantibus æquora remis.
Per tibi nunc ipsum (nec enim præsentior illo
Est deus) adjuro, tam me tibi vera referre,
Quàm veri majora fide : stetit æquore puppis
Haud aliter, quàm si siccum navale teneret.

245
Illi admirantes remorum in verbere perstant,
Velaque deducunt, geminâque ope currere tentant.
Impediunt hederæ remos, nexuque recurvo
Serpunt, et gravidis distringunt vela corymbis.
Ipse, racemiferis frontem circumdatus uvis,

250 Pampineis agitat velatam frondibus hastam ; Quem circa tigres, simulacraque inania lyncum, Pictarumque jacent fera corpora pantherarum.

Exsiluêre viri, sive hoc insania fecit, Sive timor: primusque Medon nigrescere pinnis 255 Corpore depresso, et spinæ curvamine flecti Incipit. Huic Lycabas, “ In quæ miracula," dixit, “ Verteris ?" et lati rictus et panda loquenti Naris erat, squamamque cutis durata trahebat. At Libys, obstantes dum vult obvertere remos, 260 In spatium resilire manus breve vidit, et illas Jam non esse manus, jam pinnas posse vocari. Alter ad intortos cupiens dare brachia funes, Brachia non habuit, truncoque repandus in undas Corpore desiluit. Falcata novissima cauda est, 265 Qualia dimidiæ sinuantur cornua lunæ. Undique dant saltus, multâque adspergine rorant, Emerguntque iterum, redeuntque sub æquora rursus, Inqne chori ludunt speciem, lascivaque jactant Corpora, et acceptum patulis mare naribus efflant. 270 De modò viginti (tot enim ratis illa ferebat)

Restabam solus. Pavidum gelidumque trementi Corpore vixque meum firmat deus, " Excute," dicens, “Corde metum, Diamque tene.” Delatus in illam, Accessi sacris, Baccheaque festa frequento.

275

DEATH OF PENTHEUS.

280

285

v. 692.
Præbuimus longis,' Pentheus, ambagibus aures,'
Inquit, ut ira morâ vires absumere posset.
Præcipitem, famuli, rapite hunc, cruciataque diris
Corpora tormentis Stygiæ demittite nocti.'
Protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acetes
Clauditur in tectis, et, dum crudelia jussæ
Instrumenta necis, ferrumque ignisque parantur,
Sponte suâ patuisse fores, lapsasque lacertis
Sponte suả, fama est, nullo solvente, catenas.
Perstat Echionides, nec jam jubet ire, sed ipse
Vadit, ubi festus facienda ad sacra Cithæron
Cantibus et clarâ bacchantum voce sonabat.
Ut fremit acer equus, cùm bellicus ære canoro
Signa dedit tubicen, pugnæque assumit amorem :
Penthea sic ictus longis ululatibus æther
Movit, et audito clangore recanduit ira.

Monte fere medio est, cingentibus ultima silvis,
Purus ab arboribus, spectabilis undique campus.
Hic oculis illum cernentem sacra profanis
Prima videt, prima est insano concita motu,
Prima suum misso violavit Penthea thyrso
Mater, et 'o geminæ ' clamavit, adeste sorores :
Ille aper, in nostris errat qui maximus agris,
Ille mihi feriendus aper.' Ruit omnis in unum

290

295

Turba furens; cunctæ coëunt, trepidumque sequuntur, 300
Jam trepidum, jam verba minùs violenta loquentem,
Jam se damnantem, jam se peccasse fatentem,
Saucius ille tamen, ‘Fer opem, matertera,' dixit,
Autonoë; moveant animos Actæonis umbræ.'
Illa, quid Actæon, nescit ; dextramque precantis 305
Abstulit: Inoo lacerata est altera raptu.
Non habet infelix, quæ matri brachia tendat,
Trunca sed ostendens disjectis corpora membris,
Adspice, mater,' ait. Visis ululavit Agave
Collaque jactavit, crinemque per aëra movit ; 310
Avulsumque caput digitis complexa cruentis
Clamat, Io comites, opus hæc victoria nostrum est.'
Non citiùs frondes autumni frigore tactas,
Jamque malé hærentes alta rapit arbore ventus,
Quàm sunt membra viri manibus direpta nefandis. 315

Talibus exemplis monitæ nova sacra frequentant,
Turaque dant, sanctasque colunt Ismenides aras.

BOOK IV.

PYRAMUS AND THISBE.

V. 55.

Pyramus et Thisbe, juvenum pulcherrimus alter,
Altera, quas Oriens habuit, prælata puellis,
Contiguas tenuêre domos, ubi dicitur altam
Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.
Notitiam primosque gradus vicinia fecit;

5

« ZurückWeiter »